CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO CAPUT
TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
ARTICULUS 10 «CREDO REMISSIONEM PECCATORUM» 976
Symbolum Apostolicum fidem de peccatorum remissione cum fide in Spiritum
Sanctum coniungit, sed etiam cum fide de Ecclesia et de sanctorum
communione. Christus resuscitatus, Apostolis Suis donans Spiritum
Sanctum, eis Suam propriam divinam remittendi peccata contulit
potestatem: « Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata,
remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt » (Io
20,22-23). (Altera Catechismi pars de peccatorum remissione per
Baptismum, per sacramentum Paenitentiae et alia sacramenta, praesertim
Eucharistiam aget explicite. Sufficit igitur hic breviter quaedam
elementa commemorare fundamentalia).
I. Unum Baptisma in remissionem peccatorum 977
Dominus noster remissionem peccatorum ad fidem et Baptismum alligavit: «
Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit » (Mc 16,15-16).
Baptismus est primum et praecipuum sacramentum remissionis peccatorum,
quia ipse nos cum Christo coniungit mortuo propter nostra peccata et
resuscitato propter nostram iustificationem,547 ut « in
novitate vitae ambulemus » (Rom 6,4). 978 « Venia,
cum primum fidem profitentes sacro baptismo abluimur, adeo cumulate
nobis datur, ut nihil aut culpae delendum, sive ea origine contracta,
sive quid propria voluntate omissum vel commissum sit, aut poenae
persolvendum relinquatur. Verum per baptismi gratiam nemo tamen ab omni
naturae infirmitate liberatur: quin potius, [...] unicuique adversus
concupiscentiae motus, quae nos ad peccata incitare non desinit,
pugnandum » est.548 979 Quis, in hoc proelio
cum inclinatione ad malum, sat esset strenuus et vigilans ad omne vulnus
peccati vitandum? « Cum igitur necesse fuerit in Ecclesia potestatem
esse peccata remittendi alia etiam ratione quam baptismi sacramento,
claves regni caelorum illi concreditae sunt, quibus possint unicuique
paenitenti, etiam si usque ad extremum vitae diem peccasset, delicta
condonari ».549 980 Per Paenitentiae
sacramentum, baptizatus potest cum Deo et cum Ecclesia reconciliari:
« Merito Paenitentia "laboriosus quidam Baptismus"550 a
sanctis Patribus dictus [...] [est]. Est autem hoc sacramentum
Paenitentiae lapsis post Baptismum ad salutem necessarium, ut nondum
regeneratis ipse Baptismus ».551
II. Potestas clavium
981 Christus, post Resurrectionem Suam, Suos misit Apostolos ut
praedicarent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in
omnes gentes » (Lc 24,47). Apostoli eorumque successores hoc «
ministerium reconciliationis » (2 Cor 5,18) adimplent non solum
hominibus remissionem a Deo annuntiantes, quam nobis Christus meruit,
eosque ad conversionem et ad fidem vocantes, sed etiam eis remissionem
peccatorum per Baptismum communicantes eosque cum Deo et cum Ecclesia
reconciliantes virtute potestatis clavium a Christo receptae:
Ecclesia « claves accipit Regni caelorum, ut in illa per sanguinem
Christi, operante Spiritu Sancto, fiat remissio peccatorum. In hac
Ecclesia revivescit anima, quae mortua fuerat peccatis, ut
convivificetur Christo, cuius gratia sumus salvi facti ».552
982 Nulla habetur culpa, cuiuslibet sit
gravitatis, quam sancta Ecclesia remittere non possit. « Nemo adeo
improbus et scelestus fuerit, quem si erratorum suorum vere paeniteat,
certa ei veniae spes proposita esse non debeat ».553
Christus, qui pro omnibus hominibus mortuus est, vult ianuas remissionis
in Ecclesia Sua semper apertas esse cuicumque qui redeat e peccato.554
983 Catechesis nitetur ut in fidelibus fidem de incomparabili
magnitudine doni a Domino resuscitato Eius Ecclesiae facti suscitet
atque nutriat: missionis et potestatis peccata per Apostolorum eorumque
successorum ministerium vere remittendi.
« Vult Dominus plurimum posse discipulos Suos, vult a servulis Suis
ea fieri in nomine Suo, quae faciebat Ipse positus in terris ».555
« Potestatemque acceperunt [sacerdotes], quam neque angelis neque
archangelis dedit Deus. [...] Ac quaecumque inferne sacerdotes faciunt
eadem Deus superne confirmat ». 556
Remissio peccatorum « in Ecclesia si non esset, nulla spes esset:
remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futurae vitae et
liberationis aeternae spes esset. Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae Suae
dedit hoc donum ». 557
Compendium 984
Symbolum « remissionem peccatorum » cum Professione fidei in Spiritum
Sanctum coniungit. Christus etenim resuscitatus potestatem remittendi
peccata concredidit Apostolis, cum eis Spiritum Sanctum donavit.
985 Baptismus primum est et praecipuum sacramentum pro remissione
peccatorum: ipse nos cum Christo coniungit mortuo et resuscitato
nobisque Spiritum Sanctum donat. 986 Ex Christi
voluntate, Ecclesia remittendi baptizatis peccata possidet potestatem
quam, modo habituali, per Episcopos et presbyteros exercet in sacramento
Paenitentiae. 987 « Tum sacerdotes tum sacramenta
ad peccata condonanda veluti instrumenta [...] [valent],
quibus Christus Dominus, auctor Ipse et largitor salutis, remissionem
peccatorum et iustitiam in nobis efficit ». 558
(547) Cf Rom 4,25.
(548) Catechismus Romanus, 1, 11, 3: ed. P. Rodríguez (Città del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 123.
(549) Catechismus Romanus, 1, 11, 4: ed. P. Rodríguez (Città del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 123.
(550) Cf Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 39, 17: SC 358,
188 (PG 36, 356). (551)
Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae,
c. 2: DS 1672. (552) Sanctus
Augustinus, Sermo 214, 11: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 72
(1962) 21 (PL 38, 1071-1072).
(553) Catechismus Romanus, 1, 11, 5: ed. P. Rodríguez (Città del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 124.
(554) Cf Mt 18,21-22.
(555) Sanctus Ambrosius, De Paenitentia, 1, 8, 34: CSEL 73,
135-136 (PL 16, 476-477).
(556) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De sacerdotio, 3, 5: SC 272,
148 (PG 48, 643). (557)
Sanctus Augustinus, Sermo 213, 8, 8: ed. G. Morin, Sancti
Augustini sermones post Maurinos reperti [Guelferbytanus 1, 9]
(Romae 1930) p. 448 (PL 38, 1064).
(558) Catechismus Romanus, 1, 11, 6: ed. P. Rodríguez (Città del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 124-125. |