CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
ARTICULUS 11 «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM»
988 Symbolum christianum — Professio nostrae fidei in
Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum atque de Eius actione
creatrici, salvatrici et sanctificanti — ad culmen pervenit in
proclamatione resurrectionis mortuorum in fine temporum atque vitae
aeternae. 989 Firmiter credimus atque adeo speramus:
sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit,
ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent
resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit. 559 Nostra
resurrectio, sicut illa Eius, opus erit Sanctissimae Trinitatis:
« Quod si Spiritus Eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in
vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia
corpora vestra per inhabitantem Spiritum Suum in vobis » (Rom
8,11). 560
990 Verbum « caro » hominem denotat in eius
condicione debilitatis et mortalitatis. 561 « Carnis
resurrectio » significat post mortem non solum vitam animae haberi
immortalis, sed etiam nostra « mortalia corpora » (Rom 8,11)
vitam esse iterum assumptura. 991 Credere mortuorum
resurrectionem elementum fuit essentiale fidei christianae inde ab
eius initiis. « Fiducia christianorum resurrectio mortuorum. Illam
credentes sumus »: 562
« Quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non
est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus
est! Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio
nostra, inanis est et fides vestra [...]. Nunc autem Christus resurrexit
a mortuis, primitiae dormientium » (1 Cor 15,12-14.20).
I.
Resurrectio Christi et nostra Progressiva
Resurrectionis revelatio 992 Resurrectio mortuorum
progressive a Deo est populo Eius revelata. Spes in corporalem
mortuorum resurrectionem praevaluit tamquam intrinseca consequentia
fidei in Deum totius hominis, animae et corporis, Creatorem. Caeli
et terrae Creator est etiam Ille qui Foedus Suum cum Abraham et eius
progenie fideliter servat. In hoc duplici prospectu fides
resurrectionis incipiet exprimi. Martyres Maccabaei in suis
profitentur probationibus:
« Rex mundi defunctos nos pro Suis legibus in aeternam vitae
resurrectionem suscitabit » (2 Mac 7,9). « Potius est ab
hominibus morti datos spem exspectare a Deo iterum ab Ipso resuscitandos
» (2 Mac 7,14). 563
993 Pharisaei 564 et plures Domini
coaetanei 565 resurrectionem exspectabant. Iesus illam
firmiter docet. Sadducaeis qui eam negant, respondet: « Non ideo
erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? » (Mc
12,24). Resurrectionis fides nititur fidei in Deum qui « non est
Deus mortuorum sed vivorum » (Mc 12,27). 994
Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit
Persona: « Ego sum Resurrectio et Vita » (Io 11,25). Ipse
Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderint
566 et qui Eius maducaverint corpus Eiusque biberint
sanguinem. 567 Iam nunc signum praebet et pignus
quibusdam mortuis vitam reddens, 568 Suam sic propriam
annuntians Resurrectionem quae tamen alius erit ordinis. De hoc
eventu unico loquitur tamquam de signo Ionae, 569 tamquam
de signo Templi: 570 Ipse Resurrectionem Suam die tertia
post Suam interfectionem annuntiat esse eventuram. 571
995 Christi esse testem est « testem Resurrectionis Eius » (Act
1,22) 572 esse, manducavisse et bibisse « cum Illo
postquam resurrexit a mortuis » (Act 10,41). Spes christiana
resurrectionis est prorsus signata occursibus cum Christo
resuscitato. Resurgemus sicut Ipse, cum Ipso, per Ipsum.
996 Inde ab initio, fides christiana resurrectionis
incomprehensionibus occurrit et oppositionibus. 573 « In
nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et
contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis
resurrectione ». 574 Valde communiter accipitur vitam
personae humanae, post mortem, modo prosequi spirituali. Sed quomodo
crederetur hoc corpus tam manifeste mortale ad vitam posse resurgere
aeternam? Quomodo resurgunt mortui? 997
Quid est « resurgere »? In morte, animae et corporis
separatione, corpus hominis in corruptionem decidit, dum eius anima
in Dei occursum procedit, manens tamen in exspectatione corpori suo
glorificato sese coniungendi. Deus, omnipotentia Sua, definitive
vitam incorruptibilem nostris reddet corporibus, ea, resurrectionis
Iesu virtute, nostris animabus coniungens. 998 Quis
resurget? Omnes homines qui mortui sunt: « Procedent, qui bona
fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in
resurrectionem iudicii » (Io 5,29). 575
999 Quomodo? Christus cum proprio Suo corpore surrexit: «
Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! » (Lc
24,39); sed Ipse ad vitam non rediit terrestrem. Pari modo, in Eo «
omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant »,
576 sed hoc corpus transfigurabitur in corpus gloriae,
577 in « corpus spiritale » (1 Cor 15,44):
« Sed dicet aliquis: "Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore
veniunt?" Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius
moriatur; et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed
nudum granum [...]. Seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione;
[...] mortui suscitabuntur incorrupti [...]. Oportet enim corruptibile
hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem » (1 Cor
15,35-37.42.52-53).
1000 Hic « modus quo resurrectio fiet », nostram
imaginationem nostrumque superat intellectum; ipse solum in fide est
accessibilis. Sed nostra in Eucharistia participatio iam nobis
praelibationem praebet transfigurationis nostri corporis per
Christum:
« Quemadmodum enim qui est a terra panis, percipiens invocationem Dei,
iam non communis panis est, sed Eucharistia ex duabus rebus constans,
terrena et caelesti: sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam iam
non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia ». 578
1001 Quando? Modo definitivo, « in
novissimo die » (Io 6,39-40. 44.54; 11,24); « in fine mundi
». 579 Resurrectio etenim mortuorum intime cum Parusia
Christi connectitur:
« Quoniam Ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei
descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi » (1
Thess 4,16).
Cum Christo resuscitati 1002 Si
verum est Christum nos « in novissimo die » esse resuscitaturum,
etiam est verum nos iam quodammodo cum Christo esse resuscitatos.
Revera, vita christiana, propter Spiritum Sanctum, est, iam in
terris, participatio in morte et resurrectione Christi:
« Consepulti Ei in Baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem
operationis Dei, qui suscitavit Illum a mortuis [...]. Igitur si
conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus
est in dextera Dei sedens » (Col 2,12; 3,1).
1003 Credentes, Christo per Baptismum coniuncti,
realiter vitam caelestem Christi resuscitati iam participant,
580 sed haec vita permanet « abscondita [...] cum Christo in
Deo » (Col 3,3). Ipse nos « et conresuscitavit et consedere
fecit in caelestibus in Christo Iesu » (Eph 2,6). Corpore
Christi in Eucharistia nutriti, iam ad Eius corpus pertinemus. Cum
in novissimo resurgemus die, « tunc et » nos apparebimus « cum Ipso
in gloria » (Col 3,4). 1004 In huius diei
exspectatione, corpus et anima credentis iam dignitatem participant
essendi « in Christo »; unde exigentia observantiae erga proprium
corpus, sed etiam erga corpus alius, praesertim cum patitur:
« Corpus autem [...] Domino, et Dominus corpori; Deus vero et Dominum
suscitavit et nos suscitabit per virtutem Suam. Nescitis quoniam corpora
vestra membra Christi sunt? [...] Non estis vestri. [...] Glorificate
ergo Deum in corpore vestro » (1 Cor 6,13-15.19-20).
II. In Christo Iesu
mori 1005 Ad resurgendum cum Christo oportet
cum Christo mori, oportet « peregrinari a corpore et praesentes esse
ad Dominum » (2 Cor 5,8). In profectione, 581 quae
est mors, anima a corpore separatur. Ea corpori suo iterum
coniungetur resurrectionis mortuorum die. 582
Mors 1006 « Coram morte aenigma condicionis
humanae maximum evadit ». 583 Quodam sensu, corporalis
mors est naturalis, sed pro fide, de facto, « stipendia [...]
peccati mors » (Rom 6,23) est. 584 Et pro illis
qui in gratia moriuntur Christi, ipsa participatio est in morte
Domini, ut illi in Eius resurrectione etiam possint participare.
585 1007 Mors terminus est vitae terrestris.
Vitae nostrae mensurantur a tempore, in cuius cursu mutamur,
senescimus et, sicut apud omnia entia terrae viventia, mors tamquam
finis normalis apparet vitae. Haec mortis ratio nostris vitis
urgentiam praebet: mortalitatis nostrae recordatio etiam inservit ut
nobis in memoriam revocet nos tempus habere limitatum ad vitam
nostram deducendam in rem:
« Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam [...]
revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum,
qui dedit illum » (Eccle 12,1.7).
1008 Mors consequentia est peccati.
Ecclesiae Magisterium, authenticus affirmationum sacrae Scripturae
586 et Traditionis interpres, docet mortem in mundum ingressam
esse propter hominis peccatum. 587 Quamquam homo naturam
possidebat mortalem, Deus illum destinabat ad non moriendum. Mors
igitur contraria consiliis fuit Dei Creatoris et in mundum ingressa
est tamquam peccati consequentia. 588 « Mors [...]
corporalis, a qua homo si non peccasset subtractus fuisset »,
589 est etiam hominis « novissima [...] inimica » (1 Cor
15,26) vincenda. 1009 Mors est a Christo
transformata. Iesus, Filius Dei, etiam mortem est passus, ut
condicionis humanae proprium est. Sed Ipse, non obstante Suo coram
illa pavore, 590 eam assumpsit in actu totalis et liberae
submissionis voluntati Patris Sui. Iesu oboedientia maledictionem
mortis in benedictionem transformavit. 591
Mortis christianae sensus 1010 Propter Christum,
mors christiana sensum habet positivum. « Mihi enim vivere Christus
est et mori lucrum » (Phil 1,21). « Fidelis sermo: nam si
commortui sumus, et convivemus » (2 Tim 2,11). Essentialis
novitas mortis christianae in hoc habetur: christianus, per
Baptismum, est iam sacramentaliter « mortuus cum Christo », ut in
vita nova vivat; si in gratia morimur Christi, mors physica illud «
mori cum Christo » consummat et ita nostram ad Illum perficit in
Eius actu redemptivo incorporationem:
« Praestat mihi in (ϵἰς) Γϵσ ρισνο, ηϵ ϵσσϵρϵ ρϵ φινο αι ονφινι δελλα
τϵρρα. Ιο ερο ολυι ηε μορ περ νοι; ιο ψογλιο ολυι ηε μορ περ νοι
ρισυσιτ. Ιλ παρτο ιμμινεντε. 592 Λασιατε ηε ιο ραγγιυνγα λα
πυρα λυε; γιυντο λ, σαρ ψεραμεντε υν υομο ». 593
1011 Deus ad Se hominem vocat in morte. Hac de
causa, christianus relate ad mortem potest optatum experiri simile
illi sancti Pauli: « desiderium » habeo « dissolvi et cum Christo
esse » (Phil 1,23); et suam propriam mortem potest
transformare in actum oboedientiae et amoris erga Patrem ad exemplum
Christi: 594
« Amor meus crucifixus est; [...] aqua vivens et loquens in me est,
mihi interius dicens: "Veni ad Patrem" ». 595 « Te
videndi anxia,mori cupio ». 596 « Non morior, vitam
ingredior ». 597
1012 Visio christiana mortis, 598 modo
praeclaro, in liturgia exprimitur Ecclesiae:
« Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur, et,
dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio
comparatur ». 599
1013 Mors finis est terrestris peregrinationis
hominis, temporis gratiae et misericordiae quas Deus ei offert ad
eius vitam terrestrem in rem deducendam secundum consilium divinum
et ad eius ultimam decidendam sortem. « Expleto unico terrestris
nostrae vitae cursu », 600 ad alias vitas terrestres
ulterius non redibimus. « Statutum est hominibus semel mori » (Heb
9,27). « Reincarnatio » post mortem non habetur. 1014
Ecclesia nos hortatur ut ad horam mortis nostrae praeparemur (« A
subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine »: antiquae
Litaniae sanctorum), ut Matrem Dei pro nobis « in hora mortis
nostrae » intercedere precemur (oratio « Ave Maria »), ut nos sancto
Ioseph, bonae mortis patrono, committamus:
« Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses
moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres.
Melius esset peccata cavere, quam mortem fugere. Si hodie non es
paratus, quomodo cras eris? ». 601
« Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem,
quam nullus homo vivens potest evadere. Vae illis, qui morientur in
peccatis mortalibus; beati illi, quos reperiet in Tuis sanctissimis
voluntatibus, quia secunda mors non faciet eis malum ». 602
Compendium 1015
« Caro salutis est cardo ». 603 Credimus in Deum qui
est carnis Creator; credimus in Verbum carnem factum ut carnem
redimeret; credimus resurrectionem carnis, culmen creationis et
redemptionis carnis. 1016 Anima per mortem a
corpore separatur, sed in resurrectione Deus vitam incorruptibilem
corpori nostro reddet transformato, illud iterum nostrae coniungens
animae. Sicut Christus resurrexit et in aeternum vivit, omnes nos
ultimo resurgemus die. 1017 « Credimus
[...] veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus
». 604 Seminatur tamen in sepulcro corpus
corruptibile, resurgit corpus incorruptibile, 605 «
corpus spiritale » (1 Cor 15,44). 1018
Consequenter ad peccatum originale, homo debet corporalem subire
mortem « a qua [...] si non peccasset subtractus
fuisset ». 606 1019 Iesus, Filius
Dei, mortem pro nobis est libere passus in totali et libera
submissione voluntati Dei, Patris Sui. Sua Morte vicit mortem,
possibilitatem salutis omnibus sic aperiens hominibus.
(559) Cf Io 6,39-40. (560)
Cf 1 Thess 4,14; 1 Cor 6,14; 2 Cor 4,14;
Phil 3,10-11. (561) Cf
Gn 6,3; Ps 56,5; Is 40,6.
(562) Tertullianus, De resurrectione mortuorum, 1, 1: CCL 2,
921 (PL 2, 841). (563) Cf
2 Mac 7,29; Dn 12,1-13.
(564) Cf Act 23,6.
(565) Cf Io 11,24.
(566) Cf Io 5,24-25; 6,40.
(567) Cf Io 6,54.
(568) Cf Mc 5,21-43; Lc 7,11-17; Io 11.
(569) Cf Mt 12,39.
(570) Cf Io 2,19-22.
(571) Cf Mc 10,34.
(572) Cf Act 4,33.
(573) Cf Act 17,32; 1 Cor 15,12-13.
(574) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 88, 2, 5: CCL
39, 1237 (PL 37, 1134).
(575) Cf Dn 12,2.
(576) Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS
801. (577) Cf Phil
3,21. (578) Sanctus
Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4,18, 5: SC 100,
610-612 (PG 7, 1028-1029).
(579) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48:
AAS 57 (1965) 54. (580) Cf
Phil 3,20. (581) Cf
Phil 1,23. (582) Cf
Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 28: AAS 60 (1968) 444.
(583) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
18: AAS 58 (1966) 1038.
(584) Cf Gn 2,17.
(585) Cf Rom 6,3-9; Phil 3,10-11.
(586) Cf Gn 2,17; 3,3.19; Sap 1,13; Rom 5,12;
6,23. (587) Cf Concilium
Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon
1: DS 1511. (588) Cf
Sap 2,23-24. (589)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS
58 (1966) 1038. (590) Cf
Mc 14,33-34; Heb 5,7-8.
(591) Cf Rom 5,19-21.
(592) ... (593) Sanctus
Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 6, 1-2: SC 10bis,
114 (Funk 1, 258-260).
(594) Cf Lc 23,46.
(595) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 7,
2: SC 10bis, 116 (Funk 1, 260).
(596) Sancta Theresia a Iesu, Poesía, 7: Biblioteca
Mística Carmelitana, v. 6 (Burgos 1919) p. 86.
(597) Sancta Theresia a Iesu Infante, Lettre (9 iunii 1897):
Correspondance Générale, v. 2 (Paris 1973) p. 1015.
(598) Cf 1 Thess 4,13-14.
(599) Praefatio defunctorum I: Missale Romanum, editio
typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 439.
(600) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48:
AAS 57 (1965) 54. (601)
De imitatione Christi, 1, 23, 5-8: ed. T. Lupo (Città del
Vaticano 1982) p. 70.
(602) Sanctus Franciscus Assisiensis, Canticum Fratris Solis:
Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C. Esser
(Grottaferrata 1978) p. 85-86.
(603) Tertullianus, De resurrectione mortuorum, 8, 2: CCL 2,
931 (PL 2, 852). (604)
Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi
imperatoris: DS 854.
(605) Cf 1 Cor 15,42.
(606) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
18: AAS 58 (1966) 1038. |