CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
ARTICULUS 3 IESUS CHRISTUS « CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO,
NATUS EX MARIA VIRGINE »
Paragraphus 3 MYSTERIA VITAE CHRISTI
512 Symbolum fidei relate ad vitam Christi non loquitur
nisi de mysteriis Incarnationis (conceptionis et nativitatis) et
Paschatis (passionis, crucifixionis, mortis, sepulturae, descensus
ad inferos, resurrectionis et ascensionis). Nihil explicite dicit de
mysteriis vitae occultae et publicae Iesu; articuli tamen fidei qui
ad Iesu Incarnationem et Pascha referuntur, totam vitam
terrenam illuminant Christi. Omnia « quae coepit Iesus facere et
docere, usque in diem, qua [...] assumptus est » (Act 1,1-2),
sub lumine mysteriorum Nativitatis et Paschatis sunt perspicienda.
513 Catechesis, secundum adiuncta, omnes divitias explanabit
mysteriorum Iesu. Hic indicare sufficit quaedam omnibus mysteriis
vitae Christi elementa communia (I), ad adumbranda deinde praecipua
vitae occultae (II) et publicae (III) Iesu mysteria.
I. Tota vita Christi mysterium est
514 Plura quae curiositatem relate ad Iesum movent humanam, in
Evangeliis non continentur. De vita Eius in Nazareth fere nihil
dicitur, et etiam magna Eius vitae publicae pars non narratur.
188 Id quod in Evangeliis scriptum est, narratur « ut credatis
quia Iesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis
in nomine Eius » (Io 20,31). 515
Evangelia scripta sunt ab hominibus qui inter primos sunt qui fidem
habuerunt 189 et illam aliis volunt participandam
praebere. Cum cognovissent fide quis Iesus sit, perspicere et facere
perspicienda potuerunt vestigia mysterii Eius in tota Eius vita
terrestri. A pannis Nativitatis Eius 190 usque ad Eius
passionis acetum 191 et Resurrectionis Eius sudarium,
192 totum in vita Iesu signum est Eius mysterii. Per Eius
gesta, per Eius miracula, per verba Eius, revelatum est « in Ipso »
inhabitare omnem plenitudinem « divinitatis corporaliter » (Col
2,9). Sic humanitas Eius tamquam « sacramentum » apparet, id est,
signum et instrumentum divinitatis Eius et salutis quam Ipse affert:
quod in Eius vita terrestri visibile erat, ad mysterium ducebat
invisibile Eius filiationis divinae Eiusque missionis redemptricis.
Communia lineamenta mysteriorum Iesu 516
Tota Christi vita est Revelatio Patris: verba et actus Eius,
silentia atque passiones, Eius modus essendi et loquendi. Iesus
dicere potest: « Qui vidit me, vidit Patrem » (Io 14,9); et
Pater: « Hic est Filius meus electus; Ipsum audite » (Lc
9,35). Cum Dominus noster factus sit homo ut voluntatem Patris
adimpleat, 193 lineamenta vel minima mysteriorum Eius
caritatem Dei erga nos 194 nobis manifestant.
517 Tota Christi vita mysterium est Redemptionis.
Redemptio venit ad nos imprimis per crucis sanguinem, 195
sed hoc mysterium in tota vita operatur Christi: iam in Incarnatione
Eius, per quam, Se pauperem faciens, nos Sua ditat paupertate;
196 in Eius vita occulta, quae, per Eius submissionem,
197 nostram reparat insubiectionem; in Eius verbo, quod Eius
auditores purificat; 198 in Eius sanationibus et
exorcismis, per quae « Ipse nostras infirmitates accepit et
aegrotationes portavit » (Mt 8,17); 199 in Eius
Resurrectione, per quam nos iustificat. 200
518 Tota vita Christi Recapitulationis est mysterium.
Quidquid Iesus fecit, dixit et passus est, scopum habebat hominem
lapsum in suam primam vocationem restaurandi:
« Quando incarnatus et homo factus longam hominum
expositionem in Seipso recapitulavit, in compendio nobis salutem
praestans, ut quod perdideramus in Adam, id est secundum imaginem et
similitudinem esse Dei, hoc in Christo Iesu reciperemus ». 201
« Quapropter et per omnem venit aetatem, omnibus restituens eam quae est
ad Deum communionem ». 202
Nostra cum mysteriis Iesu communio
519 Omnes Christi divitiae omni homini praesto sunt omnisque
hominis bonum efficiunt. 203 Christus vitam Suam non
duxit pro Se, sed pro nobis, ab Incarnatione « propter nos
homines et propter nostram salutem » 204 usque ad Suam
Mortem « pro peccatis nostris » (1 Cor 15,3) et
Resurrectionem Suam « propter iustificationem nostram » (Rom
4,25). Adhuc nunc Ipse noster est advocatus « ad Patrem » (1 Io
2,1), « semper vivens ad interpellandum » pro nobis (Heb
7,25). Cum omnibus quae semel pro semper propter nos in vita
transegit et passus est, in aeternum manet « vultui Dei pro nobis »
(Heb 9,24) praesens. 520 Iesus, in
tota Sua vita, Se tamquam nostrum exemplar ostendit: 205
Ipse est « perfectus homo », 206 qui nos invitat ut Eius
efficiamur discipuli Eumque sequamur: Sua humiliatione nobis
exemplum dedit imitandum, 207 Sua oratione ad orationem
attrahit, 208 Sua paupertate ad libere inopiam et
persecutiones vocat accipiendas. 209
521 Christus facit ut quidquid Ipse vita transegit, nos vita
nostra in Eo geramus et Ipse vita Sua in nobis gerat. «
Filius Dei Incarnatione Sua cum omni homine quodammodo Se univit ».
210 Vocamur ut nonnisi unum simus cum Eo; Ipse facit ut nos,
tamquam membra corporis Eius, id communicemus quod Ille vita
transegit in carne Sua pro nobis et tamquam nostrum exemplar:
« Prosequi debemus et adimplere in nobis status et
mysteria Iesu Eumque Iesum saepe deprecari [...] ut illa in nobis et in
universa Ecclesia Sua consummet atque adimpleat. [...] Namque Dei Filius
in animo habet et communicare et extendere quodammodo ac continuare
mysteria Sua in nobis atque in universa Ecclesia Sua, [...] tum gratiis
quas nobis impertire statuit tum effectibus quos vult in nobis per haec
eadem mysteria operari. Hac ratione vult in nobis illa adimplere ».
211
II. Mysteria infantiae et vitae occultae Iesu
Praeparationes 522 Adventus Filii Dei
in terram eventus est ita immensus, ut Deus per saecula illum
praeparare voluerit. Ipse omnia, ritus et sacrificia, figuras et
symbola « Prioris Testamenti », 212 in Christum facit
convergere: Ipse Eum per os annuntiat Prophetarum qui se in Israel
succedunt. Ceterum in corde gentilium obscuram suscitat huius
Adventus exspectationem. 523 Sanctus
Ioannes Baptista immediatus est praecursor Domini, 213
missus ut viam praeparet. 214 Ipse, « Propheta Altissimi
» (Lc 1,76), omnes Prophetas superat, 215 eorum
est ultimus, 216 Evangelium inaugurat; 217 ex
matris suae sinu Adventum salutat Christi, 218 et suum
habet gaudium in eo quod sit « amicus sponsi » (Io 3,29),
quem tamquam Agnum « Dei, qui tollit peccatum mundi » denotat (Io
1,29). Iesum « in spiritu et virtute Eliae » (Lc 1,17)
praecedens, Illi sua praedicatione, suo conversionis baptismate et
tandem suo martyrio 219 perhibet testimonium.
524 Ecclesia, Adventus liturgiam singulis celebrans
annis, hanc Messiae exspectationem in actum ducit: fideles longam
primi Adventus Salvatoris praeparationem communicantes, ardens
renovant secundi Adventus optatum. 220 Per celebrationem
nativitatis et martyrii Praecursoris, Ecclesia eius unitur optato: «
Illum oportet crescere, me autem minui » (Io 3,30).
Nativitatis mysterium 525 Iesus in
stabuli humilitate natus est, in familia paupere; 221
simplices pastores testes eventus sunt primi. In hac paupertate
manifestatur gloria caeli. 222 Ecclesia gloriam huius
noctis canere non desinit:
« Hodie Virgo parit Supersubstantiale, et terra
Inaccessibili specum offert. Angeli cum pastoribus Eum glorificant,
magi cum stella faciunt iter: quia pro nobis natus est Parvus
Infans, Deus in aeternum! ». 223
526 « Puerum fieri » relate ad Deum
est condicio ad Regnum ingrediendum; 224 ad hoc
necessarium est se humiliare, 225 parvum effici; immo
necessarium est « nasci denuo » (Io 3,7), ex Deo nasci
226 ut quis filius Dei fiat. 227 Mysterium
Nativitatis in nobis impletur, cum Christus « formatur » in nobis.
228 Iesu Nativitas est huius « admirabilis commercii »
mysterium:
« O admirabile commercium! Creator generis humani,
animatum corpus sumens, de Virgine nasci dignatus est; et, procedens
homo sine semine, largitus est nobis Suam deitatem ». 229
Mysteria infantiae Iesu
527 Iesu circumcisio, octo post Eius Nativitatem dies,
230 signum est insertionis Eius in Abraham descendentiam, in
Foederis populum, Eius submissionis Legi 231 Eiusque
destinationis ad cultum Israel, quem per totam Suam participabit
vitam. Hoc signum praefigurat « Christi circumcisionem » quae est
Baptisma. 232 528 Epiphania
est Iesu, ut Messiae Israel, Filii Dei et Salvatoris mundi,
manifestatio. Cum baptismate Iesu in Iordane et nuptiis Cana,
233 adorationem Iesu celebrat a « magis » qui ab oriente
venerant. 234 Evangelium in his « magis » religiones
paganas circumstantes repraesentantibus perspicit primitias nationum
quae Bonum Nuntium accipiunt salutis per Incarnationem. Magorum
adventus in Ierusalem ad regem Iudaeorum adorandum 235
ostendit, eos in Israel, sub luce messianica stellae David, 236
Illum quaerere, qui rex erit nationum. 237 Eorum adventus
significat paganos Iesum invenire et Illum ut Filium Dei et
Salvatorem mundi adorare non posse nisi se ad Iudaeos vertant
238 et ab illis Promissionem accipiant messianicam sicut in
Vetere continetur Testamento. 239 Epiphania manifestat
gentium plenitudinem intrare in Patriarcharum familiam 240
et « Israeliticam dignitatem » 241 acquirere.
529 Praesentatio Iesu in Templo 242 Ipsum
ostendit tamquam Primogenitum qui ad Dominum pertinet ut proprius.
243 Cum Simeone et Anna, tota Israel exspectatio in Salvatoris
sui venit occursum (ita traditio Byzantina hunc appellat
eventum). Iesus tamquam Messias agnoscitur tam longe exspectatus, «
lumen gentium » et « gloria Israel », sed etiam « signum
contradictionis ». Doloris gladius qui Mariae praedicitur, annuntiat
hanc aliam, perfectam et unicam, crucis oblationem, quae salutem
donabit quam Deus « ante faciem omnium populorum » paravit.
530 Fuga in Aegyptum et innocentium occisio 244
oppositionem ostendunt tenebrarum ad lucem: « In propria venit, et
Sui Eum non receperunt » (Io 1,11). Tota Christi vita
persecutione erit signata. Qui Eius sunt, illam cum Eo participant.
245 Reditus ex Aegypto 246 Exodum revocat in
memoriam 247 et Iesum tamquam definitivum praesentat
liberatorem. Mysteria vitae occultae Iesu
531 Iesus, per magnam vitae Suae partem, condicionem partis
immense maioris hominum participavit: vitam quotidianam sine
apparenti magnitudine, vitam laboris manuum, vitam religiosam
Iudaicam Legi Dei submissam, 248 vitam in communitate.
Tota hac periodo, nobis revelatur Iesum fuisse Suis parentibus
subditum 249 et « sapientia et aetate et gratia apud Deum
et homines » profecisse (Lc 2,52). 532
Iesu submissio Suae Matri Suoque patri legali quartum perfecte
adimplet praeceptum. Illa temporalis est imago Eius oboedientiae
filialis Patri Eius caelesti. Quotidiana Iesu submissio Ioseph et
Mariae submissionem annuntiat et anticipat orationis in horto: « Non
mea voluntas... » (Lc 22,42). Oboedientia Christi in
quotidianis vitae occultae adiunctis iam opus inaugurabat
restaurationis eorum quae Adami destruxerat inoboedientia. 250
533 Vita occulta Nazarethana omnibus permittit hominibus per
vias vitae maxime quotidianas cum Iesu communionem habere:
« Nazarena domus schola est, in qua incipit Christi vita
dignosci: Evangelii nempe schola. [...] Silentium enim haec docet
imprimis. Utinam optima in nobis revirescat silentii aestimatio, mirandi
nempe huius ac necessarii mentis habitus [...]. Domesticam hic
praeterea vivendi percipimus rationem. Nos sane Nazareth
admoneat quid sit familia, quid eius communio dilectionis, eius gravis
ac nitida pulchritudo, sacra eius inviolabilisque proprietas [...].
Operis denique hic cognoscimus disciplinam. O Nazarena sedes,
fabri Filii domus, hic potissimum severam quidem sed redemptricem
laboris humani legem intellegere optamus et celebrare [...]; hic denique
totius mundi operariis salutem volumus nuntiare, iisdemque magnum
exemplar ostendere, divinum fratrem ». 251
534 Iesu inventio in Templo
252 solus est eventus qui Evangeliorum de annis occultis Iesu
rumpit silentium. Ibi Iesus Suae totalis consecrationis missioni e
Sua filiatione divina provenienti mysterium permittit suspicari: «
Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ».
Maria et Ioseph hoc verbum « non intellexerunt », sed illud in fide
acceperunt, et Maria « conservabat omnia verba in corde suo » per
totum decursum annorum quibus Iesus in vitae ordinariae silentio
permanebat occultus.
III. Mysteria vitae publicae Iesu
Iesu baptismus 535 Initium 253
vitae publicae Iesu est Eius baptismus a Ioanne in Iordane peractus.
254 Ioannes « baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
» proclamabat (Lc 3,3). Multitudo peccatorum, publicanorum et
militum, 255 Pharisaeorum et Sadducaeorum 256
et meretricum 257 venit ut ab illo baptizetur. « Tunc
venit Iesus ». Baptista haesitat, Iesus insistit: Ipse baptismum
recipit. Tunc Spiritus Sanctus, in columbae forma, super Iesum
venit, et vox proclamat de caelo: « Hic est Filius meus dilectus » (Mt
3,13-17). Haec est Iesu manifestatio (« epiphania ») tamquam Messiae
Israel et Filii Dei. 536 Iesu baptismus
est, ex parte Eius, acceptatio et inauguratio Eius missionis,
tamquam Servi patientis. Ipse sinit Se inter peccatores adnumerari.
258 Ipse iam est « Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi » (Io
1,29); iam « baptismum » anticipat Suae cruentae Mortis. 259
Iam venit ad « omnem iustitiam » implendam (Mt 3,15), id est,
Se totum Patris Sui submittit voluntati: Ipse amore huic mortis
consentit baptismo pro nostrorum peccatorum remissione. 260
Huic acceptationi vox respondet Patris qui in Filio Suo totum
placitum ponit Suum. 261 Spiritus quem Iesus in
plenitudine inde a Sua possidet conceptione, venit ut « maneat »
super Eum. 262 Iesus erit Illius fons pro tota
humanitate. In Suo baptismo, « aperti sunt Ei caeli » (Mt
3,16), quos peccatum clauserat Adami; atque aquae per Iesu et
Spiritus descensum sanctificantur, ut novae creationis proludium.
537 Christianus, per Baptisma, sacramentaliter Iesu assimilatur
qui in baptismo Suo Mortem Suam et Suam anticipat Resurrectionem;
ille debet hoc humilis submissionis et paenitentiae mysterium
ingredi, in aquam cum Iesu descendere ut cum Illo ascendat, atque ex
aqua et Spiritu denuo nasci ut in Filio filius Patris fiat dilectus
et « in novitate vitae » ambulet (Rom 6,4):
« Proinde, cum Christo per Baptismum sepeliamur, ut cum
Eo resurgamus; cum Eo descendamus, ut simul etiam extollamur; cum Eo
ascendamus, ut simul quoque gloria afficiamur ». 263
Sic factum est « ut ex eis quae consummabantur in Christo
cognosceremus post aquae lavacrum et de caelestibus portis Sanctum in
nos Spiritum involare et caelestis nos gloriae unctione perfundi et
paternae vocis adoptione filios fieri ». 264
Iesu tentationes
538 Evangelia de quodam tempore solitudinis Iesu in deserto
loquuntur immediate postquam Ipse a Ioanne est baptizatus: «
Spiritus expellit Eum in desertum » (Mc 1,12) et Ipse ibi
permanet quadraginta dies quin manducet; cum bestiis vivit
silvestribus et angeli serviunt Ei. 265 Ad finem huius
temporis, Satanas ter Eum tentat quaerens Eius filialem erga Deum
habitum ponere in quaestione. Iesus has reiicit oppugnationes quae
tentationes Adam in paradiso et Israel in deserto recapitulant,
atque Diabolus ab Eo discedit « usque ad tempus » (Lc 4,13).
539 Evangelistae indicant huius arcani eventus salvificum
sensum. Iesus est novus Adam, qui ibi permanet fidelis ubi primus
tentationi succubuit. Iesus vocationem Israel perfecte adimplet:
illis contrarie qui olim quadraginta annis in deserto Deum
provocaverunt, 266 Christus e contra tamquam Servus
revelatur Dei plene oboediens divinae voluntati. In hoc est Iesus
Diaboli victor: Ipse fortem alligavit ut ab illo praedam iterum
eriperet. 267 Victoria Iesu de Tentatore in deserto
victoriam anticipat passionis, supremae oboedientiae Eius amoris
filialis erga Patrem. 540 Tentatio Iesu
modum manifestat quo Filius Dei est Messias, contrarium illi quem Ei
Satan proponit atque homines 268 Ei exoptant attribuere.
Propterea Christus Tentatorem pro nobis vicit: « Non enim
habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris,
tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato » (Heb
4,15). Singulis annis per quadraginta dies Magnae Quadragesimae
Ecclesia unitur mysterio Iesu in deserto. «
Appropinquavit Regnum Dei » 541 «
Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam
praedicans Evangelium Dei et dicens: "Impletum est tempus, et
appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio" » (Mc
1,14-15). « Christus ideo, ut voluntatem Patris impleret, Regnum
caelorum in terris inauguravit ». 269 Patris autem
voluntas est « homines ad participandam vitam divinam elevare ».
270 Id facit homines circa Filium Suum, Iesum Christum,
congregans. Haec congregatio est Ecclesia quae in terris « germen et
initium » est Regni Dei. 271 542
Christus in corde est huius congregationis hominum in « familia Dei
». Ipse eos convocat circa Se per verbum Suum, per Sua signa quae
Regnum Dei manifestant, per discipulorum Suorum missionem. Ipse
Adventum Sui Regni deducet in rem praecipue per magnum Suae
Paschatis mysterium: per Suam Mortem in cruce et Resurrectionem
Suam. « Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum
» (Io 12,32). Ad hanc unionem cum Christo omnes vocantur
homines. 272 Annuntiatio Regni Dei
543 Omnes homines ad Regnum ingrediendum vocantur. Hoc
Regnum messianicum, imprimis filiis Israel nuntiatum, 273
destinatur ad homines omnium gentium accipiendos. 274 Ad
accedendum in illud, necessarium est Iesu accipere verbum:
« Verbum nempe Domini comparatur semini, quod in agro
seminatur: qui illud cum fide audiunt et Christi pusillo gregi
adnumerantur, Regnum ipsum susceperunt; propria dein virtute semen
germinat et increscit usque ad tempus messis ». 275
544 Regnum est pauperum et
parvulorum, id est, illorum qui illud corde acceperunt humili.
Iesus mittitur « evangelizare pauperibus » (Lc 4,18).
276 Eos beatos declarat « quoniam ipsorum est Regnum Dei » (Mt
5,3); his « parvulis » Pater id dignatus est revelare quod
sapientibus et prudentibus manet absconditum. 277 Iesus,
a praesepe usque ad crucem, vitam pauperum participat; famem,
278 sitim 279 et inopiam experitur. 280
Immo vero: Se cum pauperibus omnis generis identificat et ex amore
activo erga illos condicionem facit ingressus in Regnum Suum.
281 545 Iesus peccatores ad
mensam invitat Regni: « Non veni vocare iustos, sed peccatores » (Mc
2,17). 282 Eos ad conversionem invitat sine qua Regnum
ingredi possibile non est, sed eis ostendit, verbis et gestis,
misericordiam Patris Sui illimitatam erga eos 283 et
immensum « gaudium [quod] erit in caelo super uno peccatore
paenitentiam agente » (Lc 15,7). Suprema huius amoris
demonstratio sacrificium erit Suae propriae vitae « in remissionem
peccatorum » (Mt 26,28). 546 Iesus
ad Regnum ingrediendum per parabolas vocat quae lineamentum
constituunt characteristicum instructionis Eius. 284 Per
eas, Ipse ad convivium invitat Regni, 285 sed etiam
electionem exigit radicalem: ad acquirendum Regnum est necessarium
omnia donare; 286 verba non sufficiunt, requiruntur
actiones. 287 Parabolae pro homine quasi specula sunt:
accepitne verbum tamquam durum solum an tamquam terra bona? 288
Quidnam ex acceptis facit talentis? 289 Iesus et
praesentia Regni in hoc mundo sunt secreto in parabolarum corde.
Necessarium est Regnum ingredi, id est, discipulum fieri Christi ad
« mysteria Regni caelorum » cognoscenda (Mt 13,11). Pro eis
qui « foris » perstant (Mc 4,11), totum permanet
aenigmaticum. 290 Signa Regni Dei
547 Iesus Sua verba pluribus comitatur « virtutibus et prodigiis
et signis » (Act 2,22) quae ostendunt Regnum in Eo esse
praesens. Illa testantur Iesum esse Messiam praenuntiatum. 291
548 Signa a Iesu effecta Patrem Eum misisse testantur. 292
Invitant ad credendum in Eum. 293 Illis qui ad Eum fide
se vertunt, id concedit quod petunt. 294 Tunc miracula
fidem roborant in Eum qui Patris Sui facit opera: Eum Filium Dei
testantur esse. 295 Sed etiam possunt esse scandali
occasio. 296 Non enim intendunt curiositati et magicis
satisfacere optatis. Iesus, non obstantibus Suis miraculis tam
evidentibus, a quibusdam est reiectus; 297 accusatus
etiam de eo est quod per daemonia ageret. 298
549 Iesus, quosdam homines a terrestribus famis, 299
iniustitiae, 300 morbi et mortis liberans malis, 301
signa perfecit messianica. Ipse tamen non venit ut omnia mala hic in
terris aboleret, 302 sed ut homines a gravissima omnium
servitute liberaret, ab illa peccati, 303 quae eos in
eorum vocatione filiorum Dei irretit et omnes eorum causat humanas
servitutes. 550 Adventus Regni Dei
profligatio est regni Satan: 304 « Si autem in Spiritu
Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos Regnum Dei » (Mt
12,28). Iesu exorcismi homines a daemoniorum liberant
dominio. 305 Magnam Iesu anticipant victoriam super «
principem huius mundi ». 306 Per crucem Christi Regnum
Dei definitive stabilietur: « Regnavit a ligno Deus ». 307
« Claves Regni » 551 Iesus, ab initio
Suae vitae publicae, viros duodecim numero elegit ut cum Ipso essent
et Suam participarent missionem. 308 Eis in Sua
auctoritate partem tribuit « et misit illos praedicare Regnum Dei et
sanare infirmos » (Lc 9,2). In perpetuum Regno Christi manent
associati, quia Ipse per illos Ecclesiam dirigit:
« Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus
Regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in Regno meo, et sedeatis
super thronos iudicantes duodecim tribus Israel » (Lc 22,29-30).
552 In Duodecim collegio, Simon
Petrus primum habet locum. 309 Iesus illi missionem
credidit unicam. Vi revelationis a Patre procedentis, Petrus
confessus erat: « Tu es Christus, Filius Dei vivi » (Mt
16,16). Tunc Dominus noster illi declaraverat: « Tu es Petrus, et
super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non
praevalebunt adversus eam » (Mt 16,18). Christus, « Lapis
vivus », 310 Ecclesiae Suae super Petrum aedificatae
victoriam de mortis asseverat potentiis. Petrus, ratione fidei quam
confessus est, rupes Ecclesiae permanebit inconcussa. Missionem
habebit hanc fidem custodiendi ne unquam deficiat, fratresque in ea
confirmandi. 311 553 Iesus
Petro auctoritatem credidit specificam: « Tibi dabo claves Regni
caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in
caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis
» (Mt 16,19). « Potestas clavium » auctoritatem denotat ad
domum Dei gubernandam, quae est Ecclesia. Iesus, « Pastor bonus » (Io
10,11), hoc confirmavit munus post Resurrectionem Suam: « Pasce oves
meas » (Io 21,15-17). Potestas « ligandi et solvendi »
auctoritatem significat ad absolvenda peccata, ad iudicia
pronuntianda doctrinalia et ad decisiones disciplinares in Ecclesia
sumendas. Iesus hanc Ecclesiae credidit auctoritatem per Apostolorum
ministerium 312 et peculiariter Petri, cui uni explicite
claves credidit Regni. Praegustatio Regni:
Transfiguratio 554 A die qua Petrus
confessus est Iesum esse Christum, Filium Dei vivum, Magister «
coepit [...] ostendere discipulis quia oporteret Eum ire
Hierosolymam et multa pati [...] et occidi et tertia die resurgere »
(Mt 16,21): Petrus hanc reiicit annuntiationem, 313
ceteri illam non magis intelligunt. 314 In hoc contextu,
arcanus collocatur eventus Transfigurationis Iesu, 315
supra montem excelsum, coram tribus testibus ab Eo electis: Petro,
Iacobo et Ioanne. Vultus et vestimenta Iesu luce fiunt fulgentia.
Moyses et Elias apparent et loquentes cum Eo « dicebant exodum Eius,
quem completurus erat in Ierusalem » (Lc 9,31). Nubes illos
operit et vox de caelo dicit: « Hic est Filius meus electus; Ipsum
audite » (Lc 9,35). 555 Momentanee
Iesus Suam gloriam ostendit divinam, Petri sic confirmans
confessionem. Etiam ostendit Se, ut intret « in gloriam Suam » (Lc
24,26), per crucem in Ierusalem transire debere. Moyses et Elias
gloriam Dei super montem viderant; Lex et Prophetae passiones
praenuntiaverant Messiae. 316 Passio Iesu est utique a
Patre volita: Filius tamquam Servus Dei agit. 317 Nubes
praesentiam denotat Spiritus Sancti: « Tota Trinitas apparuit, Pater
in voce, Filius in homine, Spiritus Sanctus in nube clara »:
318
« Transfiguratus es super montem, et quatenus capaces
erant, discipuli Tui gloriam Tuam, Christe Deus, contemplati sunt, ut
cum Te videant crucifixum, intelligant Tuam passionem esse voluntariam,
et mundo praedicent Te vere esse Patris splendorem ». 319
556 In vitae publicae limine:
baptismus; in limine Paschatis: Transfiguratio. Per baptismum Iesu «
declaratum fuit mysterium primae regenerationis »: nostrum Baptisma;
Transfiguratio « est sacramentum secundae regenerationis »: propriae
resurrectionis nostrae. 320 Iam nunc resurrectionem
Domini participamus per Spiritum Sanctum qui in sacramentis agit
corporis Christi. Transfiguratio nobis praegustationem praebet
gloriosi Adventus Christi « qui transfigurabit corpus humilitatis
nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae Suae » (Phil
3,21). Sed ipsa etiam nobis in memoriam revocat « quoniam per multas
tribulationes oportet nos intrare in Regnum Dei » (Act
14,22):
« Hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte vivere
cum Christo desiderabat. 321 Servabat tibi hoc, Petre, post
mortem. Nunc autem Ipse dicit: Descende laborare in terra, servire in
terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur;
descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur;
descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? ». 322
Ascensus Iesu in Ierusalem
557 « Dum complerentur dies assumptionis Eius, et Ipse faciem
Suam firmavit, ut iret in Ierusalem » (Lc 9,51). 323
Per hanc decisionem significabat Se in Ierusalem ascendere paratum
ut ibi moreretur. Ter passionem Suam nuntiaverat et Suam
Resurrectionem. 324 In Ierusalem pergens, dicit: « Non
capit Prophetam perire extra Ierusalem » (Lc 13,33).
558 Iesus in memoriam revocat mortem Prophetarum, qui in
Ierusalem erant interfecti. 325 Tamen insistit in vocanda
Ierusalem ut circa Eum congregetur: « Quotiens volui congregare
filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et
noluistis! » (Mt 23,37b). Cum Ierusalem perspicitur, super
illam plorat 326 et adhuc iterum cordis Sui exprimit
optatum: « Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc
autem abscondita sunt ab oculis tuis » (Lc 19,42).
Messianicus Iesu in Ierusalem ingressus
559 Quomodo Ierusalem Messiam accipiet suum? Iesus, qui Se
semper popularibus subtraxerat conatibus Eum regem faciendi,
327 tempus eligit et Suum ingressum messianicum in civitatem «
David patris Sui » (Lc 1,32) singillatim praeparat. 328
Acclamatur ut filius David, ut Is qui salutem affert (Hosanna
significat « salva igitur! », « salutem dona! »). Nunc vero « Rex
gloriae » (Ps 24,7-10) « sedens super asinum » (Zach
9,9) Suam ingreditur civitatem: Filiam Sion, Suae figuram Ecclesiae,
nec dolo nec violentia imperio subiicit Suo, sed humilitate quae
veritatis testimonium perhibet. 329 Hac de causa, illa
die, Regni Sui subditi erunt pueri 330 et « pauperes Dei
» qui Eum acclamant, sicut angeli Eum pastoribus annuntiabant.
331 Eorum acclamatio: « Benedictus qui venit in nomine Domini
» (Ps 118,26) ab Ecclesia iterum sumitur in « Sanctus »
liturgiae eucharisticae ad memoriale Paschatis Domini initiandum.
560 Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni
quem Rex-Messias per Suae Mortis et Suae Resurrectionis Pascha est
impleturus. Liturgia Ecclesiae per eius celebrationem, in Dominica
Palmarum, magnam Hebdomadam Sanctam aperit.
Compendium 561 Recte «
consideranti tota Christi vita apparebit perpetua quaedam
institutio: silentia videlicet Ipsius, signa, preces, amor erga
homines, studium humilium atque pauperum singulare, Sacrificium
crucis in hominum Redemptionem plene susceptum, ipsa denique
Resurrectio sunt effectio verbi atque consummatio Revelationis
Ipsius ». 332 562
Christi discipuli debent Ei conformari donec Ipse in illis formetur.
333 « Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, cum Eo
configurati, commortui et conresuscitati, donec cum Eo conregnemus
». 334 563 Homo, sive
pastor sit sive magus, Deum hic in terra assequi non potest, nisi
ante praesepe Bethlehem genuflectens Eumque in debilitate infantis
adorans occultum. 564 Iesus, per
Suam Mariae et Ioseph submissionem atque adeo per Suum humilem per
longos annos in Nazareth laborem nobis praebet exemplum sanctitatis
in quotidiana familiae et laboris vita.
565 Iesus, inde ab initio Suae vitae publicae, a Suo
baptismate, est « Servus » plene Redemptionis consecratus operi,
quod per Eius passionis adimplebitur « baptisma ».
566 Tentatio in deserto Iesum ostendit Messiam humilem qui de
Satan triumphat per Suam totalem consilio salutis a Patre volito
adhaesionem. 567 Regnum caelorum
in terra a Christo est inauguratum. « Hoc vero Regnum in
verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit ».
335 Ecclesia semen est et initium huius Regni. Eius claves
Petro committuntur. 568 Christi
Transfiguratio habet, ut scopum, Apostolorum roborare fidem in
ordine ad passionem: ascensus in « montem excelsum » ascensum
praeparat in Calvarium. Christus, Caput Ecclesiae, manifestat id
quod corpus continet Suum et quod in sacramentis reverberat: «
spes gloriae » (Col 1,27). 336
569 Iesus voluntarie in Ierusalem ascendit, quamquam
cognoscebat Se propter contradictionem peccatorum ibi morte violenta
esse moriturum. 337 570
Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni, quem
Rex-Messias, a pueris et ab humilibus corde in Sua civitate
acceptus, per Pascha Suae Mortis et Suae Resurrectionis impleturus
est.
(188) Cf Io 20,30.
(189) Cf Mc 1,1; Io 21,24.
(190) Cf Lc 2,7.
(191) Cf Mt 27,48.
(192) Cf Io 20,7.
(193) Cf Heb 10,5-7.
(194) Cf 1 Io 4,9.
(195) Cf Eph 1,7; Col 1,13-14 (Vulgata); 1 Pe
1,18-19. (196) Cf 2 Cor
8,9. (197) Cf Lc
2,51. (198) Cf Io
15,3. (199) Cf Is
53,4. (200) Cf Rom
4,25. (201) Sanctus
Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 1: SC 211,
342-344 (PG 7, 932). (202)
Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 7: SC
211, 366 (PG 7, 937); cf Id., Adversus haereses, 2, 22, 4: SC
294, 220-222 (PG 7, 784).
(203) Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis, 11:
AAS 71 (1979) 278. (204)
Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(205) Cf Rom 15,5; Phil 2,5.
(206) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
38: AAS 58 (1966) 1055.
(207) Cf Io 13,15.
(208) Cf Lc 11,1.
(209) Cf Mt 5,11-12.
(210) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
22: AAS 58 (1966) 1042.
(211) Sanctus Ioannes Eudes, Le royaume de Jésus, 3, 4:
Oeuvres complètes, v. 1 (Vannes 1905) p. 310-311.
(212) Cf Heb 9,15.
(213) Cf Act 13,24.
(214) Cf Mt 3,3.
(215) Cf Lc 7,26.
(216) Cf Mt 11,13.
(217) Cf Act 1,22; Lc 16,16.
(218) Cf Lc 1,41.
(219) Cf Mc 6,17-29.
(220) Cf Apc 22,17.
(221) Cf Lc 2,6-7.
(222) Cf Lc 2,8-20.
(223) Sanctus Romanus Melodus, Kontakion, 10, In diem
Nativitatis Christi, Prooemium: SC 110, 50.
(224) Cf Mt 18,3-4.
(225) Cf Mt 23,12.
(226) Cf Io 1,13.
(227) Cf Io 1,12.
(228) Cf Gal 4,19.
(229) In sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae,
Antiphona ad I et II Vesperas: Liturgia Horarum, editio
typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 385 et 397.
(230) Cf Lc 2,21.
(231) Cf Gal 4,4.
(232) Cf Col 2,11-13.
(233) Cf In sollemnitate Epiphaniae Domini, Antiphona ad «
Magnificat » in II Vesperis: Liturgia Horarum, editio typica,
v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 465.
(234) Cf Mt 2,1.
(235) Cf Mt 2,2.
(236) Cf Nm 24,17; Apc 22,16.
(237) Cf Nm 24,17-19.
(238) Cf Io 4,22.
(239) Cf Mt 2,4-6.
(240) Cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 33, 3: CCL 138, 173 (PL
54, 242). (241) Vigilia
Paschalis, Oratio post tertiam lectionem: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 277.
(242) Cf Lc 2,22-39.
(243) Cf Ex 13,12-13.
(244) Cf Mt 2,13-18.
(245) Cf Io 15,20.
(246) Cf Mt 2,15.
(247) Cf Os 11,1.
(248) Cf Gal 4,4.
(249) Cf Lc 2,51.
(250) Cf Rom 5,19.
(251) Paulus VI, Homilia in templo Annuntiationis beatae Mariae
Virginis in Nazareth (5 ianuarii 1964): AAS 56 (1964) 167-168.
(252) Cf Lc 2,41-52.
(253) Cf Lc 3,23.
(254) Cf Act 1,22.
(255) Cf Lc 3,10-14.
(256) Cf Mt 3,7.
(257) Cf Mt 21,32.
(258) Cf Is 53,12.
(259) Cf Mc 10,38; Lc 12,50.
(260) Cf Mt 26,39.
(261) Cf Lc 3,22; Is 42,1.
(262) Cf Io 1,32-33; Is 11,2.
(263) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 9: SC 358,
216 (PG 36, 369). (264)
Sanctus Hilarius Pictaviensis, In evangelium Matthaei, 2, 6:
SC 254, 110 (PL 9, 927).
(265) Cf Mc 1,13.
(266) Cf Ps 95,10.
(267) Cf Mc 3,27.
(268) Cf Mt 16,21-23.
(269) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3:
AAS 57 (1965) 6. (270)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57
(1965) 5-6. (271)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57
(1965) 8. (272) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57
(1965) 6. (273) Cf Mt
10,5-7. (274) Cf Mt
8,11; 28,19. (275)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57
(1965) 7. (276) Cf Lc
7,22. (277) Cf Mt
11,25. (278) Cf Mc
2,23-26; Mt 21,18.
(279) Cf Io 4,6-7; 19,28.
(280) Cf Lc 9,58.
(281) Cf Mt 25,31-46.
(282) Cf 1 Tim 1,15.
(283) Cf Lc 15,11-32.
(284) Cf Mc 4,33-34.
(285) Cf Mt 22,1-14.
(286) Cf Mt 13,44-45.
(287) Cf Mt 21,28-32.
(288) Cf Mt 13,3-9.
(289) Cf Mt 25,14-30.
(290) Cf Mt 13,10-15.
(291) Cf Lc 7,18-23.
(292) Cf Io 5,36; 10,25.
(293) Cf Io 10,38.
(294) Cf Mc 5,25-34; 10,52; etc.
(295) Cf Io 10,31-38.
(296) Cf Mt 11,6.
(297) Cf Io 11,47-48.
(298) Cf Mc 3,22.
(299) Cf Io 6,5-15.
(300) Cf Lc 19,8.
(301) Cf Mt 11,5.
(302) Cf Lc 12,13-14; Io 18,36.
(303) Cf Io 8,34-36.
(304) Cf Mt 12,26.
(305) Cf Lc 8,26-39.
(306) Cf Io 12,31.
(307) Venantius Fortunatus, Hymnus « Vexilla Regis »: MGH
141, 34 (PL 88, 96). (308)
Cf Mc 3,13-19.
(309) Cf Mc 3,16; 9,2; Lc 24,34; 1 Cor 15,5.
(310) Cf 1 Pe 2,4.
(311) Cf Lc 22,32.
(312) Cf Mt 18,18.
(313) Cf Mt 16,22-23.
(314) Cf Mt 17,23; Lc 9,45.
(315) Cf Mt 17,1-8 et par.; 2 Pe 1,16-18.
(316) Cf Lc 24,27.
(317) Cf Is 42,1.
(318) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 45,
a. 4, ad 2: Ed. Leon. 11, 433.
(319) Liturgia Byzantina. Kontakion in die Transfigurationis:
Menaia tou olou eniautou, v. 6 (Romae 1901) p. 341.
(320) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 45,
a. 4, ad 2: Ed. Leon. 11, 433.
(321) Cf Lc 9,33.
(322) Sanctus Augustinus, Sermo 78, 6: PL 38, 492-493.
(323) Cf Io 13,1.
(324) Cf Mc 8,31-33; 9,31-32; 10,32-34.
(325) Cf Mt 23,37a.
(326) Cf Lc 19,41.
(327) Cf Io 6,15.
(328) Cf Mt 21,1-11.
(329) Cf Io 18,37.
(330) Cf Mt 21,15-16; Ps 8,3.
(331) Cf Lc 19,38; 2,14.
(332) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 9: AAS
71 (1979) 1284. (333) Cf
Gal 4,19. (334)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57
(1965) 10. (335) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7.
(336) Cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 51, 3: CCL 138A, 298-299
(PL 54, 310). (337) Cf
Heb 12,3. |