CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
ARTICULUS 5 « IESUS CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS,
TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS » 631
Iesus « descendit in inferiores partes terrae. Qui descendit, Ipse
est et qui ascendit » (Eph 4,9-10). Symbolum Apostolicum in
eodem articulo confitetur descensum Christi ad inferos et Eius
Resurrectionem a mortuis tertia die, quia Ipse in Suo Paschate ex
imo mortis vitam fecit scaturire: « Christus Filius Tuus,
qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit,
et vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen ». 529
Paragraphus 1 CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS
632 Frequentes Novi Testamenti affirmationes, secundum
quas Iesus « resurrexit a mortuis » (1 Cor 15,20), 530
praesupponunt, Illum, ante Resurrectionem, in mortuorum incoluisse
mansione. 531 Praedicatio apostolica descensui Iesu ad
inferos hunc primum tribuit sensum: Iesus mortem cognovit sicut
omnes homines et ad illos, anima Sua, in mortuorum mansionem,
profectus est. Ipse tamen ut Salvator illuc descendit, Bonum Nuntium
spiritibus proclamans, qui ibi detinebantur. 532
633 Scriptura mansionem mortuorum in quam Christus mortuus
descendit, inferos appellat, Sheol vel Αιδην 533 quia illi qui ibi inveniuntur,
visione privantur Dei. 534 Talis est revera, Redemptorem
exspectando, casus omnium mortuorum, impiorum vel iustorum, 535
id quod non significat eorum sortem esse eamdem, sicut Iesus
ostendit in parabola pauperis Lazari recepti « in sinum Abrahae ».
536 « Horum igitur piorum animas qui in sinu Abrahae
Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens
liberavit ». 537 Iesus ad inferos non descendit ut
damnatos liberaret 538 neque ut damnationis destrueret
infernum, 539 sed ut iustos liberaret qui Illum
praecesserant. 540 634 « Et mortuis
evangelizatum est... » (1 Pe 4,6). Descensus ad inferos
adimpletio est, usque ad plenitudinem, nuntii evangelici salutis.
Ille ultima est phasis missionis messianicae Iesu, in tempore
densata, sed immense vasta in sua reali significatione extensionis
operis redemptivi ad omnes homines omnium temporum omniumque
locorum, quia omnes qui salvati sunt, Redemptionis facti sunt
participes. 635 Christus igitur descendit in mortis
profunditatem 541 ut « mortui » audiant « vocem Filii Dei
et, qui audierint », vivant (Io 5,25). Iesus, « Dux vitae »,
542 « per mortem » destruxit « eum, qui habebat mortis
imperium, id est, Diabolum, et » liberavit « eos, qui timore mortis
per totam vitam obnoxii erant servituti » (Heb 2,14-15).
Exinde Christus resuscitatus habet « claves mortis et inferni » (Apc
1,18) et « in nomine Iesu omne genu » flectitur « caelestium et
terrestrium et infernorum » (Phil 2,10).
« Hodie silentium magnum in terra; silentium magnum, et solitudo
deinceps; silentium magnum, quoniam Rex dormit; terra timuit et quievit,
quoniam Deus in carne obdormivit, et a saeculo dormientes excitavit.
[...] Profecto primum parentem tamquam perditam ovem quaesitum vadit.
Omnino in tenebris et in umbra mortis sedentes invisere vult; omnino
captivum Adam, unaque captivam Evam ex doloribus solutum vadit Deus,
Illiusque filius. [...] Ego Deus tuus, qui propter te factus sum filius
tuus. [...] Expergiscere, qui dormis: etenim non ideo te feci, ut in
inferno contineare vinctus. Surge a mortuis; ego sum Vita mortuorum ».
543
Compendium 636
Symbolum, in expressione « Iesus descendit ad inferos »,
confitetur Iesum vere mortuum esse et per Mortem Suam pro nobis
mortem vicisse et Diabolum « qui habebat mortis imperium
» (Heb 2,14). 637 Mortuus Christus, anima
Sua Suae Personae divinae unita, in mortuorum descendit mansionem.
Iustis qui Illum praecesserant, portas aperuit caeli.
(529) Vigilia Paschalis, Praeconium Paschale (« Exsultet »):
Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis
1970) p. 273 et 275. (530)
Cf Act 3,15; Rom 8,11.
(531) Cf Heb 13,20.
(532) Cf 1 Pe 3,18-19.
(533) Cf Phil 2,10; Act 2,24; Apc 1,18; Eph
4,9. (534) Cf Ps
6,6; 88,11-13. (535) Cf
Ps 89,49; 1 Sam 28,19; Ez 32,17-32.
(536) Cf Lc 16,22-26.
(537) Catechismus Romanus, 1, 6, 3: ed. P. Rodríguez (Cittŕ
del Vaticano-Pamplona 1989) p. 71.
(538) Cf Concilium Romanum (anno 745), De descensu Christi ad
inferos: DS 587. (539)
Cf Benedictus XII, Libellus Cum dudum (1341), 18: DS 1011;
Clemens VI, Epistula Super quibusdam (anno 1351), c. 15, 13:
DS 1077. (540) Cf
Concilium Toletanum IV (anno 633), Capitulum, 1: DS 485;
Mt 27,52-53. (541) Cf
Mt 12,40; Rom 10,7; Eph 4,9.
(542) Cf Act 3,15.
(543) Antiqua homilia in sancto et magno Sabbato: PG 43, 440.
452. 461. |