CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO CAPUT
TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»
Paragraphus 3 ECCLESIA EST UNA, SANCTA, CATHOLICA ET
APOSTOLICA 811 « Haec est
unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et
apostolicam profitemur ».263 Haec quattuor attributa
inseparabiliter inter se connexa,264 Ecclesiae eiusque
missionis lineamenta denotant essentialia. Ecclesia ea ex se ipsa non
habet; Christus per Spiritum Sanctum tribuit Ecclesiae ut una, sancta,
catholica sit et apostolica, atque etiam Ipse eam vocat ut unamquamque
ex his qualitatibus deducat in rem. 812 Solum
fides agnoscere potest Ecclesiam has proprietates ex fonte habere
divino. Sed earum historicae manifestationes sunt etiam signa quae
rationi humanae clare loquuntur. « Ecclesia per se ipsa — commemorat
Concilium Vaticanum I —, ob suam [...] eximiam sanctitatem [...], ob
catholicam unitatem invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum
est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium
irrefragabile ».265
I. Ecclesia est una « Unitatis Ecclesiae
sacrum mysterium »266 813
Ecclesia una est ratione sui fontis: « Huius mysterii supremum
exemplar et principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei
Patris et Filii in Spiritu Sancto ».267 Ecclesia una est
ratione sui Fundatoris: « Ipse enim Filius incarnatus [...] per
crucem Suam omnes homines Deo reconciliavit [...] restituens omnium
unitatem in uno populo et uno corpore ».268 Ecclesia una est
ratione « animae » suae: « Spiritus Sanctus, qui credentes inhabitat
totamque replet atque regit Ecclesiam, miram illam communionem fidelium
efficit et tam intime omnes in Christo coniungit, ut Ecclesiae unitatis
sit Principium ».269 Ad ipsam ergo essentiam Ecclesiae
pertinet ut una sit:
« O miraculum mysticum! Unus quidem est universorum
Pater. Unum est etiam Verbum universorum, et Spiritus Sanctus unus, et
Ipse est ubique. Una autem sola est Mater Virgo; mihi autem placet eam
vocare Ecclesiam ».270
814 Haec tamen Ecclesia una, inde ab
origine sua, se cum magna praesentat diversitate, quae simul
procedit e varietate donorum Dei et e multiplicitate personarum quae
illa recipiunt. In populi Dei unitate diversitates congregantur
populorum et culturarum. Inter Ecclesiae membra diversitas exsistit
donorum, munerum, condicionum et vitae modorum; « in ecclesiastica
communione legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis
traditionibus fruentes ».271 Magnae huius diversitatis
divitiae unitati Ecclesiae non opponuntur. Peccatum tamen et eius
consequentiarum pondus constanter unitatis dono minantur. Propterea
Apostolus hortari debet ad servandam « unitatem spiritus in vinculo
pacis » (Eph 4,3). 815 Quaenam sunt
haec unitatis vincula? Super omnia, caritas quae « est vinculum
perfectionis » (Col 3,14). Sed Ecclesiae peregrinantis unitas
etiam per visibilia communionis fulcitur vincula:
— per unius fidei Professionem ab Apostolis receptae;
— per communem cultus divini celebrationem, praesertim
sacramentorum;
— per apostolicam ope sacramenti Ordinis successionem,
quae concordiam familiae Dei sustinet fraternam.272
816 « Haec est unica Christi
Ecclesia, [...] quam Salvator noster, post Resurrectionem Suam, Petro
pascendam tradidit, eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam
commisit [...]. Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et
ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et
Episcopis in eius communione gubernata ».273
Decretum de Oecumenismo Concilii Vaticani II explicat: «
Per solam enim catholicam Christi Ecclesiam, quae generale auxilium
salutis est, omnis salutarium mediorum plenitudo attingi potest. Uni
nempe Collegio apostolico cui Petrus praeest credimus Dominum commisisse
omnia bona Foederis Novi, ad constituendum unum Christi corpus in
terris, cui plene incorporentur oportet omnes, qui ad populum Dei iam
aliquo modo pertinent ».274
Unitatis vulnera
817 De facto, « in hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis
scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat
Apostolus; posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt
dissensiones, et communitates haud exiguae a plena communione Ecclesiae
catholicae seiunctae sunt, quandoque non sine hominum utriusque partis
culpa ».275 Rupturae quae unitatem vulnerant corporis Christi
(distinguuntur haeresis, apostasia et schisma),276 sine
hominum peccatis non fiunt:
« Ubi peccata sunt, ibi est multitudo, ibi schismata, ibi
haereses, ibi dissensiones; ubi autem virtus, ibi singularitas, ibi
unio, ex quo omnium credentium erat cor unum et anima una ».277
818 Illi qui hodie in communitatibus
ortis ex talibus rupturis nascuntur « et fide Christi imbuuntur, de
separationis peccato argui nequeunt, eosque fraterna reverentia et
dilectione amplectitur Ecclesia catholica. [...] Iustificati ex fide in
Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure
decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito
agnoscuntur ».278 819 Praeterea, «
elementa plura sanctificationis et veritatis »279 extra
visibiles Ecclesiae catholicae limites exsistunt: « Verbum Dei scriptum,
vita gratiae, fides, spes et caritas, aliaque interiora Spiritus Sancti
dona ac visibilia elementa ».280 Christi Spiritus his
Ecclesiis et communitatibus utitur ecclesialibus tamquam salutis mediis
quorum virtus ex gratiae et veritatis procedit plenitudine quam Christus
Ecclesiae catholicae commisit. Haec omnia bona proveniunt a Christo et
ad Illum ducunt281 atque ex semetipsis « ad unitatem
catholicam »282 vocant. In via ad
unitatem 820 Unitatem, « quam Christus ab
initio Ecclesiae Suae largitus est, [...] inamissibilem in Ecclesia
catholica subsistere credimus et usque ad consummationem saeculi in dies
crescere speramus ».283 Christus Suae Ecclesiae donum
unitatis semper praebet, sed Ecclesia semper orare et adlaborare debet
ad conservandam, fulciendam et perficiendam unitatem quam pro illa
Christus vult. Hac de causa, Ipse Iesus in hora Suae passionis Patrem
oravit, et orare non desinit, pro Suorum discipulorum unitate: « ...ut
omnes unum sint, sicut Tu, Pater, in me et ego in Te, ut et ipsi in
nobis unum sint: ut mundus credat quia Tu me misisti » (Io
17,21). Optatum unitatem omnium christianorum restaurandi Christi est
donum et Spiritus Sancti vocatio.284
821 Ut huic adaequate respondeatur, requiruntur:
— permanens Ecclesiae renovatio in maiore
fidelitate ad eius vocationem. Haec renovatio vis est motus unitatem
versus;285
— cordis conversio ut singuli « secundum
Evangelium vitam degere studeant »,286 quia membrorum
infidelitas Christi dono divisionum est causa;
— oratio in communi, quia « cordis conversio
vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis supplicationibus pro
christianorum unitate, tamquam anima totius motus oecumenici
existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari possunt
»;287
— mutua fraterna cognitio;288
— oecumenica institutio fidelium et speciatim
sacerdotum;289
— dialogus inter theologos et conventus inter
christianos diversarum Ecclesiarum et communitatum;290
— cooperatio inter christianos in diversis
servitii hominum campis.291
822 « Ad totam Ecclesiam sollicitudo
unionis instaurandae spectat, tam ad fideles quam ad Pastores ».292
Sed oportet nos esse conscios « hoc sanctum propositum reconciliandi
christianos omnes in unitate unius unicaeque Ecclesiae Christi humanas
vires et dotes excedere ». Hac de causa, nostram spem reponimus totam «
in oratione Christi pro Ecclesia, in amore Patris erga nos, in virtute
Spiritus Sancti ».293
II. Ecclesia est sancta 823 «
Ecclesia [...] indefectibiliter sancta creditur. Christus enim Dei
Filius, qui cum Patre et Spiritu "solus Sanctus" celebratur, Ecclesiam
tamquam Sponsam Suam dilexit, Seipsum tradens pro ea, ut illam
sanctificaret, eamque Sibi ut corpus Suum coniunxit atque Spiritus
Sancti dono cumulavit, ad gloriam Dei ».294 Ecclesia est
igitur « populus Dei sanctus »,295 eiusque membra « sancti »
appellantur.296 824 Ecclesia,
Christo unita, ab Ipso sanctificatur; ab Ipso et in Ipso illa fit etiam
sanctificans: ad sanctificationem hominum in Christo et Dei
glorificationem, « uti ad finem, omnia [...] Ecclesiae opera contendunt
».297 In illa « omnis salutarium mediorum plenitudo »298
reposita est. In illa « per gratiam Dei sanctitatem acquirimus ».299
825 « Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta
insignitur ».300 In eius membris, sanctitas perfecta adhuc
est acquirenda: « Tot ac tantis salutaribus mediis muniti,
christifideles omnes, cuiusvis conditionis ac status, ad perfectionem
sanctitatis qua Pater Ipse perfectus est, sua quisque via, a Domino
vocantur ».301 826 Caritas
anima est sanctitatis ad quam omnes appellantur: illa « omnia
sanctificationis media regit, informat ad finemque perducit »:302
« Intellexi Ecclesiae, si ipsa corpus variis compactum
membris habeat, membrum maxime necessarium et omnium nobilissimum deesse
non posse; intellexi Ecclesiam Cor habere et huiusmodi Cor esse Amore
incensum. Intellexi unum Amorem facere ut membra Ecclesiae agant, etsi
Amor extingueretur, Apostolos Evangelium non amplius esse annuntiaturos,
Martyres recusaturos esse sanguinem effundere suum... Intellexi
Amorem omnes in se concludere Vocationes, Amorem omnia esse,
eundemque universa tempora et loca comprehendere... uno verbo amorem
Aeternum esse ».303
827 « Dum vero Christus, "sanctus,
innocens, impollutus", peccatum non novit, sed sola delicta populi
repropitiare venit, Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens,
sancta simul et semper purificanda, paenitentiam et renovationem
continuo prosequitur ».304 Omnia Ecclesiae membra, eius
ministris inclusis, se peccatores agnoscere debent.305 In
omnibus zizania peccati bono Evangelii semini usque ad finem temporum
adhuc miscentur.306 Ecclesia igitur peccatores congregat
Christi salute captos, sed adhuc in sanctificationis via:
Ecclesia « est igitur sancta, licet in sinu suo
peccatores complectatur; nam ipsa non alia fruitur vita, quam vita
gratiae; hac profecto si aluntur, membra illius sanctificantur, si ab
eadem se removent, peccata sordesque animae contrahunt, quae obstant, ne
sanctitas eius radians diffundatur. Quare affligitur et paenitentiam
agit pro noxis illis, potestatem habens ex his sanguine Christi et dono
Spiritus Sancti filios suos liberandi ».307
828 Ecclesia, quosdam canonizans
fideles, id est sollemniter proclamans hos fideles heroice virtutes
exercuisse et in fidelitate gratiae Dei duxisse vitam, potentiam
agnoscit Spiritus sanctitatis qui est in ea, et spem sustinet fidelium
his illos praebens tamquam exemplaria et intercessores.308 «
In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae, semper
sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis ».309 «
Sanctitas Ecclesiae est profecto secretus fons et mensura infallibilis
eius operositatis apostolicae et impetus missionarii ».310
829 « Dum autem Ecclesia in beatissima Virgine ad perfectionem iam
pertingit, qua sine macula et ruga exsistit, christifideles adhuc
nituntur, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos
suos ad Mariam attollunt »:311 in ea, Ecclesia est iam plene
sancta.
III. Ecclesia est catholica Quid «
catholica » significet? 830 Verbum «
catholica » significat « universalis » sive « secundum totalitatem »
sive « secundum integritatem ». Ecclesia est catholica duplici sensu:
Est catholica quia in ea Christus est praesens. « Ubi fuerit Christus
Iesus, ibi catholica est Ecclesia ».312 In ea Christi
corporis, eius Capiti uniti, subsistit plenitudo,313 id quod
implicat eam ex Illo recipere « plenitudinem mediorum salutis »314
ab Ipso volitorum: rectae et completae fidei confessionem, vitam
sacramentalem integram atque ordinatum in successione apostolica
ministerium. Hoc sensu fundamentali, Ecclesia die Pentecostes erat
catholica,315 et ipsa id semper erit usque ad diem Parusiae.
831 Ea est catholica quia a Christo ad genus humanum mittitur
universum:316
« Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines.
Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et
per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis
Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque Suos, qui
erant dispersi, in unum tandem congregare statuit. [...] Hic
universalitatis character, qui populum Dei condecorat, Ipsius Domini
donum est, quo catholica Ecclesia efficaciter et perpetuo tendit ad
recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite
Christo, in unitate Spiritus Eius ».317
Unaquaeque particularis Ecclesia est «
catholica » 832 « Christi Ecclesia vere
adest in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae,
Pastoribus suis adhaerentes, et ipsae in Novo Testamento Ecclesiae
vocantur. [...] In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur
fideles et celebratur mysterium Coenae Domini [...]. In his
communitatibus, licet saepe exiguis et pauperibus, vel in dispersione
degentibus, praesens est Christus, cuius virtute consociatur una,
sancta, catholica et apostolica Ecclesia ».318
833 Nomine Ecclesiae particularis, quae in primis dioecesis est (vel
eparchia), communitas quaedam intelligitur fidelium in communione fidei
et sacramentorum cum eorum Episcopo in successione apostolica ordinato.319
Hae Ecclesiae particulares « ad imaginem Ecclesiae universalis » sunt
formatae, « in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica
exsistit ».320 834 Ecclesiae
particulares plene sunt catholicae per communionem cum una ex ipsis: cum
Ecclesia Romana, quae « caritati praesidens »321 est. « Ad
hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est
omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles ».322
« Ab initio enim quando ad nos Dei Verbum assumpta carne descendit,
unicam firmam basim et fundamentum omnes ubique christianorum Ecclesiae,
quae ibi [Romae] est, maximam nacti sunt habentque Ecclesiam: ut in
quam, iuxta ipsam Salvatoris promissionem, portae inferi haudquaquam
praevaluerint ».323 835 « Caveamus
autem, ne Ecclesiam universalem cogitemus quamdam esse summam vel, si
dicere licet, foederatam consociationem [...] Ecclesiarum particularium
[...]. Ecclesia ipsa, vocatione et missione universali, cum radices
mittit in varias conditiones, ad civilem, socialem et humanum ordinem
spectantes, in quavis orbis terrae parte exteriores facies ac lineamenta
diversa induit ».324 Dives disciplinarum ecclesiasticarum,
liturgicorum rituum, patrimoniorum theologicorum et spiritualium
Ecclesiis localibus propriorum « in unum conspirans varietas indivisae
Ecclesiae catholicitatem luculentius demonstrat ».325
Quis ad Ecclesiam pertinet catholicam? 836
« Ad [...] catholicam populi Dei unitatem [...] omnes vocantur homines,
ad eamque variis modis pertinent vel ordinantur sive fideles catholici,
sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter
homines, gratia Dei ad salutem vocati ».326
837 « Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum
Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in
ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam
per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe
Professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac
communionis. Non salvatur tamen, licet Ecclesiae incorporetur, qui in
caritate non perseverans, in Ecclesiae sinu "corpore" quidem, sed non
"corde" remanet ».327 838 « Cum
illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem
non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non
servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam ».328
« Hi enim qui in Christum credunt et Baptismum rite receperunt, in
quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta
constituuntur ».329 Cum Ecclesiis orthodoxis haec
communio tam profunda est « ut paululum ei desit ad plenitudinem
assequendam quae permittat communem celebrationem Eucharistiae Domini ».330
Ecclesia et non-christiani 839 « [...]
qui Evangelium nondum acceperunt, ad populum Dei diversis rationibus
ordinantur ».331 Relatio Ecclesiae cum
populo Iudaico. Ecclesia, populus Dei in Novo Foedere, suum proprium
scrutans mysterium, vinculum suum cum populo detegit Iudaico,332
ad quem « prius locutus est Dominus Deus noster ».333 Aliter
ac apud alias religiones non christianas, fides Iudaica revelationi Dei
in Vetere Foedere est iam responsum. Huius populi Iudaici « adoptio est
filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et
promissiones, [...] [eius] sunt patres, et [...] [ex eo] Christus
secundum carnem » (Rom 9,4-5), « sine paenitentia enim sunt dona
et vocatio Dei » (Rom 11,29). 840
Ceterum, si futurum consideretur, populus Dei Veteris Foederis et novus
populus Dei ad scopos tendunt analogos: exspectationem Adventus (vel
reditus) Messiae. Sed, ex alia parte, est exspectatio reditus Messiae,
mortui et resuscitati, tamquam Domini et Filii Dei agniti; ex alia vero
parte, exspectatio Adventus, in fine temporum, Messiae, cuius lineamenta
velata permanent, exspectatio quam tragoedia ignorantiae vel inscientiae
comitatur Christi Iesu. 841 Relationes
Ecclesiae cum musulmanis. « Propositum salutis et eos amplectitur,
qui Creatorem agnoscunt, inter quos imprimis musulmanos, qui fidem
Abrahae se tenere profitentes, nobiscum Deum adorant unicum,
misericordem, homines die novissimo iudicaturum ».334
842 Ecclesiae vinculum cum religionibus non christianis
imprimis illud est originis et finis generi humano communium:
« Una enim communitas sunt omnes gentes, unam habent
originem, cum Deus omne genus hominum inhabitare fecerit super universam
faciem terrae, unum etiam habent finem ultimum, Deum, cuius providentia
ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad omnes se extendunt,
donec uniantur electi in Civitate sancta ».335
843 Ecclesia in aliis religionibus «
in umbris et imaginibus » inquisitionem agnoscit Dei ignoti, sed
proximi, quia Ipse omnibus vitam, spiritum et omnia praebet et quia Ipse
vult omnes homines salvos fieri. Sic Ecclesia quidquid bonum et verum in
religionibus inveniri potest, tamquam praeparationem evangelicam
considerat « et ab Illo datum qui illuminat omnem hominem, ut tandem
vitam habeat ».336 844 Homines
tamen in suo religiose procedendi modo etiam limites manifestant et
errores qui in eis imaginem deturpant Dei:
« At saepius homines, a Maligno decepti, evanuerunt in
cogitationibus suis, et commutaverunt veritatem Dei in mendacium,
servientes creaturae magis quam Creatori vel sine Deo viventes ac
morientes in hoc mundo, extremae desperationi exponuntur ».337
845 Pater, ut omnes filios Suos quos
peccatum dispersit et avertit, iterum congregaret, totam humanitatem in
Ecclesiam Filii Sui convocare voluit. Ecclesia est locus in quo
humanitas suam unitatem suamque salutem recuperare debet. Ipsa est «
mundus reconciliatus ».338 Ipsa haec navis est « quae pleno
dominicae crucis velo Sancti Spiritus flatu in hoc bene navigat mundo »339
secundum aliam imaginem Patribus Ecclesiae acceptam, ipsa ab Arca Noe
figuratur quae sola salvat de diluvio.340
« Extra Ecclesiam nulla salus » 846
Quomodo haec assertio saepe a Patribus Ecclesiae repetita est
intelligenda? Modo positivo formulata, significat omnem salutem a
Christo-Capite per Ecclesiam procedere quae corpus est Eius:
Sancta Synodus « docet [...], sacra Scriptura et
Traditione innixa, Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad
salutem. Unus enim Christus est mediator ac via salutis, qui in corpore
Suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem
fidei et Baptismi expressis verbis inculcando, necessitatem Ecclesiae,
in quam homines per Baptismum tamquam per ianuam intrant, simul
confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam
Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non
ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint
».341
847 Haec affirmatio ad illos non
refertur qui sine culpa sua Christum Eiusque ignorant Ecclesiam:
« Qui enim Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam sine
culpa ignorantes, Deum tamen sincero corde quaerunt, Eiusque voluntatem
per conscientiae dictamen agnitam operibus adimplere, sub gratiae
influxu, conantur, aeternam salutem consequi possunt ».342
848 « Etsi ergo Deus viis Sibi notis
homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes ad fidem adducere possit,
sine qua impossibile est Ipsi placere,343 Ecclesiae tamen
necessitas incumbit, simulque ius sacrum, evangelizandi »344
omnes homines. Missio – exigentia catholicitatis
Ecclesiae 849 Missionale mandatum.
« Ad gentes divinitus missa ut sit "universale salutis sacramentum"
Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui
Fundatoris oboediens, Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit »:345
« Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi
vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi » (Mt 28,19-20). 850
Missionis origo et scopus. Mandatum Domini missionale fontem suum
habet ultimum in amore aeterno Sanctissimae Trinitatis: « Ecclesia
peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione Filii
missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum propositum Dei
Patris ».346 Ultimus missionis scopus alius non est quam
homines efficere participes communionis exsistentis inter Patrem et
Filium in Ipsorum amoris Spiritu. 347
851 Missionis motivum. Ex Dei erga omnes homines amore
hausit semper Ecclesia obligationem et vim sui impulsus missionalis: «
Caritas enim Christi urget nos... » (2 Cor 5,14). 348
Revera, Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire » (1 Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per
veritatis agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni
Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui
haec veritas concredita est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam
afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale, missionaria esse
debet. 852 Missionis viae. « Spiritus
[...] Sanctus primas partes agens est totius missionis ecclesialis ».
349 Ipse Ecclesiam conducit in missionis viis. Eadem continuat et
per historiam explicat missionem Ipsius Christi, qui evangelizare
pauperibus missus est; « eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia
procedere debet ac Ipse Christus processit, via nempe paupertatis,
oboedientiae, servitii et Sui Ipsius immolationis usque ad mortem, ex
qua per Resurrectionem Suam victor processit ». 350 Hoc modo,
« semen est sanguis christianorum ». 351
853 At Ecclesia in sua peregrinatione etiam experitur « quantum
inter se distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus
Evangelium concreditur ». 352 Populus Dei, nonnisi «
paenitentiam et renovationem » prosequens 353 et « per
angustam viam crucis procedens », 354 Regnum Christi
extendere valet. 355 « Sicut autem Christus opus Redemptionis
in paupertate et persecutione perfecit, ita Ecclesia ad eamdem viam
ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet ».
356 854 Ecclesia, per suam ipsam
missionem, « una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem
terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis
humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit
». 357 Missionalis igitur nisus patientiam exigit. Is
per annuntiationem Evangelii incipit ad populos et ad coetus qui nondum
in Christum credunt; 358 prosequitur christianas stabiliens
communitates quae signa sint praesentiae Dei in mundo, 359 et
locales fundans Ecclesias; 360 processum aggreditur
inculturationis ad Evangelium in populorum culturis incarnandum;
361 non illi deerit ut etiam contrarium experiatur exitum. « Quod
autem ad homines coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit
ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit ». 362
855 Ecclesiae missio nisum postulat in christianorum unitatem.
363 Etenim « divisiones christianorum impedimento Ecclesiae sunt
quominus ipsa ad effectum deducat plenitudinem catholicitatis sibi
propriam in iis filiis, qui sibi quidem Baptismate appositi, sed a sua
plena communione seiuncti sunt. Immo et pro ipsa Ecclesia difficilius
fit plenitudinem catholicitatis sub omni respectu in ipsa vitae
realitate exprimere ». 364 856
Missionale opus dialogum observantia plenum implicat cum illis
qui nondum Evangelium acceptant. 365 Credentes pro se ipsis
ex hoc dialogo profectum possunt obtinere, melius cognoscere discentes «
quidquid [...] veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei
praesentia inveniebatur ». 366 Ipsi Bonum Nuntium illis qui
eum ignorant, annuntiant ut consolident, compleant et elevent veritatem
et bonum quae Deus inter homines et populos diffudit, atque ut eos ab
errore purificent et malo « ad gloriam Dei, confusionem Daemonis et
beatitudinem hominis ». 367
IV. Ecclesia est apostolica 857
Ecclesia est apostolica quia est super Apostolos fundata, et quidem
triplici sensu:
— ipsa fuit et permanet aedificata « super fundamentum
Apostolorum » (Eph 2,20 368), testium ab Ipso Christo
electorum et missorum; 369
— ipsa, adiutorio Spiritus habitantis in ea, doctrinam,
370 bonum depositum, sana verba ab Apostolis audita 371
custodit et transmittit;
— ipsa doceri, sanctificari et dirigi pergit ab Apostolis
usque ad Christi reditum ope eorum qui illos in eorum munere pastorali
succedunt: ope collegii Episcoporum, « cui assistunt presbyteri, una cum
Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore ». 372
« Qui gregem Tuum, Pastor aeterne, non deseris, sed per
beatos Apostolos continua protectione custodis, ut iisdem rectoribus
gubernetur, quos Filii Tui vicarios eidem contulisti praeesse Pastores
». 373
Apostolorum missio
858 Iesus est Patris Missus. Inde ab initio Sui ministerii « vocat
ad Se, quos voluit Ipse [...]. Et fecit Duodecim, ut essent cum Illo, et
ut mitteret eos praedicare » (Mc 3,13-14). Exinde ii erunt Eius «
missi » (verbum graecum apostoloi
hoc significat). Ipse in eis Suam propriam prosequitur missionem: «
Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Io 20,21). 374
Eorum ministerium est ergo missionis Eius continuatio: « Qui recipit
vos, me recipit », dicit Ipse Duodecim (Mt 10,40). 375
859 Iesus eos missioni Suae coniungit a Patre receptae: sicut « non
potest Filius a Se facere quidquam » (Io 5,19.30), sed omnia
recipit a Patre qui Illum misit, sic ii quos Iesus mittit, nihil possunt
facere sine Illo 376 a quo missionis mandatum et potestatem
illam adimplendi recipiunt. Christi igitur Apostoli sciunt se a Deo
factos esse idoneos « ministros Novi Testamenti » (2 Cor 3,6), «
Dei ministros » (2 Cor 6,4), « pro Christo [...] legatione »
fungentes (2 Cor 5,20), « ministros Christi et dispensatores
mysteriorum Dei » (1 Cor 4,1). 860 In
Apostolorum munere, quaedam habetur ratio quae transmitti non potest:
esse scilicet resurrectionis Domini testes electos atque Ecclesiae
fundamenta. Sed alia etiam permanens habetur ratio eorum muneris.
Christus eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse
permansurum. 377 « Missio illa divina, a Christo Apostolis
concredita, ad finem saeculi erit duratura, cum Evangelium, ab eis
tradendum, sit in omne tempus pro Ecclesia totius vitae principium.
Quapropter Apostoli [...] de instituendis successoribus curam egerunt ».
378 Episcopi Apostolorum successores
861 Apostoli « ut missio ipsis concredita post eorum mortem
continuaretur, cooperatoribus suis immediatis, quasi per modum
testamenti, demandaverunt munus perficiendi et confirmandi opus ab ipsis
inceptum, commendantes illis ut attenderent universo gregi, in quo
Spiritus Sanctus eos posuit pascere Ecclesiam Dei. Constituerunt itaque
huiusmodi viros ac deinceps ordinationem dederunt, ut cum decessissent,
ministerium eorum alii viri probati exciperent ». 379
862 « Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo
Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita
permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato
Episcoporum iugiter exercendum ». Propterea docet Ecclesia « Episcopos
ex divina institutione in locum Apostolorum successisse, tamquam
Ecclesiae Pastores, quos qui audit, Christum audit, qui vero spernit,
Christum spernit et Eum qui Christum misit ». 380
Apostolatus 863 Tota Ecclesia est
apostolica quatenus, per successores Petri et Apostolorum, in fidei et
vitae communione cum origine permanet sua. Tota Ecclesia est apostolica
quatenus in mundum « mittitur » universum; omnia Ecclesiae membra, licet
modis diversis, hanc participant missionem. « Vocatio enim christiana,
natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum ». « Apostolatus »
appellatur « omnis navitas corporis mystici » ad « Regnum Christi ubique
terrarum » dilatandum. 381 864 «
Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo
sit, patet fecunditatem apostolatus » tam ministrorum ordinatorum quam
laicorum « pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione ». 382
Apostolatus, secundum vocationes, temporis postulationes, diversa
Spiritus Sancti dona, formas maxime diversas sumit. Sed caritas, hausta
praesertim ex Eucharistia, semper « veluti anima est totius apostolatus
». 383 865 Ecclesia est una,
sancta, catholica et apostolica in sua profunda et ultima
identitate, quia in ea iam exsistit et in fine temporum adimplebitur «
Regnum caelorum », « Regnum Dei », 384 quod in Persona
Christi advenit et in corde eorum qui Ei sunt incorporati, modo crescit
arcano usque ad suam plenam eschatologicam manifestationem. Tunc
omnes homines ab Eo redempti, in Eo effecti « sancti et immaculati
in conspectu Dei in caritate », 385 congregabuntur tamquam
unicus populus Dei, « Sponsa Agni », 386 « Civitas sancta
descendens de caelo a Deo, habens claritatem Dei »; 387 « et
murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim
nomina duodecim Apostolorum Agni » (Apc 21,14).
Compendium 866 Ecclesia est
una: ipsa unum habet Dominum, unam profitetur fidem, ex uno nascitur
Baptismo, nonnisi unum efformat corpus, uno vivificatum Spiritu, in
ordine ad unam spem, 388 in cuius impletione omnes
superabuntur divisiones. 867 Ecclesia
est sancta: Sanctissimus Deus eius est auctor; Christus eius
Sponsus est, qui tradidit Semetipsum ut eam sanctificaret; Spiritus
sanctitatis eam vivificat. Licet peccatores amplectatur, ipsa est
sine peccato ex peccatoribus facta. In sanctis sanctitas eius elucet;
in Maria est ipsa iam plene sancta. 868
Ecclesia est catholica: ipsa totalitatem annuntiat fidei; in se
fert et administrat mediorum salutis plenitudinem; ipsa mittitur ad
omnes gentes; ad omnes homines se dirigit; omnia amplectitur tempora;
ipsa « natura sua missionaria est ». 389
869 Ecclesia est apostolica: ipsa est super fundamentis
mansuris aedificata: duodecim Apostolos Agni; 390 ipsa
est indestructibilis; 391 ipsa in veritate servatur
infallibiliter; Christus eam per Petrum et alios gubernat Apostolos,
praesentes in eorum successoribus, in Summo Pontifice et in Episcoporum
collegio. 870 « Unica Christi
Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam
profitemur, [...] subsistit in Ecclesia catholica, a Successore
Petri et Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius
compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur
». 392
(263) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS
57 (1965) 11. (264) Cf Sanctum
Officium, Epistula ad Episcopos Angliae (14 septembris 1864): DS
2888. (265) Concilium
Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3013.
(266) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2:
AAS 57 (1965) 92. (267)
Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57
(1965) 92. (268) Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 78: AAS 58 (1966)
1101. (269) Concilium
Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57 (1965) 91.
(270) Clemens Alexandrinus, Paedagogus, 1, 6, 42: GCS 12, 115 (PG
8, 300). (271) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965) 18.
(272) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2:
AAS 57 (1965) 91-92; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS 57
(1965) 18-19; CIC canon 205.
(273) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS
57 (1965) 11-12. (274)
Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57
(1965) 94. (275) Concilium
Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965)
92-93. (276) Cf CIC canon 751.
(277) Origenes, In Ezechielem homilia, 9, 1: SC 352, 296 (PG 13,
732). (278) Concilium
Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93.
(279) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS
57 (1965) 12. (280) Concilium
Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93;
cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 15: AAS 57 (1965) 19.
(281) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3:
AAS 57 (1965) 93. (282)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57
(1965) 12. (283) Concilium
Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57 (1965) 95.
(284) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 1:
AAS 57 (1965) 90-91. (285) Cf
Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 6: AAS 57
(1965) 96-97. (286) Concilium
Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 7: AAS 57 (1965) 97.
(287) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 8:
AAS 57 (1965) 98. (288) Cf
Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 9: AAS 57
(1965) 98. (289) Cf Concilium
Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 10: AAS 57 (1965) 99.
(290) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4:
AAS 57 (1965) 94; Ibid., 9: AAS 57 (1965) 98; Ibid., 11:
AAS 57 (1965) 99. (291) Cf
Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 12: AAS 57
(1965) 99-100. (292) Concilium
Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 5: AAS 57 (1965) 96.
(293) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 24:
AAS 57 (1965) 107. (294)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 39: AAS 57
(1965) 44. (295) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 16.
(296) Cf Act 9,13; 1 Cor 6,1; 16,1.
(297) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 10:
AAS 56 (1964) 102. (298)
Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57
(1965) 94. (299) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.
(300) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS
57 (1965) 53. (301) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16.
(302) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS
57 (1965) 48. (303) Sancta
Theresia a Iesu Infante, Manuscrit B, 3v: Manuscrits
autobiographiques (Paris 1992) p. 299.
(304) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS
57 (1965) 12; cf Id., Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57
(1965) 92-94; Ibid., 6: AAS 57 (1965) 96-97.
(305) Cf 1 Io 1,8-10.
(306) Cf Mt 13,24-30.
(307) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 19: AAS 60 (1968)
440. (308) Cf Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS 57 (1965)
44-45; Ibid., 48-51: AAS 57 (1965) 53-58.
(309) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 16: AAS
81 (1989) 417. (310) Ioannes
Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 17: AAS 81 (1989)
419-420. (311) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 65: AAS 57 (1965) 64.
(312) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos 8, 2:
SC 10bis, p. 138 (Funk 1, 282).
(313) Cf Eph 1,22-23.
(314) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 6: AAS 58 (1966)
953. (315) Cf Concilium
Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 4: AAS 58 (1966) 950-951.
(316) Cf Mt 28,19.
(317) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS
57 (1965) 17. (318) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 31.
(319) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 11: AAS
58 (1966) 677; CIC canones 368-369; CCEO canones 177, § 1. 178. 311, §
1. 312. (320) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.
(321) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, Inscr.:
SC 10bis, p. 106 (Funk 1, 252).
(322) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 3, 2:
SC 211, 32 (PG 7, 849); cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Pastor
aeternus, c. 2: DS 3057.
(323) Sanctus Maximus Confessor, Opuscula theologica et polemica:
PG 91, 137-140. (324) Paulus
VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 62: AAS 68 (1976) 52.
(325) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS
57 (1965) 29. (326) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965) 18.
(327) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS
57 (1965) 18-19. (328)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 15: AAS 57
(1965) 19. (329) Concilium
Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93.
(330) Paulus VI, Allocutio in Aede Sixtina, decem exactis annis a
sublatis mutuis excommunicationibus inter Romanam et
Constantinopolitanam Ecclesias (14 decembris 1975): AAS 68 (1976)
121; cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
13-18: AAS 57 (1965) 100-104.
(331) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS
57 (1965) 20. (332) Cf
Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 4: AAS 58 (1966)
742-743. (333) Feria VI in
passione Domini, Celebratio passionis Domini, Oratio universalis VI:
Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p.
254. (334) Concilium Vaticanum
II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20; cf Id.,
Decl. Nostra aetate, 3: AAS 58 (1966) 741-742.
(335) Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS 58
(1966) 740. (336) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20;
cf Id., Decl. Nostra aetate, 2: AAS 58 (1966) 740-741; Paulus VI,
Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 53: AAS 68 (1976) 41.
(337) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS
57 (1965) 20. (338) Cf Sanctus
Augustinus, Sermo 96, 7, 9: PL 38, 588.
(339) Sanctus Ambrosius, De virginitate 18, 119: Sancti
Ambrosii Episcopi Mediolanensis opera, v. 142 (Milano-Roma 1989) p.
96 (PL 16, 297). (340) Cf iam
1 Pe 3,20-21. (341)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS 57
(1965) 18. (342) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20;
cf Sanctum Officium, Epistula ad Archiepiscopum Bostoniensem (8
augusti 1949): DS 3866-3872.
(343) Cf Heb 11,6.
(344) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966)
955. (345) Concilium Vaticanum
II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966) 947.
(346) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58 (1966)
948. (347) Cf Ioannes Paulus
II, Litt. enc. Redemptoris missio, 23: AAS 83 (1991) 269-270.
(348) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem,
6: AAS 58 (1966) 842-843; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris
missio, 11: AAS 83 (1991) 259-260.
(349) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 21: AAS
83 (1991) 268. (350) Concilium
Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966) 952.
(351) Tertullianus, Apologeticum, 50, 13: CCL 1, 171 (PL 1, 603).
(352) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 43:
AAS 58 (1966) 1064. (353)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57
(1965) 12; cf Ibid., 15: AAS 57 (1965) 20.
(354) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966)
947. (355) Cf Ioannes Paulus
II, Litt. enc. Redemptoris missio, 12-20: AAS 83 (1991) 260-268.
(356) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS
57 (1965) 12. (357) Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 40: AAS 58 (1966)
1058. (358) Cf Ioannes Paulus
II, Litt. enc. Redemptoris missio, 42-47: AAS 83 (1991) 289-295.
(359) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 15: AAS 58
(1966) 964. (360) Cf Ioannes
Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 48-49: AAS 83 (1991)
295-297. (361) Cf Ioannes
Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 52-54: AAS 83 (1991)
299-302. (362) Concilium
Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 6: AAS 58 (1966) 953.
(363) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 50:
AAS 83 (1991) 297-298. (364)
Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57
(1965) 96. (365) Cf Ioannes
Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 55: AAS 83 (1991)
302-304. (366) Concilium
Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 9: AAS 58 (1966) 958.
(367) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 9: AAS 58 (1966)
958. (368) Cf Apc
21,14. (369) Cf Mt
28,16-20; Act 1,8; 1 Cor 9,1; 15,7-8; Gal 1,1; etc.
(370) Cf Act 2,42.
(371) Cf 2 Tim 1,13-14.
(372) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966)
952. (373) Praefatio de
Apostolis I: Missale Romanum, editio typica (Typis
Polyglottis Vaticanis 1970) p. 426.
(374) Cf Io 13,20; 17,18.
(375) Cf Lc 10,16.
(376) Cf Io 15,5. (377)
Cf Mt 28,20. (378)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57
(1965) 23. (379) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57 (1965) 23;
cf Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 42, 4: SC
167, 168-170 (Funk, 1, 152); Ibid., 44, 2: SC 167, 172 (Funk, 1,
154-156). (380) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57 (1965) 24.
(381) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2:
AAS 58 (1966) 838. (382)
Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 4: AAS 58
(1966) 840; cf Io 15,5.
(383) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 3:
AAS 58 (1966) 839. (384) Cf
Apc 19,6. (385) Cf Eph
1,4. (386) Cf Apc 21,9.
(387) Cf Apc 21,10-11.
(388) Cf Eph 4,3-5.
(389) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58 (1966)
948. (390) Cf Apc
21,14. (391) Cf Mt
16,18. (392) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 11-12. |