CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
CONSTITUTIO APOSTOLICA « FIDEI DEPOSITUM »
QUA CATHOLICAE ECCLESIAE CATECHISMUS POST CONCILIUM
OECUMENICUM VATICANUM II INSTAURATUS PUBLICI IURIS FIT
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
Venerabilibus Fratribus Cardinalibus,
Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Presbyteris, Diaconis
ceterisque populi Dei membris Fidei depositum
custodiendum Dominus Ecclesiae suae dedit, quod quidem munus Ipsa
indesinenter explet. Concilii Oecumenici Vaticani II, triginta ante
annos a Decessore Nostro Ioanne Pp. XXIII fel. rec. sollemniter
inchoati, mens atque optatum eo spectabant, ut Ecclesiae apostolica
atque pastoralis missio apta in luce poneretur, et ita veritatis
evangelicae fulgor homines alliceret cunctos ad inquirendam
accipiendamque Christi caritatem supereminentem.1
His congressionibus Ioannes Pp. XXIII munus praecipuum concredidit
aptius tuendi explicandique catholicae doctrinae pretiosum
depositum, ut idem magis perspicuum fieret Christifidelibus et
universis bonae voluntatis hominibus. Ideo Concilii non erat statim
aetatis illius errata damnare, sed ante omnia aequo animo niti
doctrinae fidei ostendere fortitudinem venustatemque. « Huius ergo
Concilii lumine illustrata - ait ille - Ecclesia spiritualibus
divitiis, ut confidimus, augebitur, atque, novarum virium robur ex
illo hauriens, intrepide futura prospiciet tempora » nostrum est ut
« alacres, sine timore, operi, quod nostra exigit aetas, nunc
insistamus, iter pergentes, quod Ecclesia a viginti fere saeculis
fecit ».2 Deo adiuvante, potuerunt
Patres Concilii, quattuor per annos laborantes, doctrinarum
normarumque pastoralium conficere haud spernendam summam
universaeque Ecclesiae subicere. Pastores atque Christifideles ibi
inveniunt consilia ad illam efficiendam « cogitationum,
operositatis, morum moralisque virtutis, laetitiae atque spei
restitutionem, quam sane Concilium ardenter exoptavit ».3
Suam post conclusionem non destitit Concilium a vita ecclesiali
concitanda. Anno MCMLXXXV potuimus declarare: « Nobis quidem - Qui
feliciter eidem interfuimus atque eiusdem progressui navam dedimus
operam - Vaticanum Secundum semper exstitit, atque peculiari
ratione manet his Nostri Pontificatus annis, constans comparationis
punctum universae Nostrae pastoralis activitatis, scite quidem
contendentes ad certam firmamque ipsius normarum accommodationem,
respectu habito cuiusque particularis Ecclesiae totiusque catholicae
Ecclesiae. Oportet sane indesinenter hunc repetere fontem ».4
Hoc mentis consilio extraordinarium convocavimus Synodi Episcoporum
Coetum, die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXV, vicesima incidente
anniversaria memoria a conclusione Concilii. Huius Coetus propositum
in eo erat ut gratias fructusque spiritales Concilii Vaticani II
celebraret, utque ipsius doctrinam altius pervestigaret, quo melius
christifideles universi ei assentirentur eiusque agnitio et
accommodatio divulgarentur. His in rebus
adiunctis, Patres synodales affirmaverunt: « Valde communiter
desideratur catechismus seu compendium totius doctrinae catholicae,
tam de fide quam de moribus, conscribendum, quod quasi punctum
referentiae sit pro catechismis seu compendiis quae in diversis
regionibus componentur. Praesentatio doctrinae talis esse debet quae
sit biblica et liturgica, sanam doctrinam praebens simul et vitae
hodiernae christianorum accommodata ».5 Inde a Synodi
conclusione, Nostrum reddidimus hoc propositum, recte existimantes
quod idem « omnino respondet verae necessitati Ecclesiae Universalis
et Ecclesiarum particularium ».6 Qua
de causa integro corde gratias agimus Domino hoc ipso die quo
universae Ecclesiae offerre possumus, inscriptione adhibita «
Catechismus Catholicae Ecclesiae », hunc « comparationis textum »
pro catechesi renovata vivis fidei fontibus!
Post Liturgiam renovatam atque novam Iuris Canonici Ecclesiae
Latinae codificationem catholicarumque Ecclesiarum Orientalium
canonum, admodum adiuvabit hic catechismus totius vitae ecclesialis
renovationem a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo exoptatam atque
ad praxim deductam. Catholicae Ecclesiae
Catechismus est fructus amplissimae cooperationis; ad maturitatem
pervenit per enixam sex annorum operam intento apertionis animo
atque ferventi ardore peractam. Anno MCMLXXXVI
credidimus duodecim Cardinalium Episcoporumque coetui, Cardinali
Iosepho Ratzinger praeside, munus adparandi propositum pro
catechismo a Patribus Synodalibus postulato. Redactionis consilium,
septem constans episcopis dioecesanis doctrinae theologicae atque
catecheseos peritis, coetui adlaboranti adfuit.
Coetus, cuius erat proponere normas atque invigilare ad laborum
evolutionem, persecutus est diligenter cuncta itinera novem
subsequentium editionum redactionis. Confectionis consilium, pro
munere suo, facultatem recepit scribendi textum, immittendi
mutationes a Coetu postulatas atque invigilandi notas multorum
theologorum, explanatorum christianae doctrinae, institutorum atque
praesertim Episcoporum totius mundi, ad textum meliorem
conficiendum. In Consilio magno cum emolumento variae sententiae
comparatae sunt et ita textus ditior evasit eiusque unitas et
congruentia omnino in tuto positae sunt.
Cogitatum propositum amplam obstrinxit catholicorum episcoporum
consultationem, eorum episcopalium Conferentiarum vel Synodorum,
theologiae atque catecheseos institutorum. In universum, propositum
ab episcopis benigne admodum exceptum est. Affirmari potest eiusmodi
Catechismum fructum consociatae operae totius Episcopatus Catholicae
Ecclesiae, qui magno sane animo Nostram recepit invitationem ut
particeps fieret responsalitatis hoc in incepto ad vitam ecclesialem
proxime spectanti. Haec responsio altum gaudium Nostrum concitat,
quia tot votorum congruentia designat profecto fidei quandam
symphoniam. Huius Catechismi effectio ostendit insuper Episcopatus
naturam collegialem: Ecclesiae catholicitatem testatur.
Catechismus fideliter quidem atque disposite exhibere debet
doctrinam Bibliorum Sacrorum vivaeque in Ecclesia Traditionis,
authentici Magisterii pariterque spiritualis hereditatis Patrum,
Doctorum, sanctorum sanctarumque Ecclesiae, quo melius christiana
mysteria cognoscantur atque fides populi Dei reficiatur. Aptam
oportet instituat rationem declarationum doctrinae, quam Sanctus
Spiritus per saeculorum decursum Ecclesiae suae suggessit. Oportet
insuper auxilio sit in collustrandis rerum novis condicionibus
lumine fidei quaestionibusque quae nondum proposita sunt praeterita
aetate. Catechismus ergo exhibebit nova et
vetera 7 cum semper eadem sit fides atque semper fons
novorum luminum. Ut eiusmodi duplici
postulationi responsum det, Catholicae Ecclesiae Catechismus repetit
una ex parte antiquam translaticiam dispositionem iam a Catechismo
Sancti Pii V exhibitam, materiam partiendo in quattuor partes:
Credo; sacra Liturgia, cuius primas partes agunt sacramenta;
christiana agendi ratio, cuius expositio initium sumit a
decalogo; et demum christiana oratio. Tamen, eodem tempore,
materia saepe exhibetur « nova » ratione, ut aetatis nostrae
postulationibus respondeatur. Quattuor partes
annectuntur aliae aliis: mysterium christianum est fidei obiectum
(prima pars); idem celebratur atque communicatur per liturgicas
actiones (secunda pars); praesto adest ad illuminandos
sustentandosque Dei filios in eorum operibus (tertia pars); nostram
conflat orationem, cuius praecipua significatio est « Pater Noster
», atque constituit obiectum petitionis nostrae, nostrae laudis,
nostraeque intercessionis (quarta pars).
Liturgia ipsa est oratio; fidei confessio locum invenit sibi aptum
in cultus celebratione. Gratia, sacramentorum fructus, est
actuositatis christianae condicio quae substitui non potest, eadem
ratione qua participatio liturgiae Ecclesiae poscit fidem. Si fides
operibus nudatur: mortua est in semet ipsa 8 nec fructus
ad vitam aeternam afferre potest. Catholicae
Ecclesiae Catechismum legendo, percipere possumus miram mysterii Dei
unitatem ipsiusque consilii salutis, sicut et Christi Iesu locum
centralem, Unigeniti Filii Dei, a Patre missi, in Beatissimae
Virginis Mariae ventre hominis facti cooperante Sancto Spiritu, ut
Salvator noster evaderet. Mortuus atque resuscitatus, semper
Ecclesiae suae adest, praesertim in Sacramentis; Ipse est verus
fidei fons, navitatis christianae exemplar, precum nostrarum
Magister. Ecclesiae Catholicae Catechismus, quem
die quinto et vicesimo mensis Iunii p.p. probavimus cuiusque hodie
Auctoritate Nostra Apostolica iubemus promulgationem, est Ecclesiae
fidei doctrinaeque catholicae expositio, comprobatae vel illustratae
a sacra Scriptura, apostolica Traditione atque Ecclesiae Magisterio.
Eum declaramus firmam regulam ad fidem docendam, ideoque validum
legitimumque instrumentum pro ecclesiali communione. Utinam
inserviat renovationi ad quam indesinenter Sanctus Spiritus vocat
Dei Ecclesiam, Christi Corpus, in itinere versus Regni lumen nulla
umbra foedatum! Catechismum Catholicae Ecclesiae
comprobare illumque publici iuris facere pertinet ad ministerium
quod Petri Successor praestare vult Sanctae Catholicae Ecclesiae,
omnibus particularibus Ecclesiis pacem et communionem habentibus cum
Romana Apostolica Sede: ministerium scilicet sustentandae atque
confirmandae fidei omnium discipulorum Domini Iesu,9
pariterque solidandi unitatis vincula eadem in apostolica fide.
Rogamus ergo Ecclesiae Pastores atque Christifideles ut hunc
recipiant Catechismum communionis animo eodemque assidue utantur in
explendo munere nuntiandi fidem atque provocandi ad vitam
evangelicam. Catechismus hic iis traditur ut comparationis textus
habeatur tutus atque authenticus in docenda doctrina catholica, et
potissimum omnino in locorum catechismis componendis. Praebetur
insuper omnibus Christifidelibus cupientibus aptius cognoscere
investigabiles salutis divitias.10 Afferre vult subsidium
oecumenicis laboribus sancto concitatis desiderio unitatis omnium
christianorum comparandae, fidei catholicae denotando diligenter
summam miramque cohaerentiam. Catechismus Catholicae Ecclesiae demum
praebetur omni homini poscenti rationem de ea, quae est in nobis,
spe 11 atque concitato desiderio cognoscendi quod
Catholica Ecclesia credit. Hic Catechismus non
vult substituere catechismos variis in locis compositos, ab
auctoritatibus ecclesiasticis, Episcopis dioecesanis et Episcoporum
coetibus legitime comprobatos, praesertim si probati fuerunt a Sede
Apostolica. Destinatur ad fovendam atque adiuvandam singulorum
locorum compositionem novorum catechismorum, qui rationem habeant
diversarum condicionum culturarumque, servent tamen diligenter fidei
unitatem necnon erga doctrinam catholicam fidelitatem.
Sub fine huius documenti, quod Catholicae Ecclesiae Catechismum
profert, Nos Sanctissimam Virginem Mariam, Verbi Incarnati et
Ecclesiae Matrem, precamur, ut sua valida intercessione opus
sustineat catecheticum totius Ecclesiae per omnes gradus, hoc
tempore quo Ecclesia vocatur ad novum evangelizationis conatum.
Utinam verae fidei lux liberet homines ab ignorantia peccatique
servitute, ut eos conducat ad unicam libertatem hoc nomine dignam,12
ad libertatem scilicet vitae in Christo Iesu sub Spiritus Sancti
ductu hic in terra agendae, et in Regno caelorum ad plenitudinem
felicis contemplationis Dei facie ad faciem! 13
Datum die XI mensis Octobris, anno MCMXCII, triginta exactis annis
ab inito Concilio Oecumenico Vaticano II, Pontificatus Nostri quarto
decimo.
(1) Cf Eph 3,19.
(2) Ioannis Pp. XXIII allocutio in sollemni ritu ineundi
Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, die XI mensis Octobris, anno
MCMLXII: AAS 54 (1962), 788-791.
(3) Pauli Pp. VI allocutio in sollemni ritu conclusionis
Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, die VIII mensis Decembris,
anno MCMLXV: AAS 58 (1966), 7-8.
(4) Allocutio habita die xxv mensis Ianuarii, anno MCMLXXXV:
L'Osservatore Romano, die XXVII mensis Ianuarii, anno MCMLXXXV.
(5) Synodus Episcoporum (in coetum generalem extraordinarium
congregata, 1985), Relatio finalis, die VII mensis Decembris,
anno MCMLXXXV, II, B, a, n. 4 (E Civitate Vaticana 1985) p. 11.
(6) Allocutio habita ad Patres congregatos exeunte Synodo
Episcoporum (in coetum generalem extraordinarium congregata) die VII
mensis Decembris, anno MCMLXXXV, n. 6: AAS 78 (1986), 435.
(7) Cf Mt 13,52.
(8) Cf Iac 2,14-26.
(9) Cf Lc 22,32.
(10) Cf Eph 3,8.
(11) Cf 1 Pt 3,15.
(12) Cf Io 8,32.
(13) Cf 1 Cor 13,12; 2 Cor 5,6-8. |