CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»
Paragraphus 2 ECCLESIA – POPULUS DEI, CORPUS CHRISTI,
TEMPLUM SPIRITUS SANCTI
I. Ecclesia – Populus Dei 781
« In omni quidem tempore et in omni gente Deo acceptus est quicumque
timet Eum et operatur iustitiam. Placuit tamen Deo homines non
singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et
salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Ipsum
agnosceret Ipsique sancte serviret. Plebem igitur Israeliticam Sibi
in populum elegit, quocum Foedus instituit et quem gradatim
instruxit, Sese atque propositum voluntatis Suae in eius historia
manifestando eumque Sibi sanctificando. Haec tamen omnia in
praeparationem et figuram contigerunt Foederis illius Novi et
perfecti, in Christo feriendi [...]. Quod Foedus Novum Christus
instituit, Novum scilicet Testamentum in Suo sanguine, ex Iudaeis ac
gentibus plebem vocans, quae non secundum carnem sed in Spiritu ad
unitatem coalesceret ». 208 Populi
Dei peculiaritates 782 Populus
Dei peculiaritates habet quae illum nitide ab omnibus historiae
coetibus religiosis, ethnicis, politicis vel culturalibus
distinguunt:
— Populus est Dei: Deus ad nullum populum pertinet
tamquam proprius. Sed Ipse Sibi populum acquisivit ex illis qui prius
populus non erant: « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta » (1
Pe 2,9).
— Huius populi membrum aliquis fit non per
physicam nativitatem, sed per nativitatem « desuper », « ex aqua et
Spiritu » (Io 3,3-5), id est, per fidem in Christum et per
Baptismum.
— Hic populus habet ut Caput Iesum Christum
(Unctum, Messiam): quia eadem Unctio, Spiritus Sanctus, ex Capite fluit
in corpus, hoc est « populus messianicus ».
— « Habet pro conditione dignitatem libertatemque
filiorum Dei, in quorum cordibus Spiritus Sanctus sicut in templo
inhabitat ». 209
— « Habet pro lege mandatum novum diligendi sicut
Ipse Christus dilexit nos ». 210 Haec est Lex « nova »
Spiritus Sancti. 211
— Eius missio est, ut sal sit terrae et lux mundi.
212 « Pro toto [...] genere humano firmissimum est germen
unitatis, spei et salutis ». 213
— Eius tandem finis est « Regnum Dei, ab Ipso Deo
in terris inchoatum, ulterius dilatandum, donec in fine saeculorum ab
Ipso etiam consummetur ». 214
Populus sacerdotalis, propheticus et
regalis 783 Iesum Christum Pater
Spiritu Sancto unxit atque « Sacerdotem, Prophetam et Regem »
constituit. Universus populus Dei haec tria munera Christi
participat et responsabilitates missionis fert et servitii quae ex
illis derivantur. 215 784 Cum
quis populum Dei per fidem ingreditur et per Baptismum,
participationem recipit in huius populi vocatione unica: in eius
vocatione sacerdotali: « Christus Dominus, Pontifex ex
hominibus assumptus novum populum "fecit regnum et sacerdotes Deo et
Patri Suo". Baptizati enim, per regenerationem et Spiritus Sancti
unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium
sanctum ». 216 785 « Populus
Dei sanctus de munere quoque prophetico Christi participat ».
Praecipue per supernaturalem fidei sensum, qui proprius est populi
universi, laicorum et hierarchiae, cum ille « semel traditae sanctis
fidei indefectibiliter adhaeret » 217 eiusque profundius
penetrat intelligentiam et testis fit Christi in medio mundi huius.
786 Populus denique Dei de munere regali participat
Christi. Christus Suum regium exercet principatum omnes homines per
Suam Mortem et Resurrectionem ad Se trahens. 218
Christus, Rex et Dominus universi mundi, factus est omnium servus,
quatenus « non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam
Redemptionem pro multis » (Mt 20,28). Pro christiano, Illi «
servire, regnare est »; 219 Ecclesia praesertim « in
pauperibus et patientibus imaginem Fundatoris sui pauperis et
patientis agnoscit ». 220 Populus Dei suam « regalem
dignitatem » ducit in rem, secundum hanc vivens vocationem serviendi
cum Christo.
« Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum
efficit reges, Spiritus Sancti unctio consecrat sacerdotes, ut praeter
istam specialem nostri ministerii servitutem universi spiritales et
rationabiles christiani agnoscant se regii generis et sacerdotalis
officii esse consortes. Quid enim tam regium quam subditum Deo animum
corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale quam vovere Domino
conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis
offerre? ». 221
II. Ecclesia – Corpus Christi
Ecclesia est communio cum Iesu 787
Inde ab initio, Iesus vitae Suae Suos associavit discipulos;
222 eis Regni revelavit mysterium; 223 eos Suae
missionis, gaudii Sui 224 et Suarum passionum participes
effecit. 225 Iesus de communione adhuc intimiore loquitur
inter Se et eos qui Illum sequentur: « Manete in me, et ego in
vobis. [...] Ego sum vitis, vos palmites » (Io 15,4-5). Et
communionem annuntiat arcanam et realem inter corpus Suum et
nostrum: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me
manet, et ego in illo » (Io 6,56). 788
Iesus, cum visibilis Eius praesentia discipulis Eius sublata est,
eos orphanos non reliquit. 226 Eis promisit Se cum illis
usque ad finem temporum esse mansurum. 227 Ipse eis
Spiritum misit Suum. 228 Sic communio cum Iesu quodammodo
facta est intensior: « Communicando enim Spiritum Suum, fratres
Suos, ex omnibus gentibus convocatos, tamquam corpus Suum mystice
constituit ». 229 789
Comparatio Ecclesiae cum corpore lumen emittit super nexum intimum
inter Ecclesiam et Christum. Ipsa non est solum circa Illum
congregata; est in Illo unificata, in corpore Illius. Tres
rationes Ecclesiae - corporis Christi modo magis specifico sunt
efferendae: unitas omnium membrorum inter se per ipsorum unionem cum
Christo; Christus Caput corporis; Ecclesia, Christi Sponsa.
« Unum corpus » 790 Credentes qui
Verbo Dei respondent et membra corporis Christi fiunt, arcte uniti
cum Christo efficiuntur: « In corpore illo vita Christi in credentes
diffunditur, qui Christo passo atque glorificato, per sacramenta
arcano ac reali modo uniuntur ». 230 Hoc speciatim verum
est de Baptismo per quem Christi morti et resurrectioni unimur,
231 et de Eucharistia, per quam « de corpore Domini realiter
participantes, ad communionem cum Eo et inter nos elevamur ».
232 791 Unitas corporis
diversitatem non abolet membrorum: « In aedificatione corporis
Christi diversitas viget membrorum et officiorum. Unus est Spiritus,
qui varia Sua dona, secundum divitias Suas atque ministeriorum
necessitates ad Ecclesiae utilitatem dispertit ». 233
Unitas corporis mystici inter fideles producit et fovet caritatem: «
Unde si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive
si unum membrum honoratur, congaudent omnia membra ». 234
Unitas denique corporis Christi de omnibus humanis divisionibus est
victrix: « Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum
induistis: non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque
liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in
Christo Iesu » (Gal 3,27-28). Huius
corporis, Christus est Caput 792
Christus « est Caput corporis Ecclesiae » (Col 1,18). Ipse
Principium creationis est et Redemptionis. Elevatus in gloriam
Patris, est « in omnibus Ipse primatum tenens » (Col 1,18),
praecipue in Ecclesia per quam Ipse Regnum Suum extendit super
omnia. 793 Ipse nos Paschati unit Suo:
omnia membra eniti debent ut Ipsi similia fiant « donec formetur
Christus » in eis (Gal 4,19). « Quapropter in vitae Eius
mysteria adsumimur, [...] Eius passionibus tamquam corpus Capiti
consociamur, Ei compatientes, ut cum Eo conglorificemur ». 235
794 Ipse nostro providet augmento: 236
Christus, ut nos in Se, Caput nostrum, 237 crescere
faciat, disponit in corpore Suo, in Ecclesia, dona et ministeria per
quae nos mutuo in salutis via adiuvamus. 795
Christus et Ecclesia sunt igitur « Christus totus ». Ecclesia
est cum Christo una. Sancti huius unitatis sunt valde vivide
conscii:
« Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos
christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam
Dei super nos Capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si
enim Caput Ille, nos membra; totus homo, Ille et nos. [...] Plenitudo
ergo Christi, Caput et membra. Quid est Caput et membra? Christus et
Ecclesia ». 238
« Redemptor noster unam Se personam cum sancta Ecclesia
quam assumpsit, exhibuit ». 239
« Caput et membra sunt quasi una persona mystica ».
240
Quaedam sanctae Ioannae de Arco ad eius iudices sententia
fidem sanctorum Doctorum redigit in synthesin bonumque credentis
exprimit sensum: « Et eius est opinio quod totum est unum de Domino
nostro et de Ecclesia, et quod de hoc non debet fieri ulla difficultas
». 241
Ecclesia est Christi Sponsa
796 Unitas Christi et Ecclesiae, Capitis et membrorum corporis,
etiam utriusque implicat in relatione personali distinctionem. Haec
ratio saepe per sponsi et sponsae exprimitur imaginem. Thema Christi
Ecclesiae Sponsi a Prophetis praeparatum est et a Ioanne Baptista
annuntiatum. 242 Dominus Se Ipsum denotat tamquam «
Sponsum » (Mc 2,19). 243 Apostolus Ecclesiam
praesentat et unumquemque fidelem, Eius corporis membrum, tamquam
Sponsam Christo Domino « desponsatam » ut cum Illo unus sit
Spiritus. 244 Illa Sponsa est immaculata Agni
immmaculati, 245 quam Christus dilexit, pro qua Se
tradidit « ut illam sanctificaret » (Eph 5,26), quam Ipse
Sibi Foedere sociavit aeterno, et cuius, tamquam proprii corporis
Sui, curam sumere non desinit. 246
« Fit totus Christus, caput et corpus, et ex multis unus.
[...] Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus
loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed
quid dictum est? "Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est;
ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia" (Eph 5,31-32). Et
Ipse in Evangelio: "Igitur iam non duo, sed una caro" (Mt 19,6).
Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam
copulatione coniugii [...]. "Sponsum" Se dixit ex capite, "sponsam"
ex corpore ». 247
III. Ecclesia – Templum Spiritus Sancti
797 « Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra
nostra; hoc Spiritus Sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi,
quod est Ecclesia ».248 « Huic autem Christi Spiritui
tamquam non adspectabili principio id quoque attribuendum est, ut
omnes corporis partes tam inter sese, quam cum excelso Capite suo
coniungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in
singulis membris ».249 Spiritus Sanctus Ecclesiam efficit
« templum Dei vivi » (2 Cor 6,16).250
« Hoc enim Ecclesiae creditum est Dei munus [...] et in
eo deposita est communicatio Christi, id est Spiritus Sanctus, arrha
incorruptelae et confirmatio fidei nostrae et scala ascensionis ad Deum.
[...] Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, illic
Ecclesia et omnis gratia ».251
798 Spiritus Sanctus « in omnibus
corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse
salutaris principium ».252 Ipse multipliciter in totius
corporis aedificationem operatur in caritate:253 per
Verbum Dei « qui potens est aedificare » (Act 20,32), per
Baptisma per quod Ipse corpus efformat Christi;254 per
sacramenta quae membris Christi augmentum praebent et sanationem;
per Apostolorum gratiam quae inter Eius dona praestat,255
per virtutes quae secundum bonum agere faciunt, per multiplices
denique speciales gratias (quae « charismata » appellantur) per quas
Ipse fideles « aptos et promptos reddit ad suscipienda varia opera
et officia, pro renovatione et ampliore aedificatione Ecclesiae
proficua ».256 Charismata
799 Charismata, sive extraordinaria sive simplicia et humilia,
Spiritus Sancti sunt gratiae quae directe vel indirecte utilitatem
habent ecclesialem, quatenus ad Ecclesiae ordinantur aedificationem,
ad hominum bonum et ad mundi necessitates.
800 Charismata cum gratitudine sunt accipienda ab illo qui ea
recipit, sed etiam ab omnibus Ecclesiae membris. Ea sunt revera
mirabiles divitiae gratiae pro vitalitate apostolica et pro
sanctitate totius corporis Christi; dummodo de donis agatur quae
vere a Spiritu Sancto procedunt et modo exerceantur plene impulsibus
authenticis Eiusdem Spiritus conformi, id est secundum caritatem,
veram charismatum mensuram.257 801
Hoc sensu, charismatum discretio apparet semper necessaria. Nullum
charisma eximitur de relatione et submissione Pastoribus Ecclesiae.
Eis « speciatim competit, non Spiritum extinguere, sed omnia probare
et quod bonum est tenere »,258 ut omnia charismata in sua
diversitate et complementaritate « ad utilitatem » (1 Cor
12,7) cooperentur.259
Compendium 802 Christus Iesus
« dedit Semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni inquitate
et mundaret Sibi populum peculiarem » (Tit 2,14).
803 « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens
sancta, populus in acquisitionem » (1 Pe 2,9).
804 Ingressus in populum Dei per fidem fit et per Baptismum.
« Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines »,260
ut in Christo « homines unam familiam unumque populum Dei
constituant ».261 805
Ecclesia corpus est Christi. Per Spiritum Eiusque actionem in
sacramentis, praesertim in Eucharistia, Christus mortuus et
resuscitatus communitatem credentium constituit tamquam corpus Suum.
806 In huius corporis unitate diversitas habetur membrorum et
munerum. Omnia membra inter se uniuntur, peculiariter cum illis qui
patiuntur, pauperes sunt et persecutione vexati.
807 Ecclesia corpus est cuius Christus est Caput: de Ipso, in
Ipso et pro Ipso vivit; Ipse cum illa vivit et in illa.
808 Ecclesia Sponsa est Christi: Ipse eam dilexit et tradidit
Semetipsum pro ea. Per Suum sanguinem eam purificavit. Eam Matrem
fecit fecundam omnium filiorum Dei. 809
Ecclesia templum est Spiritus Sancti. Spiritus est velut corporis
mystici anima, principium vitae eius, unitatis in diversitate et
divitiarum suorum donorum et charismatum.
810 « Sic apparet universa Ecclesia sicuti "de unitate Patris
et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata" ».262
(208) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9:
AAS 57 (1965) 12-13. (209)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57
(1965) 13. (210) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965)
13; cf Io 13,34.
(211) Cf Rom 8,2; Gal 5,25.
(212) Cf Mt 5,13-16.
(213) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9:
AAS 57 (1965) 13. (214)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57
(1965) 13. (215) Cf
Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis, 18-21: AAS
71 (1979) 301-320. (216)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS
57 (1965) 14. (217)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS
57 (1965) 16. (218) Cf
Io 12,32. (219)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS
57 (1965) 41. (220)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57
(1965) 12. (221) Sanctus
Leo Magnus, Sermo 4, 1: CCL 138, 16-17 (PL 54, 149).
(222) Cf Mc 1,16-20; 3,13-19.
(223) Cf Mt 13,10-17.
(224) Cf Lc 10,17-20.
(225) Cf Lc 22,28-30.
(226) Cf Io 14,18.
(227) Cf Mt 28,20.
(228) Cf Io 20,22; Act 2,33.
(229) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7:
AAS 57 (1965) 9. (230)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57
(1965) 9. (231) Cf Rom
6,4-5; 1 Cor 12,13.
(232) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7:
AAS 57 (1965) 9. (233)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57
(1965) 10. (234) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965)
10. (235) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965)
10. (236) Cf Col
2,19. (237) Cf Eph
4,11-16. (238) Sanctus
Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 21, 8: CCL 36,
216-217 (PL 35, 1568).
(239) Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, Praefatio, 6,
14: CCL 143, 19 (PL 75, 525).
(240) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 48,
a. 2, ad 1: Ed. Leon. 11, 464.
(241) Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de
condamnation, ed. P. Tisset (Paris 1960) p. 166 (textus
gallicus.) (242) Cf Io
3,29. (243) Cf Mt
22,1-14; 25,1-13. (244) Cf
1 Cor 6,15-17; 2 Cor 11,2.
(245) Cf Apc 22,17; Eph 1,4; 5,27.
(246) Cf Eph 5,29.
(247) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 74, 4: CCL 39,
1027 (PL 37, 948-949).
(248) Sanctus Augustinus, Sermo 268, 2: PL 38, 1232.
(249) Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: DS 3808.
(250) Cf 1 Cor 3,16-17; Eph 2,21.
(251) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 24,
1: SC 211, 472-474 (PG 7, 966).
(252) Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: DS 3808.
(253) Cf Eph 4,16.
(254) Cf 1 Cor 12,13.
(255) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
7: AAS 57 (1965) 10. (256)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS
57 (1965) 16; cf Id., Decr. Apostolicam actuositatem, 3: AAS
58 (1966) 839-840. (257)
Cf 1 Cor 13. (258)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS
57 (1965) 17. (259) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 30: AAS
57 (1965) 37; Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici,
24: AAS 81 (1989) 435.
(260) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13:
AAS 57 (1965) 17. (261)
Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966)
947. (262) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4: AAS 57 (1965) 7;
cf Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione,
23: CCL 3A, 105 (PL 4, 553). |