CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»
Paragraphus 1 ECCLESIA IN CONSILIO DEI
I. Ecclesiae nomina et imagines 751 Verbum «
Ecclesia » [« ekklesia, », « ek-kalein », vocare ex] « convocationem
» significat. Congregationem denotat populi, 124
generatim indolis religiosae. Hoc verbum frequenter a Vetere
Testamento graeco adhibetur pro congregatione populi electi ante
Deum, praecipue pro congregatione Sinai ubi Israel Legem accepit et
a Deo tamquam Eius populus sanctus constitutus est. 125
Se « Ecclesiam » appellans, prima communitas eorum qui in Christum
credebant, huius congregationis se agnoscebat heredem. In ea Deus
populum Suum ex omnibus terrae « convocat » finibus. Verbum
Kyriaké, ex quo Church, Kirche derivantur, significat «
illam quae ad Dominum pertinet ». 752 In sermone
christiano, verbum « Ecclesia » congregationem denotat liturgicam,
126 sed etiam communitatem localem 127 et totam
communitatem universalem credentium. 128 Hae tres
significationes de facto sunt inseparabiles. « Ecclesia » est
populus quem Deus congregat ex mundo universo. Ipsa in
communitatibus exsistit localibus et tamquam congregatio liturgica,
praecipue eucharistica, ducitur in rem. Ex verbo et ex corpore vivit
Christi et sic ipsa corpus Christi fit. Ecclesiae symbola
753 In sacra Scriptura, multitudinem invenimus imaginum et
figurarum quae inter se connectuntur, per quas Revelatio de
Ecclesiae mysterio loquitur inexhauribili. Imagines ex Vetere
Testamento desumptae variationes constituunt eiusdem ideae illis
subiacentis, ideae « populi Dei ». In Novo Testamento, 129
omnes hae imagines novum inveniunt centrum eo quod Christus « Caput
» fit huius populi, 130 qui exinde corpus est Eius. Circa
hoc centrum imagines glomerantur « sive a vita pastorali vel ab
agricultura, sive ab aedificatione aut etiam a familia et
sponsalibus desumptae ». 131 754 « Est enim
Ecclesia ovile, cuius ostium unicum et necessarium Christus
est. 132 Est etiam grex, cuius Ipse Deus pastorem Se fore
praenuntiavit, 133 et cuius oves, etsi a pastoribus
humanis gubernantur, indesinenter tamen deducuntur et nutriuntur ab
Ipso Christo, bono Pastore Principeque pastorum, 134 qui
vitam Suam dedit pro ovibus 135 ». 136
755 « Est Ecclesia agricultura seu ager Dei. 137
In illo agro crescit antiqua oliva, cuius radix sancta fuerunt
Patriarchae, et in qua Iudaeorum et gentium reconciliatio facta est
et fiet. 138 Ipsa plantata est a caelesti Agricola
tamquam vinea electa. 139 Vitis vera Christus est, vitam
et fecunditatem tribuens palmitibus, scilicet nobis, qui per
Ecclesiam in Ipso manemus, et sine quo nihil possumus facere
140 ». 141 756 « Saepius quoque
Ecclesia dicitur aedificatio Dei. 142 Dominus Ipse
Se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui
factus est in caput anguli (Mt 21,42 et par; Act 4,11;
1 Pe 2,7; Ps 118,22). Super illud fundamentum Ecclesia ab
Apostolis exstruitur, 143 ab eoque firmitatem et
cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus
decoratur: domus Dei, 144 in qua nempe habitat Eius
familia, habitaculum Dei in Spiritu, 145 tabernaculum
Dei cum hominibus, 146 et praesertim templum
sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a sanctis
Patribus laudatur, et in liturgia non immerito assimilatur Civitati
sanctae, novae Ierusalem. In ipsa enim tamquam lapides vivi his in
terris aedificamur. 147 Quam sanctam Civitatem Ioannes
contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo,
"paratam sicut sponsam ornatam viro suo" (Apc 21,1-2) ».
148 757 « Ecclesia etiam, "quae sursum est
Ierusalem" et "Mater nostra" appellatur (Gal 4,26); 149
describitur ut Sponsa immaculata Agni immaculati, 150
quam Christus "dilexit, et Seipsum tradidit pro ea, ut illam
sanctificaret" (Eph 5,25-26), quam Sibi Foedere indissolubili
sociavit et indesinenter "nutrit et fovet" (Eph 5,29) ».
151
II. Origo, fundatio et missio Ecclesiae 758 Ad
mysterium Ecclesiae scrutandum, oportet imprimis eius originem in
consilio meditari Sanctissimae Trinitatis et eius progressivam in
historia effectionem. Consilium in corde Patris ortum
759 « Aeternus Pater, liberrimo et arcano sapientiae ac
bonitatis Suae consilio, mundum universum creavit, homines ad
participandam vitam divinam elevare decrevit », ad quam omnes
homines in Filio Suo appellat. « Credentes autem in Christum
convocare statuit in sancta Ecclesia ». Haec « familia Dei »
constituitur et in rem gradatim ducitur per historiae humanae
gressus secundum Patris dispositiones: revera, Ecclesia « iam ab
origine mundi praefigurata, in historia populi Israel ac Foedere
antiquo mirabiliter praeparata, in novissimis temporibus constituta,
effuso Spiritu est manifestata, et in fine saeculorum gloriose
consummabitur ». 152 Ecclesia – iam ab origine
mundi praefigurata 760 « Mundus propter hanc
[Ecclesiam] creatus est », dicebant christiani priorum temporum.
153 Deus mundum creavit intuitu communionis in vita Sua
divina, communionis quae efficitur per « convocationem » hominum in
Christum, et haec « convocatio » Ecclesia est. Ecclesia finis est
omnium, 154 et ipsae dolorosae vicissitudines, sicut
angelorum lapsus et hominis peccatum, permissae a Deo non fuerunt
nisi ut occasio et medium ad totam Eius brachii extendendam
virtutem, totam mensuram amoris quem mundo praebere volebat:
« Quemadmodum enim Eius voluntas est opus, et id mundus nominatur; ita
etiam Eius propositum est hominum salus, et id vocatum est Ecclesia ».
155
Ecclesia – in Vetere Foedere praeparata
761 Populi Dei congregatio incipit ab instante in quo peccatum
communionem hominum cum Deo hominumque inter se destruit. Ecclesiae
congregatio est quasi reactio Dei ad chaos a peccato provocatum.
Haec readunatio secreto in sinu omnium efficitur populorum: « In
omni gente, qui timet [...] [Deum] et operatur iustitiam, acceptus
est Illi » (Act 10,35). 156 762
Remota praeparatio congregationis populi Dei incipit cum
vocatione Abraham, cui Deus promittit eum patrem populi magni
futurum esse. 157 Praeparatio immediata cum electione
incipit Israel, tamquam populi Dei. 158 Per suam
electionem, Israel futurae congregationis omnium gentium debet esse
signum. 159 Sed iam Prophetae accusant Israel quod Foedus
ruperit et se in modum meretricis gesserit. 160 Foedus
Novum annuntiant et aeternum. 161 « Quod Foedus Novum
Christus instituit ». 162 Ecclesia – a Christo
Iesu constituta 763 Ad Filium pertinet, in
plenitudine temporum, consilium salutis Patris Sui ad effectum
adducere: haec est Eius « missionis » ratio. 163 «
Dominus enim Iesus Ecclesiae Suae initium fecit praedicando faustum
nuntium, Adventum scilicet Regni Dei a saeculis in Scripturis
promissi ». 164 Ad voluntatem Patris implendam, Christus
Regnum caelorum inauguravit in terris. Ecclesia est « Regnum Christi
iam praesens in mysterio ». 165 764 « Hoc
vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus
elucescit ». 166 Iesu accipere verbum est « Regnum ipsum
suscipere ». 167 Germen et initium Regni sunt « pusillus
grex » (Lc 12,32) eorum ad quos Iesus circa Se convocandos
venit et quorum Ipse est Pastor. 168 Illi veram Iesu
constituunt familiam. 169 Illos quos Ipse circa Se
congregavit, novum docuit « modum agendi », sed etiam propriam
orationem. 170 765 Dominus Iesus Suam
communitatem instruxit structura quae usque ad plenam Regni
permanebit adimpletionem. Electio habetur imprimis Duodecim cum
Petro tamquam eorum duce. 171 Ii, duodecim Israel
repraesentantes tribus, 172 petrae sunt fundamenti novae
Ierusalem. 173 Duodecim 174 aliique discipuli
175 missionem participant Christi, potestatem Eius, sed etiam
Eius sortem. 176 Omnibus his actibus, Christus Suam
Ecclesiam praeparat et aedificat. 766 Sed Ecclesia
praecipue nata est ex dono totali Christi pro nostra salute, in
Eucharistiae institutione anticipato et in cruce deducto in rem. «
Exordium et incrementum [Ecclesiae] significantur sanguine et aqua
ex aperto latere Iesu crucifixi exeunti ». 177 « Nam de
latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae
mirabile sacramentum ». 178 Sicut Eva de latere Adami
formata est, sic Ecclesia est nata de corde transfixo Cristi in
cruce mortui. 179 Ecclesia – a Spiritu Sancto
manifestata 767 « Opere autem consummato, quod
Pater Filio commisit in terra faciendum, missus est Spiritus Sanctus
die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret ». 180
Tunc « Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, [et]
diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit
». 181 Ecclesia, quia omnium hominum ad salutem est «
convocatio », sua ipsa natura, est missionalis, missa a Christo ad
omnes nationes ut ex illis faciat discipulos. 182
768 Spiritus Sanctus « Ecclesiam [...] diversis donis
hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit », 183
ut suam efficiat missionem. « Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris
instructa fideliterque Eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et
abnegationis servans, missionem accipit Regnum Christi et Dei
annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in
terris germen et initium constituit ». 184
Ecclesia – consummata in gloria 769 « Ecclesia
[...] nonnisi in gloria caelesti consummabitur », 185 in
Adventu Christi glorioso. Usque ad talem diem, « inter persecutiones
mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia ».
186 Hic in terris se scit in exilio esse, peregrinantem a
Domino, 187 et ad plenum Regni Adventum adspirat, ad
horam qua « cum Rege suo in gloria coniungetur ». 188
Ecclesiae consummatio et per eam illa mundi in gloria non fiet sine
magnis probationibus. Tunc solummodo « omnes iusti inde ab Adam, "ab
Abel iusto usque ad ultimum electum" in Ecclesia universali apud
Patrem congregabuntur ». 189
III. Ecclesiae mysterium 770 Ecclesia est in
historia, sed eam simul transcendit. « Mens fide tantummodo
illustrata » 190 potest in eius realitate visibili
realitatem quamdam spiritualem perspicere quae vitam portat divinam.
Ecclesia – simul visibilis et spiritualis 771 «
Unicus mediator Christus Ecclesiam Suam sanctam, fidei, spei et
caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem
constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad
omnes diffundit ». Ecclesia est simul:
— « societas [...] organis hierarchicis instructa et mysticum Christi
corpus »; — « coetus adspectabilis et communitas spiritualis »;
— « Ecclesia terrestris et Ecclesia caelestibus bonis ditata ».
Hae dimensiones simul « unam realitatem complexam
efformant, quae humano et divino coalescit elemento ». 191
Ecclesiae « proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem
invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem,
in mundo praesentem et tamen peregrinam; et ita quidem ut in ea quod
humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visibile ad
invisibile, quod actionis ad contemplationem, et quod praesens ad
futuram civitatem quam inquirimus ». 192
« O humilitas! O sublimitas! Et tabernaculum Cedar, et sanctuarium
Dei; et terrenum tabernaculum et caeleste palatium; et domus lutea et
aula regia; et corpus mortis et templum lucis; et despectio denique
superbis, et sponsa Christi. Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem:
quam etsi labor et dolor longi exsilii decolorat, species tamen
caelestis exornat ». 193
Ecclesia – mysterium unionis hominum cum Deo
772 In Ecclesia, Christus Suum proprium mysterium tamquam scopum
consilii Dei adimplet et revelat: « recapitulare omnia in Christo »
(Eph 1,10). Sanctus Paulus unionem sponsalem Christi et
Ecclesiae « mysterium [...] magnum » appellat (Eph 5,32).
Ecclesia quia Christo tamquam Sponso est unita suo, 194
fit etiam ipsa mysterium. 195 Sanctus Paulus in ea
mysterium contemplans exclamat: « Christus in vobis, spes gloriae »
(Col 1,27). 773 In Ecclesia, haec hominum
communio cum Deo per caritatem quae « numquam excidit » (1 Cor
13,8), finis est qui ordinat quiquid in ea medium est sacramentale
huic connexum mundo qui praeterit. 196 Ecclesiae «
compago tota ad membrorum in Christo sanctimoniam dirigitur. Porro
secundum "mysterium magnum" illa diiudicatur sanctitas, ubi Sponsi
dono respondet Sponsa proprio amoris dono ». 197 Maria
nos omnes praecedit in sanctitate quae mysterium est Ecclesiae,
quatenus Sponsa est non habens maculam aut rugam. 198 Hac
de causa, « mariana ratio Ecclesiae petrinam praecedit rationem ».
199 Ecclesia – sacramentum universale salutis
774 Verbum graecum mysterion duobus vocabulis in linguam
latinam versum est: mysterium et sacramentum. In
ulteriore interpretatione, vocabulum sacramentum magis
visibile exprimit signum realitatis occultae salutis, quam vocabulum
mysterium denotat. Hoc sensu, Christus Ipse mysterium est
salutis: « non est enim aliud Dei mysterium nisi Christus ».
200 Opus salvificum Eius humanitatis sanctae et sanctificantis
sacramentum est salutis, quod manifestatur et operatur in Ecclesiae
sacramentis (quae Ecclesiae Orientales etiam « sancta mysteria »
appellant). Septem sacramenta signa sunt et instrumenta per quae
Spiritus Sanctus gratiam effundit Christi qui est Caput, in
Ecclesiam quae corpus est Eius. Ecclesia ergo invisibilem continet
et communicat gratiam quam ipsa significat. Hoc sensu analogico,
ipsa appellatur « sacramentum ». 775 Ecclesia est « in
Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum
Deo unionis totiusque generis humani unitatis »: 201
sacramentum esse intimae unionis hominum cum Deo: talis est
primus Ecclesiae scopus. Quia communio inter homines in unione cum
Deo radicatur, Ecclesia est etiam sacramentum unitatis generis
humani. In ea, haec unitas iam incepit, quia homines congregat «
ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis » (Apc
7,9); Ecclesia simul est « signum et instrumentum » plenae
effectionis huius unitatis quae adhuc advenire debet. 776
Tamquam sacramentum, Ecclesia instrumentum est Christi. « Ab Eo
etiam ut instrumentum Redemptionis omnium adsumitur », 202
« universale salutis sacramentum » 203 per quod Christus
« mysterium amoris Dei erga homines manifestat simul et operatur ».
204 Ea « est consilium visibile amoris Dei erga genus humanum
», 205 quod vult « ut universum genus humanum unum
populum efformet Dei, in unum corpus coalescat Christi, in unum
coaedificetur templum Spiritus Sancti ». 206
Compendium 777 Verbum « Ecclesia
» « convocationem » significat. Congregationem denotat
eorum quos Verbum Dei convocat ut populum Dei efforment et qui,
Christi corpore nutriti, fiunt ipsi corpus Christi.
778 Ecclesia simul via est et scopus consilii Dei: in
creatione praefigurata, in Vetere Foedere praeparata, verbis et
actionibus fundata Iesu Christi, in rem ducta a cruce Eius
redemptrice ab Eiusque Resurrectione, est tamquam mysterium salutis
ab effusione Spiritus Sancti manifestata. Ipsa consummabitur in
gloria caelesti tamquam congregatio omnium qui redempti sunt de
terra. 207 779 Ecclesia simul
visibilis est et spiritualis, societas hierarchica et corpus Christi
mysticum. Ipsa est una, duplice formata elemento humano et divino.
Ibi est eius mysterium quod sola fide potest accipi.
780 Ecclesia est in hoc mundo sacramentum salutis, signum et
instrumentum communionis Dei et hominum.
(124) Cf Act 19,39.
(125) Cf Ex 19.
(126) Cf 1 Cor 11,18; 14,19.28.34-35.
(127) Cf 1 Cor 1,2; 16,1.
(128) Cf 1 Cor 15,9; Gal 1,13; Phil 3,6.
(129) Cf Eph 1,22; Col 1,18.
(130) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
9: AAS 57 (1965) 13. (131)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57
(1965) 8. (132) Cf Io
10,1-10. (133) Cf Is
40,11; Ez 34,11-31.
(134) Cf Io 10,11; 1 Pe 5,4,
(135) Cf Io 10,11-15.
(136) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6:
AAS 57 (1965) 8. (137) Cf
1 Cor 3,9. (138) Cf
Rom 11,13-26. (139) Cf
Mt 21,33-43 et par.; Is 5,1-7.
(140) Cf Io 15,1-5
(141) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6:
AAS 57 (1965) 8. (142) Cf
1 Cor 3,9. (143) Cf
1 Cor 3,11. (144) Cf
1 Tim 3,15. (145) Cf
Eph 2,19-22. (146) Cf
Apc 21,3. (147) Cf
1 Pe 2,5. (148)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57
(1965) 8-9. (149) Cf
Apc 12,17. (150) Cf
Apc 19,7; 21,2.9; 22,17.
(151) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6:
AAS 57 (1965) 9. (152)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57
(1965) 5-6. (153) Hermas,
Pastor, 8, 1 (Visio 2, 4, 1): SC 53, 96; cf Aristides,
Apologia, 16, 7: BP 11, 125; Sanctus Iustinus, Apologia,
2, 7: CA 1, 216-218 (PG 6, 456).
(154) Cf Sanctus Epiphanius, Panarion, 1, 1, 5, Haereses
2, 4: GCS 25, 174 (PG 41, 181).
(155) Clemens Alexandrinus, Paedagogus, 1, 6, 27, 2: GCS 12,
106 (PG 8, 281). (156) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57
(1965) 12; Ibid., 13: AAS 57 (1965) 17-18; Ibid., 16:
AAS 57 (1965) 20. (157) Cf
Gn 12,2; 15,5-6. (158)
Cf Ex 19,5-6; Dt 7,6.
(159) Cf Is 2,2-5; Mich 4,1-4.
(160) Cf Os 1; Is 1,2-4; Ier 2; etc.
(161) Cf Ier 31,31-34; Is 55,3.
(162) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9:
AAS 57 (1965) 13. (163) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57
(1965) 6; Id., Decr. Ad gentes, 3: AAS 58 (1966) 949.
(164) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5:
AAS 57 (1965) 7. (165)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57
(1965) 6. (166) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7.
(167) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
5: AAS 57 (1965) 7. (168)
Cf Mt 10,16; 26,31; Io 10,1-21.
(169) Cf Mt 12,49.
(170) Cf Mt 5-6.
(171) Cf Mc 3,14-15.
(172) Cf Mt 19,28; Lc 22,30.
(173) Cf Apc 21,12-14.
(174) Cf Mc 6,7.
(175) Cf Lc 10,1-2.
(176) Cf Mt 10,25; Io 15,20.
(177) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3:
AAS 57 (1965) 6. (178)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 5: AAS
56 (1964) 99. (179) Cf
Sanctus Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, 2,
85-89: CCL 14, 69-72 (PL 15, 1666-1668).
(180) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4:
AAS 57 (1965) 6. (181)
Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 4: AAS 58 (1966)
950. (182) Cf Mt 28,19-20;
Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58 (1966)
948; Ibid., 5-6: AAS 58 (1966) 951-955.
(183) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4:
AAS 57 (1965) 7. (184)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57
(1965) 8. (185) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965)
53. (186) Sanctus
Augustinus, De civitate Dei, 18, 51: CSEL 402, 354 (PL 41,
614); cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
8: AAS 57 (1965) 12. (187)
Cf 2 Cor 5,6; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen
gentium, 6: AAS 57 (1965) 9.
(188) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
5: AAS 57 (1965) 8. (189)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57
(1965) 6. (190)
Catechismus Romanus, 1, 10, 20: ed. P. Rodríguez (Città del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 117.
(191) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8:
AAS 57 (1965) 11. (192)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 2: AAS
56 (1964) 98. (193)
Sanctus Bernardus Claraevallensis, In Canticum sermo, 27, 7,
14: Opera, ed. J. Leclercq-C.H. Talbot-H. Rochais, v. 1
(Romae 1957) p. 191. (194)
Cf Eph 5,25-27.
(195) Cf Eph 3,9-11.
(196) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
48: AAS 57 (1965) 53.
(197) Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 27: AAS
80 (1988) 1718. (198) Cf
Eph 5,27. (199)
Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 27: AAS 80
(1988) 1718, nota 55.
(200) Sanctus Augustinus, Epistula 187, 11, 34: CSEL 57, 113
(PL 33, 845). (201)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS 57
(1965) 5. (202) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965)
13. (203) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965)
53. (204) Cf Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 45: AAS 58 (1966)
1066. (205) Paulus VI,
Allocutio ad Sacri Collegii Cardinalium Patres (22 iunii 1973):
AAS 65 (1973) 391. (206)
Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966)
956; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 17: AAS 57 (1965)
20-21. (207) Cf Apc
14,4. |