CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
LITTERAE APOSTOLICAE « LAETAMUR MAGNOPERE »
QUIBUS APPROBATUR ATQUE PROMULGATUR LATINA CATECHISMI
CATHOLICAE ECCLESIAE TYPICA EDITIO IOANNES
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
Venerabilibus Fratribus Cardinalibus, Patriarchis,
Archiepiscopis, Episcopis, Presbyteris, Diaconis ceterisque
populi Dei membris Laetamur magnopere in lucem
prodire typicam Cate chismi Catholicae Ecclesiae Latinam editionem,
quae a Nobis hisce Apostolicis Litteris approbatur atque
promulgatur, quaeque sic fit memorati Catechismi decretoria
scriptio. Hoc accidit circiter annis quinque postquam Apostolica
emissa est Constitutio Fidei depositum die XI mensis Octobris
anni MCMXCII, quae, tricesima occurrente anniversaria memoria aperti
Concilii Vaticani II, primum Catechismi textum Gallica lingua
exaratum in orbem induxit. Gaudentes omnes
comprobare potuimus quanto favore his annis Catechismus plerumque
sit receptus et quam late disseminatus particulares praesertim apud
Ecclesias quae in proprias linguas eius conversionem procuraverunt,
ut diversis per terras linguarum communitatibus ille praesto esset.
Quod confirmat quam opportune anno MCMLXXXV Synodi Episcoporum
extraordinaria consessio poposcerit a Nobis ut Catechismus, sive
totius doctrinae catholicae compendium tam de fide quam de moribus,
contexeretur. Enucleatus a Cardinalium
Episcoporumque Consilio ad hoc ipsum anno MCMLXXXVI constituto,
Catechismus a Nobis est comprobatus atque prolatus dicta superius
Apostolica Constitutione, quae omnem suam etiamnum servat vim atque
utilitatem quaeque extremam hac typica Latina editione recipit
exsecutionem. Hanc quidem editionem perfecit
Consilium variis ex Apostolicae Sedis ministeriis constans, a Nobis
huius rei causa anno MCMXCIII institutum. Consilium istud, cuius
praesidem posuimus Venerabilem Fratrem Nostrum Iosephum S.R.E.
Cardinalem Ratzinger, sedulo elaboravit ut expleret officium sibi
commendatum, mentem intendens particulatim in complures propositas
emendationes quae circa ipsius Catechismi enuntiationes iisdem annis
undique gentium diversisque a communitatis ecclesialis partibus huc
advenerant. Hac in re intellegi plane licet tam
conspicuam modorum missionem ad Catechismum perficiendum ostendere
studium omnino singulare quod idem in universo orbe, etiam in locis
non christianorum, multifarie inflammavit, atque confirmare
Catechismi propositum sese exhibendi veluti plenam et integram
expositionem catholicae doctrinae, unde quisquis cognoscere valeat
quid Ecclesia profiteatur et celebret, quid vivat quidque in
cotidiana sua agendi ratione precetur. Manifesto pariter
deprehenditur alacris voluntas suas conferendi partes ut christiana
fides, cuius principalia et necessaria elementa in Catechismo
perstringuntur, nostrorum dierum hominibus aptissima ratione
exponatur. Porro per hanc communem complurium Ecclesiae partium
adiutricem operam rursus illud efficitur quod in commemorata
Apostolica Constitutione Fidei depositum ediximus: « Tot
votorum congruentia designat profecto fidei quandam symphoniam ».1
Eas etiam ob causas Consilium serio animo ponderavit perlatas
opiniones, accurate illas interpositis quaestionibus exploravit
atque Nobis iudicia sua sancienda tradidit. Eadem iudicia, quatenus
sinunt ut Catechismi argumenta ad fidei catholicae depositum
spectantia convenientius patescant vel concedunt ut quaedam eiusdem
fidei veritates in formam redigantur postulatis hodiernae
institutionis catecheticae congruentiorem, a Nobis recepta sunt
ideoque hanc Latinam typicam editionem vicissim sunt ingressa. Haec
profecto suis in doctrinis fideliter illud repetit scriptum quod
Ecclesiae orbique hominum publica auctoritate Nos Decembri mense
anno MCMXCII praebuimus. Typica Latina editione
hodie foras data, totum perficitur Catechismi componendi opus anno
MCMLXXXVI incohatum, feliciterque impletur optatum memoratae
extraordinariae consessionis Synodi Episcoporum. In promptu nunc
habet Ecclesia novam hanc magnae auctoritatis expositionem unius
suae ac perennis fidei apostolicae, quae erit « validum legitimumque
instrumentum pro ecclesiali communione » et « firmam regulam ad
fidem docendam » necnon « comparationis textus tutus atque
authenticus » ad Catechismos singularium locorum enodandos.2
Hac in sincera compositeque ordinata fidei et doctrinae catholicae
propositione reperiet catechetica institutio viam absolute securam
ad nuntium christianum exhibendum renovato fervore in omnibus ac
singulis ipsius partibus aetatis nostrae hominibus. De hoc volumine
percipiet quisque catechesis magister solidum adiumentum quo intra
localem Ecclesiam unicum possit ac perpetuum fidei communicare
depositum dum, auxiliante Spiritu Sancto, mirandam quidem christiani
mysterii unitatem consociare enititur cum multiplicibus ipsis
necessitatibus atque vitae condicionibus eorum quibus idem
destinatur nuntius. Novum et largum apud Dei populum universa
navitas catechetica experiri poterit impetum, si usurpare et recte
aestimare valuerit hunc postconciliarem Catechismum.
Hoc maioris adhuc momenti hodie esse videtur cum tertium iam
adventet millennium. Flagitatur enim peculiare evangelizationis
officium ut cuncti possint Evangelii nuntium cognoscere ac suscipere
ideoque crescere « in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Eph
4,13). Vehementer ergo cohortamur Venerabiles
Fratres Nostros in Episcopatu, quibus praecipue Ecclesiae Catholicae
concreditur Catechismus, ut praestabilem hanc promulgatae editionis
typicae occasionem complectentes, sese impensius voveant ad textum
latius diffundendum nec non ad eius promptam receptionem
obsecumdandam veluti praestans quoddam donum pro Communitatibus sibi
commissis, quae inexhaustas sic fidei divitias iterum detegere
poterunt. Utinam concordi et invicem complenti
officio omnium graduum, quibus Populus Dei consistit, cognoscatur
Catechismus atque ab omnibus recipiatur, ut corroboretur atque ad
orbis fines dilatetur illa in fide consensio, cuius fons et
principium in Trinitaria Unitate reperiuntur.
Christi Matri Mariae, quam hodie in caelum concelebramus corpore et
anima adsumptam, haec committimus optata, quae ad exitum perducantur
in omnium hominum spiritale bonum. Ex Arce
Gandulfi, die XV mensis Augusti, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
(1) Cf Ioannes Paulus II, Const. ap. Fidei depositum, 2.
(2) Cf Ioannes Paulus II, Const. ap. Fidei depositum, 4. |