CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
ARTICULUS 5 « IESUS CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS,
TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS »
Paragraphus 2 TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS
638 « Nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres
Promissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum,
nobis resuscitans Iesum » (Act 13,32-33). Resurrectio Iesu
suprema est veritas nostrae fidei in Christum, tamquam veritas
centralis credita et in vitam ducta a prima communitate christiana,
transmissa a Traditione tamquam fundamentalis, stabilita a Novi
Testamenti documentis, praedicata tamquam, simul cum cruce,
essentialis pars mysterii Paschalis:
« Christus resurrexit ex mortuis. Per Mortem Suam
vicit mortem, mortuis Ipse vitam dedit ». 544
I. Eventus historicus et transcendens
639 Mysterium resurrectionis Christi eventus est realis qui
manifestationes historice compertas habuit sicut Novum Testamentum
testatur. Iam sanctus Paulus potuit ad Corinthios circa annum 56
scribere: « Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam
Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et
quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum
Scripturas et quia visus est Cephae et post haec Duodecim » (1
Cor 15,3-4). Apostolus hic loquitur de Resurrectionis
traditione viventi quam post conversionem ad portas Damasci
didicerat suam. 545 Sepulcrum
vacuum 640 « Quid quaeritis Viventem
cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit » (Lc 24,5-6). Intra
Paschatis eventus, primum elementum quod invenitur, est sepulcrum
vacuum. Id in se argumentum directum non est. Absentia corporis
Christi in sepulcro aliter posset explicari. 546 Hoc non
obstante, sepulcrum vacuum pro omnibus constituit signum essentiale.
Inventio eius a discipulis primus fuit gressus ad factum ipsum
Resurrectionis agnoscendum. Talis est imprimis sanctarum mulierum
casus, 547 deinde Petri. 548 Discipulus « quem
amabat Iesus » (Io 20,2) affirmat se, sepulcrum ingredientem
et detegentem « linteamina posita » (Io 20,6), vidisse et
credidisse. 549 Hoc supponit ipsum comperuisse in
sepulcri vacui statu 550 absentiam corporis Iesu opus
humanum esse nequivisse et Iesum simpliciter ad vitam non rediisse
terrestrem sicut casus fuerat Lazari. 551
Resuscitati apparitiones 641 Maria
Magdalena et sanctae mulieres quae veniebant ut perficerent corporis
Iesu unctionem, 552 festinanter sepulti propter adventum
Sabbati vespere magnae Feriae sextae, 553 primae fuerunt
quae Resuscitato occurrerunt. 554 Sic mulieres Christi
resurrectionis fuerunt primae nuntiae pro ipsis Apostolis. 555
His Iesus deinde apparet, prius Petro, postea Duodecim. 556
Petrus ergo, vocatus ad fidem suorum confirmandam fratrum, 557
videt Resuscitatum ante eos et super eius testimonium clamat
communitas: « Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni » (Lc
24,34). 642 Quidquid his diebus evenit
Paschalibus, unumquemque Apostolorum — et peculiariter Petrum — in
construenda nova aetate obligat quae mane incepit Paschatis. Tamquam
Resuscitati testes, lapides permanent fundationis Eius Ecclesiae.
Primae credentium communitatis fides super testimonium hominum
fundatur determinatorum quos christiani cognoscebant et quorum magna
pars adhuc vivebat inter eos. Hi « testes resurrectionis Christi »
558 sunt imprimis Petrus et Duodecim, sed non illi solummodo:
Paulus loquitur de plus quam quingentis personis quibus Iesus simul
apparuit, superquam quod Iacobo et omnibus Apostolis. 559
643 Coram his testimoniis impossibile est Christi resurrectionem
extra ordinem physicum interpretari, eamque non agnoscere tamquam
factum historicum. Ex factis consequitur discipulorum fidem radicali
passionis et Mortis eorum Magistri in cruce probationi, ab Ipso
nuntiatae in antecessum, 560 fuisse submissam. Animi
percussio a passione provocata tanta fuit ut discipuli (saltem
quidam inter eos) nuntio Resurrectionis statim non crediderint.
Evangelia a communitate nobis ostendenda affecta a mystica
exaltatione longe distant; discipulos nobis praesentant fractos («
tristes »: Lc 24,17) et consternatos. 561
Propterea sanctis mulieribus e sepulcro redeuntibus non crediderunt
et earum verba « visa sunt ante illos sicut deliramentum » (Lc
24,11). 562 Cum Iesus Se Undecim manifestavit vespere
Paschatis, « exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis,
quia his, qui viderant Eum resuscitatum, non crediderunt » (Mc
16,14). 644 Discipuli, etiam ante Iesu
resuscitati positi realitatem, adhuc dubitant; 563 tam
impossibilis eis videbatur res: illi spiritum videre putabant,
564 « adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et
mirantibus » (Lc 24,41). Thomas eamdem dubii experietur
probationem, 565 et occasione ultimae apparitionis in
Galilaea quam Matthaeus narrat, « quidam [...] dubitaverunt » (Mt
28,17). Hac de causa, hypothesis, secundum quam Resurrectio «
effectus » fuisset fidei (vel credulitatis) Apostolorum, fundamento
caret. Omnino e contra, eorum fides in Resurrectionem orta est — sub
gratiae divinae actione — ex directa experientia realitatis Iesu
resuscitati. Status humanitatis resuscitatae
Christi 645 Iesus resuscitatus
relationes directas cum Suis init discipulis per tactum 566
et participationem in cibo. 567 Sic illos invitat ut Eum
agnoscant spiritum non esse, 568 sed praesertim ut
comperiant corpus resuscitatum cum quo Se illis praesentat, idem
esse quod cruciatum et crucifixum fuit, quia adhuc vestigia Suae
portat passionis. 569 Hoc tamen corpus authenticum et
reale proprietates simul possidet novas corporis gloriosi: non
amplius in spatio et tempore positum est, sed potest libere praesens
effici ubi et quando Ipse vult, 570 quia Eius humanitas
non potest amplius in terra retineri et solum ad Patris ditionem
pertinet divinam. 571 Hac etiam de causa, Iesus
resuscitatus est supreme liber apparendi ut vult: sub specie
hortulani 572 vel « in alia effigie » (Mc 16,12)
quam illa quae discipulis erat consueta, praecise ut eorum suscitet
fidem. 573 646 Resurrectio
Christi ad vitam terrestrem reditus non fuit, sicut casus fuit
resurrectionum quas Ipse ante Pascha peregerat: filiae Iairi,
adulescentis Naim, Lazari. Haec facta eventus erant miraculosi, sed
personae in quibus miraculum factum erat, vitam terrestrem «
ordinariam » recuperabant per Iesu potentiam. Quandoque illi
morientur iterum. Christi resurrectio est essentialiter diversa. In
Suo corpore resuscitato transit ex mortis statu ad aliam vitam ultra
tempus et spatium. Corpus Iesu in Resurrectione a Spiritus Sancti
impletur potentia; vitae divinae participat in statu gloriae Suae,
ita ut Paulus de Christo dicere potuerit, Illum esse hominem
caelestem. 574 Resurrectio tamquam
eventus transcendens 647 « O vere
beata nox — canit hymnus « Exsultet » Paschatis —, quae sola meruit
scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit ».
575 Revera, ipsius eventus Resurrectionis nemo fuit testis
oculatus et nullus Evangelista illum describit. Nemo dicere potuit
quomodo illa physice locum habuit. Eius essentia maxime intima,
transitus ad aliam vitam, adhuc minus sensibus fuit perceptibilis.
Resurrectio, eventus historicus qui per sepulcri vacui signum et per
realitatem occursuum Apostolorum cum Christo resuscitato potest
comperiri, non minus in eo quod historiam transcendit et superat, in
corde mysterii permanet fidei. Hac de causa, Christus resuscitatus
Se mundo non manifestat, 576 sed discipulis Suis, « his,
qui simul ascenderant cum Eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt
testes Eius ad populum » (Act 13,31).
II. Resurrectio – Sanctissimae Trinitatis opus
648 Resurrectio Christi est obiectum fidei quatenus interventus
est transcendens Ipsius Dei in creatione et in historia. In ea, Tres
Personae divinae simul operantur et Suam propriam originalitatem
manifestant. Ea per potentiam fit Patris qui « suscitavit » (Act
2,24) Christum, Filium Suum, et hoc modo humanitatem Eius — cum
corpore Eius — modo perfecto in Trinitatem introduxit. Iesus
definite revelatur « Filius Dei in virtute secundum Spiritum
sanctificationis ex resurrectione mortuorum » (Rom 1,4).
Sanctus Paulus insistit in manifestatione potentiae Dei 577
per operationem Spiritus qui humanitatem Iesu vivificavit mortuam et
eam vocavit ad statum Domini gloriosum. 649
Filius autem Suam propriam operatur Resurrectionem virtute Suae
potentiae divinae. Iesus annuntiat Filium hominis multa pati debere,
mori et deinde resurgere (sensu activo verbi 578).
Ceterum Ipse affirmat explicite: « Ego pono animam meam, ut iterum
sumam eam. [...] Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo
iterum sumendi eam » (Io 10,17-18). « Credimus quod Iesus
mortuus est et resurrexit » (1 Thess 4,14).
650 Patres Resurrectionem contemplantur a divina Christi
procedentes Persona quae unita animae Suae permansit Suoque corpori
inter ipsa per mortem separatis. « Propter unitatem naturae divinae,
quae utrique hominis parti ex aequo inest, quae seiuncta separataque
erant, rursum coeunt et coniunguntur. Atque ita ex partium
coniunctarum divisione mors sequitur, ex divisarum autem
coniunctione Resurrectio ». 579
III. Sensus et momentum Resurrectionis salvificum
651 « Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo
praedicatio nostra, inanis est et fides vestra » (1 Cor
15,14). Resurrectio imprimis confirmationem constituit omnium quae
Christus Ipse fecit et docuit. Omnes veritates, etiam illae spiritui
humano maxime inaccessibiles, suam iustificationem inveniunt, si
Christus resurgens definitivum Suae auctoritatis divinae praebuit
argumentum quod promiserat. 652
Resurrectio Christi adimpletio promissionum est Veteris
Testamenti 580 et Iesu Ipsius in Eius vita terrestri.
581 Locutio « secundum Scripturas » 582 denotat
Christi resurrectionem has implevisse praedictiones.
653 Veritas divinitatis Iesu Resurrectione confirmatur
Eius. Ipse dixerat: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc
cognoscetis quia Ego sum » (Io 8,28). Crucifixi Resurrectio
demonstrat Illum vere « Ego sum » esse, Filium Dei et Ipsum Deum.
Sanctus Paulus potuit Iudaeis declarare: « Et nos vobis
evangelizamus eam, quae ad patres Promissio facta est, quoniam hanc
Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in
psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu; ego hodie genui te »
(Act 13,32-33). 583 Resurrectio Christi mysterio
Incarnationis Filii Dei est arcte coniuncta. Ea est eius adimpletio
secundum aeternum Dei consilium. 654 In
Paschali mysterio duplex habetur ratio: Ipse per Suam Mortem nos a
peccato liberat, per Suam Resurrectionem nobis accessum ad novam
aperit vitam. Haec est imprimis iustificatio, quae nos in
gratiam Dei restituit 584 « ut quemadmodum suscitatus est
Christus a mortuis [...], ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom
6,4). Ipsa in victoria consistit de morte peccati et in nova gratiae
participatione. 585 Ipsa adoptionem filialem
adimplet, quia homines fratres Christi efficiuntur sicut Iesus Ipse
Suos appellat discipulos post Resurrectionem Suam: « Ite, nuntiate
fratribus meis » (Mt 28,10). 586 Fratres non
natura, sed gratiae dono, quia haec filiatio adoptiva
participationem praestat realem in Filii unici vita, quae plene in
Eius revelata est Resurrectione. 655
Resurrectio denique Christi — et Ipse Christus resuscitatus —
principium est et fons nostrae resurrectionis futurae: «
Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. [...] Sicut
enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur
» (1 Cor 15,20-22). In huius adimpletionis exspectatione,
Christus resuscitatus in corde Suorum vivit fidelium. In Eo
christiani gustant « virtutes [...] saeculi venturi » (Heb
6,5) et illorum vita a Christo in vitae divinae rapitur sinum
587 « ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed Ei qui pro
ipsis mortuus est et resurrexit » (2 Cor 5,15).
Compendium 656 Fides in
Resurrectionem, ut obiectum, eventum habet simul historice
testimonio confirmatum a discipulis qui realiter Resuscitato
occurrerunt, et modo arcano transcendentem quatenus ingressum
humanitatis Christi in gloriam Dei. 657
Sepulcrum vacuum et linteamina posita per se ipsa significant corpus
Christi e vinculis mortis et corruptionis per potentiam Dei
effugisse. Ea ad occursum cum Resuscitato discipulos praeparant.
658 Christus, « primogenitus ex mortuis » (Col
1,18), nostrae propriae resurrectionis est principium, iam nunc
per nostrae animae iustificationem, 588 posterius
per nostri corporis vivificationem. 589
(544) Liturgia Byzantina, Troparium in die Paschatis:
Pentêkostárion (Romae 1884) p. 6.
(545) Cf Act 9,3-18.
(546) Cf Io 20,13; Mt 28,11-15.
(547) Cf Lc 24,3.22-23.
(548) Cf Lc 24,12.
(549) Cf Io 20,8.
(550) Cf Io 20,5-7.
(551) Cf Io 11,44.
(552) Cf Mc 16,1; Lc 24,1.
(553) Cf Io 19,31.42.
(554) Cf Mt 28,9-10; Io 20,11-18.
(555) Cf Lc 24,9-10.
(556) Cf 1 Cor 15,5.
(557) Cf Lc 22,31-32.
(558) Cf Act 1,22.
(559) Cf 1 Cor 15,4-8.
(560) Cf Lc 22,31-32.
(561) Cf Io 20,19.
(562) Cf Mc 16,11.13.
(563) Cf Lc 24,38.
(564) Cf Lc 24,39.
(565) Cf Io 20,24-27.
(566) Cf Lc 24,39; Io 20,27.
(567) Cf Lc 24,30.41-43; Io 21,9.13-15.
(568) Cf Lc 24,39.
(569) Cf Lc 24,40; Io 20,20.27.
(570) Cf Mt 28,9.16-17; Lc 24,15.36; Io
20,14.19.26; 21,4. (571)
Cf Io 20,17. (572)
Cf Io 20,14-15.
(573) Cf Io 20,14.16; 21,4.7.
(574) Cf 1 Cor 15,35-50.
(575) Vigilia Paschalis, Praeconium Paschale (« Exsultet »):
Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis
1970) p. 272. (576) Cf
Io 14,22. (577) Cf
Rom 6,4; 2 Cor 13,4; Phil 3,10; Eph
1,19-22; Heb 7,16.
(578) Cf Mc 8,31; 9,9.31; 10,34.
(579) Sanctus Gregorius Nyssenus, De tridui inter mortem et
resurrectionem Domini nostri Iesu Christi spatio: Gregorii
Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v. 9 (Leiden 1967)
p. 293-294 (PG 46, 417); cf etiam Statuta Ecclesiae Antiqua:
DS 325; Anastasius II, Epistula In prolixitate epistulae: DS
359; Sanctus Hormisdas, Epistula Inter ea quae: DS 369;
Concilium Toletanum XI, Symbolum: DS 539.
(580) Cf Lc 24,26-27.44-48.
(581) Cf Mt 28,6; Mc 16,7; Lc 24,6-7.
(582) Cf 1 Cor 15,3-4; Symbolum
Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150
(583) Cf Ps 2,7.
(584) Cf Rom 4,25.
(585) Cf Eph 2,4-5; 1 Pe 1,3.
(586) Cf Io 20,17.
(587) Cf Col 3,1-3.
(588) Cf Rom 6,4.
(589) Cf Rom 8,11. |