CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO
CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
ARTICULUS 4 IESUS CHRISTUS EST «PASSUS SUB PONTIO PILATO,
CROCIFIXUS, MORTUUS, ET SEPULTUS»
Paragraphus 3 IESUS CHRISTUS SEPULTUS EST
624 Ille « gratia Dei pro omnibus » gustavit « mortem » (Heb
2,9). Deus in Suo salutis consilio disposuit ut Filius Suus non solum
moreretur « pro peccatis nostris » (1 Cor 15,3), sed etiam ut «
gustaret mortem », id est, statum cognosceret mortis, statum
separationis inter Suam animam et corpus Suum per tempus quod inter
momentum comprehenditur in quo in cruce exspiravit et momentum in quo
resurrexit. Hic Christi mortui status est mysterium sepulcri et
descensus ad inferos. Est mysterium Sabbati Sancti in quo Christus in
sepulcro positus 515 magnam requiem Dei sabbaticam 516
manifestat post salutis hominum consummationem 517 quae
universum pacificat mundum. 518
Christus Suo corpore in sepulcro 625
Permanentia Christi in sepulcro vinculum constituit reale inter statum
Christi passibilem ante Pascha et Eius, Resuscitati, actualem statum
gloriosum. Eadem Persona « Viventis » dicere potest: « Fui mortuus et
ecce sum vivens in saecula saeculorum » (Apc 1,18):
« Est autem hoc mysterium dispensationis Dei circa
[Filii] Mortem et Resurrectionis ex mortuis quod morte quidem fuerit
anima separata a corpore, et non prohibuerit necessariam naturae
consequentiam; omnis autem rursus ad Se invicem reduxerit per
Resurrectionem, adeo ut eis esset utriusque confinium, nempe mortis
et vitae: ut qui in Se quidem statuerit naturam morte divisam, Ipse
tamen fuerit principium unionis eorum quae sunt divisa ». 519
626 Siquidem « Dux vitae » qui
interfectus est 520 Idem utique est ac « Vivens qui
resurrexit », 521 necessarium est Personam Filii Dei assumere
perrexisse animam Suam Suumque corpus inter se per mortem separata:
« Quamvis igitur Christus ut homo mortem obierit,
sanctaque Ipsius anima ab immaculato corpore distracta sit, divinitas
tamen a neutro, hoc est, nec ab anima, nec a corpore quoquo modo
seiuncta est: neque propterea Persona una in duas divisa fuit. Siquidem
et corpus et anima simul ab initio in Verbi Persona exsistentiam
habuerunt; ac licet in morte divulsa sint, utrumque tamen eorum unam
Verbi Personam, qua subsisteret, semper habuit ». 522
« Non dabis Sanctum Tuum videre
corruptionem » 627 Mors Christi fuit vera
mors, quatenus Eius exsistentiae humanae terrestri finem imposuit. Sed
propter unionem quam Persona Filii cum corpore servavit Suo, hoc non
factum est mortalis spoliatio sicut cetera, quia « impossibile erat
teneri » illud a morte (Act 2,24) et propterea « virtus divina
corpus Christi a putrefactione praeservavit ». 523 De Christo
simul dici potuit: « Abscissus est a terra viventium » (Is 53,8);
et: « Caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in
inferno neque dabis Sanctum Tuum videre corruptionem » (Act
2,26-27). 524 Resurrectio Christi « tertia die » (1 Cor
15,4; Lc 24,46) 525 huius rei erat signum, etiam quia
corruptio putabatur a quarto manifestari die. 526
« Consepulti cum Christo... » 628
Baptisma cuius signum originale et plenum immersio est, efficaciter
descensum significat christiani in sepulcrum ut peccato moriatur cum
Christo in ordine ad novam vitam: « Consepulti ergo sumus cum Illo per
Baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis
per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom
6,4). 527
Compendium 629 Christus pro omni
homine mortem gustavit. 528 Vere Filius Dei factus
homo est Ille qui est mortuus et sepultus.
630 Tempore permansionis Christi in sepulcro, Eius Persona divina
assumere perrexit tam Suam animam quam corpus Suum, separata tamen inter
se per mortem. Hac de causa, corpus Christi mortui « non vidit
corruptionem » (Act 13,37).
(515) Cf Io 19,42.
(516) Cf Heb 4,4-9.
(517) Cf Io 19,30.
(518) Cf Col 1,18-20.
(519) Sanctus Gregorius Nyssenus, Oratio catechetica 16, 9: TD 7,
90 (PG 45, 52). (520) Cf
Act 3,15. (521) Cf Lc
24,5-6. (522) Sanctus Ioannes
Damascenus, Expositio fidei, 71 [De fide orthodoxa, 3,
27]: PTS 12, 170 (PG 94, 1098).
(523) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, 51, 3, ad 2:
Ed. Leon. 11, 490. (524) Cf
Ps 16,9-10. (525) Cf Mt
12,40; Io 2,1; Os 6,2.
(526) Cf Io 11,39.
(527) Cf Col 2,12; Eph 5,26.
(528) Cf Heb 2,9. |