CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO
CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
ARTICULUS 4 IESUS CHRISTUS EST «PASSUS SUB PONTIO PILATO,
CROCIFIXUS, MORTUUS, ET SEPULTUS» 571 Mysterium
Paschale crucis et resurrectionis Christi in centro est Boni Nuntii quem
Apostoli et post illos Ecclesia mundo annuntiare debent. Consilium Dei
salvificum per mortem redemptricem Eius Filii Iesu Christi « semel » (Heb
9,26) impletum est. 572 Ecclesia permanet fidelis omnium
Scripturarum interpretationi quam Ipse Iesus tam ante quam post Suum
dedit Pascha: 338 « Nonne haec oportuit pati Christum et
intrare in gloriam Suam? » (Lc 24,26). Iesu passio suam
historicam sumpsit formam eo quod reprobatus est « a senioribus et a
summis sacerdotibus et scribis » (Mc 8,31), qui tradiderunt « Eum
gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum » (Mt
20,19). 573 Fides igitur potest conari circumstantias
mortis Iesu scrutari, fideliter ab Evangeliis transmissas 339
et ab aliis historicis fontibus illustratas, ad sensum Redemptionis
melius intelligendum.
Paragraphus 1 IESUS ET ISRAEL 574 Ab
initiis ministerii publici Iesu, Pharisaei et Herodis sectatores, cum
sacerdotibus et scribis, convenerunt ut Eum perderent. 340
Propter quosdam ex Suis actibus (propter daemoniorum expulsiones;
341 peccatorum remissionem; 342 sanationes die sabbati;
343 propriam praeceptorum de puritate legali interpretationem;
344 familiaritatem cum publicanis et publicis peccatoribus
345), Iesus quibusdam mala intentione affectis visus est de
possessione diabolica suspectus. 346 Accusatus est de
blasphemia 347 et de falso prophetismo, 348 de
criminibus nempe religiosis quae Lex poena puniebat mortis sub
lapidationis forma. 349 575 Nonnulli
igitur actus et verba Iesu fuerunt « signum contradictionis » 350
pro auctoritatibus religiosis Hierosolymorum, quas evangelium sancti
Ioannis saepe « Iudaeos » appellat, 351 adhuc magis quam pro
communi populo Dei. 352 Utique Eius relationes cum Pharisaeis
non fuerunt solummodo contentiosae. Quidam Pharisaei Eum de periculo
monent quod Ei impendit. 353 Iesus quosdam ex illis laudat,
sicut scribam de quo Mc 12,34, et pluries apud Pharisaeos
manducat. 354 Iesus doctrinas confirmat in hoc selecto
religioso populi Dei coetu communes: resurrectionem mortuorum, 355
formas pietatis (eleemosynam, orationem et ieiunium) 356 et
consuetudinem se ad Deum ut Patrem dirigendi, indolem centralem mandati
amoris Dei et proximi. 357 576 Oculis plurium
in Israel, Iesus contra essentiales populi electi agere videtur
institutiones:
— contra submissionem Legi in integritate scriptorum mandatorum eius
et, pro Pharisaeis, in interpretatione traditionis oralis;
— contra indolem centralem Templi Hierosolymorum tamquam loci sancti
in quo Deus modo habitat singulari;
— contra fidem in Deum unicum cuius gloriae nullus homo potest
particeps fieri.
I. Iesus et Lex
577 Iesus initio sermonis montani sollemnem fecit admonitionem in
qua Legem, a Deo in Sinai occasione Primi Foederis datam, sub luce
gratiae Novi Foederis praesentavit:
« Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni
solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et
terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia
fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic
homines, minimus vocabitur in Regno caelorum; qui autem fecerit et
docuerit, hic magnus vocabitur in Regno caelorum » (Mt 5,17-19).
578 Iesus, Messias Israel, maximus proinde in
Regno caelorum, Legem implere debebat, eam, secundum Ipsius propria
verba, in eius integritate exsequens usque ad eius minima mandata. Immo
Ipse solus potuit id facere perfecte. 358 Iudaei, secundum
suam propriam confessionem, nunquam Legem in eius potuerunt implere
integritate quin minimum mandatum violarent. 359 Propterea in
singulis annuis Expiationis festivitatibus, filii Israel veniam a Deo
precabantur pro suis Legis transgressionibus. Revera, Lex totum quid
constituit et, sicut sanctus Iacobus commemorat, « quicumque autem totam
Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus » (Iac
2,10). 360 579 Hoc principium integritatis in
observanda Lege, non solum secundum eius litteram, sed secundum eius
spiritum, magni aestimabatur a Pharisaeis. Illud pro Israel proponentes,
multos temporis Iesu Iudaeos ad religiosum adduxerunt extremum zelum.
361 Hic, nisi se in « hypocrita » disceptatione casuum dissolvi
vellet, 362 populum necessario praeparabat ad hunc Dei
interventum inauditum qui perfecta Legis futura erat effectio a solo
Iusto peracta loco omnium peccatorum. 363 580
Perfecta Legis adimpletio nonnisi a divino poterat peragi Legislatore
nato sub Lege in Persona Filii. 364 In Iesu, Lex non amplius
super tabulis apparet inscripta lapideis, sed « in visceribus » et « in
corde » (Ier 31,33) Servi qui, quoniam « in veritatem proferet
iudicium » (Is 42,3), factus est « Foedus populi » (Is
42,6). Iesus Legem adimplet usque ad « maledictum Legis » assumendum
super Se 365 in quod illi incurrerant « qui non permanent in
omnibus, quae scripta sunt, ut faciant ea », 366 quia mors
Christi evenit « in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub
Priore Testamento » (Heb 9,15). 581 Iesus Iudaeorum
et eorum spiritualium ducum apparuit oculis tamquam « rabbi ». 367
Ipse saepe intra rabbinicam Legis interpretationem est argumentatus.
368 Sed simul Iesus necessario Legis doctores collidebat quia Se
ad Suam proponendam interpretationem inter illas eorum non restringebat;
« erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae
eorum » (Mt 7,29). In Eo, idem Verbum Dei quod resonaverat in
Sinai ad Legem scriptam Moysi donandam, Se iterum praebet audiendum in
monte beatitudinum. 369 Hoc Verbum Legem non abolet, sed
adimplet, eius ultimam interpretationem modo suppeditans divino: «
Audistis quia dictum est antiquis [...]. Ego autem dico vobis » (Mt
5,33-34). Ipse, cum hac eadem divina auctoritate quasdam reprobat «
traditiones humanas » 370 Pharisaeorum quae rescindunt verbum
Dei. 371 582 Iesus, ulterius procedens, de
puritate alimentorum perfecit Legem, tanti momenti in vita quotidiana
Iudaeorum, eius sensum aperiens « paedagogicum » 372 per
interpretationem divinam: « Omne extrinsecus introiens in hominem non
potest eum coinquinare, [...] — purgans omnes escas. Dicebat autem: Quod
de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde
hominum, cogitationes malae procedunt » (Mc 7,18-21). Iesus,
interpretationem Legis definitivam tradens cum auctoritate divina,
inventus est in oppositione ad quosdam Legis doctores qui Eius
interpretationem non accipiebant, licet signis divinis confirmatam quae
illam comitabantur. 373 Hoc peculiariter valet de sabbati
quaestione: Iesus saepe cum argumentis rabbinicis 374
commemorat requiem sabbati non perturbari Dei 375 vel proximi
servitio 376 quod Eius praestant sanationes.
II. Iesus et Templum 583 Iesus, sicut ante Eum
Prophetae, erga Templum Hierosolymorum venerationem professus est
profundissimam. Ibi a Ioseph et Maria quadraginta dies post Suam
Nativitatem est praesentatus. 377 Duodecim annorum aetate
manere statuit in Templo ut Suis parentibus in memoriam revocaret Se
Patris Sui teneri rebus. 378 Singulis annis saltem ad Pascha
illuc ascendit Suae vitae occultae tempore; 379 ipsum Eius
publicum ministerium quasi rhythmo regebatur peregrinationum in
Ierusalem pro magnis Iudaeorum festis. 380 584
Iesus in Templum ascendit tamquam ad locum pro occursu cum Deo
praestantem. Templum pro Eo Patris Eius est mansio, domus orationis, et
indignatur quia eius exterius atrium locus factus est mercaturae.
381 Si mercatores expellit e Templo, id facit propter studiosum
amorem erga Patrem Suum: « Nolite facere domum Patris mei domum
negotiationis. Recordati sunt discipuli Eius quia scriptum est: "Zelus
domus Tuae comedit me" (Ps 69,10) » (Io 2,16-17). Post
Resurrectionem Eius, Apostoli religiosam erga Templum servaverunt
venerationem. 382 585 Iesus tamen, in Suae
passionis limine, ruinam huius splendidi praenuntiavit aedificii, cuius
non relinquetur lapis super lapidem. 383 Ipse hic signum
ultimorum nuntiavit temporum quae per Pascha Suum sunt aperienda.
384 Sed haec prophetia modo deformato a falsis testibus in Eius
interrogatorio coram summo sacerdote potuit referri 385 Eique
tamquam iniuriam reddi cum Ipse cruci affixus erat clavis. 386
586 Iesus, nullo modo fuit hostilis Templo, 387 in quo
Suae doctrinae impertivit essentialia, 388 tributum Templi
solvere voluit in hoc Sibi socians Petrum 389 quem nuper
tamquam fundamentum pro Sua futura collocaverat Ecclesia. 390
Immo vero, Se cum Templo identificavit tamquam mansionem Dei inter
homines Se ostendens definitivam. 391 Hac de causa, Eius
corporalis occisio 392 Templi praenuntiat destructionem quae
ingressum manifestabit in novam aetatem historiae salutis: « Venit hora
quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem » (Io
4,21). 393
III. Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem
587 Si Lex et Hierosolymorum Templum occasio « contradictionis »
394 esse potuerunt ex parte Iesu pro auctoritatibus religiosis
Israel, Eius munus in peccatorum Redemptione, opere per excellentiam
divino, vera petra scandali pro illis fuit. 395 588
Iesus scandalum fuit Pharisaeis comedens cum publicanis et peccatoribus
396 tam familiariter sicut cum illis ipsis. 397 Contra
eos inter illos « qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur
ceteros » (Lc 18,9), 398 Iesus affirmavit: « Non veni
vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam » (Lc 5,32).
Longius vero processit, coram Pharisaeis proclamans, cum peccatum sit
universale, 399 illos qui salute non egere praesumunt, se
ipsos obcaecare. 400 589 Iesus scandalum
praecipue fuit quia Ipse Suum modum misericorditer agendi in peccatores
cum modo agendi identificavit Ipsius Dei respectu eorum. 401
Ipse processit usque ad insinuandum Se, mensam participando peccatorum,
402 eos ad convivium admittere messianicum. 403 Sed
praesertim peccata dimittens, Iesus auctoritates religiosas Israel ante
dilemma collocavit. Nonne recte in sua dicerent consternatione: « Quis
potest dimittere peccata nisi solus Deus? » (Mc 2,7)? Iesus,
peccata dimittens, aut blasphemat quia est homo qui se Deo facit
aequalem, 404 aut verum dicit et Eius Persona Nomen reddit
praesens et revelat Dei. 405 590 Sola identitas
divina Personae Iesu hanc tam absolutam exigentiam potest iustificare: «
Qui non est mecum, contra me est » (Mt 12,30); eodem modo, cum
dicit Se « plus quam Iona, [...] plus quam Salomon » esse (Mt
12,41-42), vel Templo maiorem; 406 cum relate ad Se
commemorat David Messiam Dominum appellasse suum; 407 cum
asserit: « Antequam Abraham fieret, ego sum » (Io 8,58); et
etiam: « Ego et Pater unum sumus » (Io 10,30). 591
Iesus a religiosis Hierosolymorum petivit auctoritatibus ut in Ipsum
crederent propter opera Patris Eius quae Ipse faciebat. 408
Sed talis actus fidei per arcanam sibimet ipsi mortem debebat transire
ad novam desuper nativitatem 409 cum gratiae divinae
attractione. 410 Talis exigentia conversionis coram tam
miranda promissionum adimpletione 411 tragicum errorem
Synedrii permittit intelligere aestimantis Iesum tamquam blasphemum
mereri mortem. 412 Sic eiusdem membra simul per ignorantiam
413 agebant et propter caecitatem 414 incredulitatis.
415 Compendium
592 Iesus Legem Sinai non abolevit sed adimplevit 416
cum tali perfectione 417 ut eius sensum revelaret
ultimum 418 et ut transgressiones redimeret contra
illam. 419 593 Iesus Templum est
veneratus, ad illud in festis peregrinationis ascendens Iudaeorum, atque
hanc Dei inter homines mansionem amore amavit studioso. Templum
mysterium praefigurat Eius. Destructionem praenuntiat illius, sed
tamquam Suae propriae occisionis manifestationem et ingressus in novam
historiae salutis aetatem in qua Eius corpus Templum erit definitivum.
594 Iesus posuit actus, sicut peccatorum remissionem, qui Ipsum
tamquam Deum Salvatorem manifestaverunt. 420 Quidam
Iudaei, qui in Eo Deum hominem factum 421 non
agnoscentes perspiciebant hominem qui faciebat seipsum Deum 422
et Eum tamquam blasphemum iudicaverunt.
(338) Lc 24,27.44-45.
(339) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 19: AAS
58 (1966) 826-827. (340) Cf Mc
3,6. (341) Cf Mt 12,24.
(342) Cf Mc 2,7. (343)
Cf Mc 3,1-6. (344) Cf
Mc 7,14-23. (345) Cf Mc
2,14-17. (346) Cf Mc
3,22; Io 8,48; 10,20.
(347) Cf Mc 2,7; Io 5,18; 10,33.
(348) Cf Io 7,12; 7,52.
(349) Cf Io 8,59; 10,31.
(350) Cf Lc 2,34. (351)
Cf Io 1,19; 2,18; 5,10; 7,13; 9,22; 18,12; 19,38; 20,19.
(352) Cf Io 7,48-49.
(353) Cf Lc 13,31.
(354) Cf Lc 7,36; 14,1.
(355) Cf Mt 22,23-34; Lc 20,39.
(356) Cf Mt 6,2-18.
(357) Cf Mc 12,28-34.
(358) Cf Io 8,46. (359)
Cf Io 7,19; Act 13,38-41; 15,10.
(360) Cf Gal 3,10; 5,3.
(361) Cf Rom 10,2.
(362) Cf Mt 15,3-7; Lc 11,39-54.
(363) Cf Is 53,11; Heb 9,15.
(364) Cf Gal 4,4. (365)
Cf Gal 3,13. (366) Cf
Gal 3,10. (367) Cf Io
11,28; 3,2; Mt 22,23-24.34-36.
(368) Cf Mt 12,5; 9,12; Mc 2,23-27; Lc 6,6-9; Io
7,22-23. (369) Cf Mt
5,1. (370) Cf Mc 7,8.
(371) Cf Mc 7,13. (372)
Cf Gal 3,24. (373) Cf
Io 5,36; 10,25.37-38; 12,37.
(374) Cf Mc 2,25-27; Io 7,22-24.
(375) Cf Mt 12,5; Nm 28,9.
(376) Cf Lc 13,15-16; 14,3-4.
(377) Cf Lc 2,22-39.
(378) Cf Lc 2,46-49.
(379) Cf Lc 2,41. (380)
Cf Io 2,13-14; 5,1.14; 7,1.10.14; 8,2; 10,22-23.
(381) Cf Mt 21,13.
(382) Cf Act 2,46; 3,1; 5,20-21; etc.
(383) Cf Mt 24,1-2.
(384) Cf Mt 24,3; Lc 13,35.
(385) Cf Mc 14,57-58.
(386) Cf Mt 27,39-40.
(387) Cf Mt 8,4; 23,21; Lc 17,14; Io 4,22.
(388) Cf Io 18,20.
(389) Cf Mt 17,24-27.
(390) Cf Mt 16,18.
(391) Cf Io 2,21; Mt 12,6.
(392) Cf Io 2,18-22.
(393) Cf Io 4,23-24; Mt 27,51; Heb 9,11; Apc
21,22. (394) Cf Lc
2,34. (395) Cf Lc
20,17-18; Ps 118,22.
(396) Cf Lc 5,30. (397)
Cf Lc 7,36; 11,37; 14,1.
(398) Cf Io 7,49; 9,34.
(399) Cf Io 8,33-36.
(400) Cf Io 9,40-41.
(401) Cf Mt 9,13; Os 6,6.
(402) Cf Lc 15,1-2.
(403) Cf Lc 15,23-32.
(404) Cf Io 5,18; 10,33.
(405) Cf Io 17,6.26.
(406) Cf Mt 12,6. (407)
Cf Mc 12,36-37. (408)
Cf Io 10,36-38. (409)
Cf Io 3,7. (410) Cf
Io 6,44. (411) Cf Is
53,1. (412) Cf Mc 3,6;
Mt 26,64-66. (413) Cf
Lc 23,34; Act 3,17-18.
(414) Cf Mc 3,5; Rom 11,25.
(415) Cf Rom 11,20.
(416) Cf Mt 5,17-19.
(417) Cf Io 8,46. (418)
Cf Mt 5,33. (419) Cf
Heb 9,15. (420) Cf Io
5,16-18. (421) Cf Io
1,14. (422) Cf Io
10,33. |