CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO CAPUT
TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»
Paragraphus 4 CHRISTIFIDELES: HIERARCHIA, LAICI, VITA CONSECRATA
871 « Christifideles sunt qui, utpote per Baptismum Christo
incorporati, in populum Dei sunt constituti, atque hac ratione muneris
Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes facti,
secundum propriam cuiusque condicionem, ad missionem exercendam
vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo adimplendam concredidit ».
393 872 « Inter christifideles omnes,
ex eorum quidem in Christo regeneratione, vera viget quoad dignitatem et
actionem aequalitas, qua cuncti, secundum propriam cuiusque condicionem
et munus, ad aedificationem corporis Christi cooperantur ». 394
873 Differentiae ipsae quas Dominus inter corporis Sui membra ponere
voluit, eius unitatem servant eiusque missionem. Quia « est in Ecclesia
diversitas ministerii, sed unitas missionis. Apostolis eorumque
successoribus a Christo collatum est munus in Ipsius nomine et potestate
docendi, sanctificandi et regendi. At laici, muneris sacerdotalis,
prophetici et regalis Christi participes effecti, suas partes in
missione totius populi Dei explent in Ecclesia et in mundo ». 395
Tandem « ex utraque parte [ex hierarchia et ex laicis] habentur
christifideles, qui professione consiliorum evangelicorum [...] suo
peculiari modo Deo consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt
». 396
I. Hierarchica Ecclesiae constitutio Cur
ministerium ecclesiale? 874 Ipse
Christus est ministerii fons in Ecclesia. Ipse illud instituit illique
auctoritatem et missionem, directionem praebuit et finalitatem:
« Christus Dominus, ad populum Dei pascendum semperque
augendum, in Ecclesia Sua varia ministeria instituit, quae ad bonum
totius corporis tendunt. Ministri enim, qui sacra potestate pollent,
fratribus suis inserviunt, ut omnes qui de populo Dei sunt [...] ad
salutem perveniant ». 397
875 « Quomodo credent ei, quem non
audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero
praedicabunt nisi mittantur? » (Rom 10,14-15). Nemo, nec
individuum ullum neque ulla communitas, potest sibi ipsi Evangelium
annuntiare: « Fides ex auditu » (Rom 10,17). Nemo potest sibi
ipsi mandatum dare et missionem Evangelium nuntiandi. Missus a Domino
non auctoritate propria loquitur et agit, sed virtute auctoritatis
Christi; non tamquam communitatis membrum, sed eidem nomine Christi
loquens. Nemo potest sibi ipsi conferre gratiam, haec debet donari et
offerri. Hoc supponit ministros gratiae, auctoritate et aptitudine a
Christo ornatos. Ab Eo Episcopi et presbyteri missionem et facultatem («
sacram potestatem ») agendi in persona Christi Capitis accipiunt,
diaconi vero vim populo Dei serviendi in « diaconia » liturgiae, verbi
et caritatis, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio. Hoc
ministerium, in quo missi a Christo e dono Dei faciunt et tribuunt quod
ex se ipsis facere et tribuere non possunt, Ecclesiae traditio «
sacramentum » appellat. Ministerium Ecclesiae per sacramentum proprium
confertur. 876 Intrinsece coniuncta naturae
sacramentali ministerii ecclesialis est eius indoles servitii.
Ministri etenim, prorsus dependentes a Christo qui missionem praebet et
auctoritatem, vere sunt « servi Christi » 398 ad imaginem
Christi qui libere propter nos « formam servi » (Phil 2,7)
accepit. Quia verbum et gratia quorum sunt ministri, eorum non sunt, sed
Christi qui illa eis pro aliis concredidit, ipsi libere omnium fient
servi. 399 877 Eodem modo,
sacramentalis naturae ministerii ecclesialis est ut indolem collegialem
habeat. Revera, Dominus Iesus, inde ab initio Sui ministerii, Duodecim
instituit, « novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae » originem.
400 Simul electi, etiam sunt simul missi, eorumque unitas fraterna
in servitium erit fraternae communionis omnium fidelium; ea quasi
reverberatio erit et testimonium communionis Personarum divinarum.
401 Hac de causa, quilibet Episcopus suum exercet ministerium in
collegii episcopalis sinu, in communione cum Episcopo Romano, sancti
Petri Successore et collegii capite; presbyteri ministerium exercent
suum in presbyterii dioecesis sinu, sub Episcopi sui directione.
878 Naturae denique sacramentalis est ministerii ecclesialis ut
habeat indolem personalem. Si Christi ministri in communione
agunt, etiam semper modo agunt personali. Unusquisque personaliter
vocatur: « Tu me sequere » (Io 21,22), 402 ut, in
missione communi, testis sit personalis, responsabilitatem personaliter
ferens coram Illo qui missionem praebet, « in Eius persona » et pro
personis agens: « Ego te baptizo in nomine Patris... »; « Ego te
absolvo... ». 879 Ministerium sacramentale in
Ecclesia est igitur servitium in nomine Christi exercitum. Hoc indolem
habet personalem et formam collegialem. Haec in vinculis efficitur inter
collegium episcopale et eius caput, Successorem Petri, et in relatione
inter responsabilitatem pastoralem Episcopi pro sua Ecclesia particulari
et sollicitudinem collegii episcopalis communem pro Ecclesia universali.
Collegium episcopale eiusque caput, Romanus Pontifex
880 Christus, Duodecim condens, « ad modum collegii seu coetus
stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit ». 403
« Sicut statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum
Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex,
Successor Petri et Episcopi, successores Apostolorum, inter se
coniunguntur ». 404 881 Dominus e
solo Simone, cui nomen dedit Petri, petram fecit Ecclesiae Suae. Ei
claves eius dedit; 405 eum pastorem totius gregis instituit.
406 « Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est,
collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat
». 407 Hoc Petri et aliorum Apostolorum pastorale munus ad
Ecclesiae pertinet fundamenta. Id ab Episcopis continuatur sub Romani
Pontificis primatu. 882 Summus Pontifex,
Romanus Episcopus et Successor sancti Petri, « est unitatis, tum
Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium
et fundamentum ». 408 « Romanus enim Pontifex habet in
Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae
Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere
exercere valet ». 409 883 «
Collegium autem seu corpus Episcoporum auctoritatem non
habet, nisi simul cum Pontifice Romano, [...] ut capite eius
intellegatur ». Hoc collegium, qua tale, « subiectum quoque supremae ac
plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit, quae quidem potestas
nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest ». 410
884 « Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum
sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico ». 411 «
Concilium Oecumenicum nunquam datur, quod a Successore Petri non sit ut
tale confirmatum vel saltem receptum ». 412
885 « Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem
etuniversalitatem populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum
unitatem gregis Christi exprimit ». 413
886 « Episcopi autem singuli visibile principium et
fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus ». 414
Qua tales « regimen suum pastorale super portionem populi Dei sibi
commissam [...] exercent », 415 cum presbyterorum et
diaconorum assistentia. Sed, qua collegii episcopalis membra, singuli
eorum pro omnibus Ecclesiis participant sollicitudinem, 416
quam exercent imprimis « bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem
Ecclesiae universalis », sic conferentes « ad bonum totius mystici
corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum ». 417
Haec sollicitudo praesertim ad pauperes extendetur, 418 ad
eos qui persecutionem propter fidem patiuntur, necnon ad missionarios
qui in tota operantur terra. 887 Ecclesiae
particulares proximae et cultura praeditae homogenea provincias
efformant ecclesiasticas vel ampliores circumscriptiones patriarchatus
appellati vel regiones. 419 Harum circumscriptionum Episcopi
in Synodis possunt congregari vel in provincialibus Conciliis. « Simili
ratione Coetus Episcopales hodie multiplicem atque fecundam opem
conferre possunt, ut collegialis affectus ad concretam applicationem
perducatur ». 420 Munus docendi
888 Episcopi, cum presbyteris, cooperatoribus suis, « primum habent
officium Evangelium Dei omnibus evangelizandi », 421 secundum
Domini mandatum. 422 Ipsi « sunt fidei praecones, qui novos
discipulos ad Christum adducunt, et doctores authentici » fidei
apostolicae, « auctoritate Christi praediti ». 423
889 Christus, qui veritas est, ad Ecclesiam in puritate fidei ab
Apostolis transmissae conservandam, voluit Ecclesiae Suae
participationem in Sua propria infallibilitate conferre. « Mediante
supernaturali sensu fidei », populus Dei « fidei indefectibiliter
adhaeret », sub ductu vivi Magisterii Ecclesiae. 424
890 Missio Magisterii coniungitur cum indole definitiva Foederis a
Deo in Christo cum populo Suo instaurati; Ipse eum a deviationibus
protegere debet et defectibus, eique possibilitatem obiectivam tutari
fidem authenticam sine errore profitendi. Sic Magisterii pastorale munus
ordinatur ad vigilandum ut populus Dei in veritate permaneat quae
liberat. Ad hoc servitium adimplendum, Christus Pastores charismate
donavit infallibilitatis in rebus fidei et morum. Huius charismatis
exercitium diversas potest induere formas: 891
Hac « infallibilitate Romanus Pontifex, Collegii Episcoporum caput vi
muneris sui gaudet, quando, ut supremus omnium christifidelium Pastor et
Doctor, qui fratres suos in fide confirmat, doctrinam de fide vel
moribus definitivo actu proclamat. [...] Infallibilitas Ecclesiae
promissa in corpore Episcoporum quoque inest, quando supremum
Magisterium cum Petri Successore exercet », presertim in aliquo Concilio
Oecumenico. 425 Cum Ecclesia, ope sui supremi Magisterii,
quaedam « tamquam divinitus revelata credenda proponit » 426
et tamquam doctrinam Christi, talibus « definitionibus fidei obsequio
est adhaerendum ». 427 Haec infallibilitas « tantum patet
quantum divinae Revelationis patet depositum ». 428
892 Assistentia divina etiam Apostolorum successoribus praebetur in
communione cum Petri Successore docentibus, et peculiariter Episcopo
Romano, totius Ecclesiae Pastori, cum, quin ad definitionem perveniant
infallibilem et quin « modo definitivo » se exprimant, in Magisterii
ordinarii exercitio doctrinam proponunt quae ad meliorem Revelationis
ducit intelligentiam in rebus fidei et morum. Christifideles huic
ordinario Magisterio « religioso animi obsequio adhaerere debent »,
429 quod, licet ab assensu fidei distinguatur, illum tamen
protrahit. Munus sanctificandi
893 Episcopus etiam « est "oeconomus gratiae supremi sacerdotii" »,
430 praesertim in Eucharistia quam ipse offert et cuius oblationem
per presbyteros, cooperatores suos, tutatur. Eucharistia enim centrum
est vitae Ecclesiae particularis. Episcopus et presbyteri Ecclesiam
sanctificant oratione sua suoque labore, per verbi et sacramentorum
ministerium. Eam sanctificant per exemplum suum, non « dominantes in
cleris, sed formae facti gregis » (1 Pe 5,3). Sic fiet « ut ad
vitam, una cum grege sibi credito, perveniant sempiternam ». 431
Munus regendi 894 « Episcopi Ecclesias
particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt,
consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra
potestate », 432 quam tamen debent ad aedificandum exercere
in servitii spiritu, qui ille est Magistri eorum. 433
895 « Haec potestas qua, nomine Christi, personaliter funguntur, est
propria, ordinaria et immediata, licet a suprema Ecclesiae auctoritate
exercitium eiusdem ultimatim regatur ». 434 Sed Episcopi
considerandi non sunt tamquam vicarii Romani Pontificis, cuius ordinaria
et immediata super omnem Ecclesiam auctoritas illam eorum non abrogat,
sed e contra confirmat et defendit. Haec exerceri debet in communione
cum tota Ecclesia sub Romani Pontificis ductu.
896 Bonus Pastor exemplar erit et « forma » muneris pastoralis
Episcopi. Debilitatum suarum conscius, Episcopus « condolere potest iis
qui ignorant et errant. Subditos, quos ut veros filios suos fovet [...],
audire ne renuat. [...] Fideles autem Episcopo adhaerere debent sicut
Ecclesia Iesu Christo, et sicut Iesus Christus Patri »: 435
« Omnes Episcopo obtemperate, ut Iesus Christus Patri,
et presbyterio ut Apostolis; diaconos autem revereamini ut Dei mandatum.
Separatim ab Episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad Ecclesiam
spectant ». 436
II.
Christifideles laici 897 « Nomine
laicorum hic intelleguntur omnes christifideles praeter membra ordinis
sacri et status religiosi in Ecclesia sanciti, christifideles scilicet
qui, utpote Baptismate Christo concorporati, in populum Dei constituti,
de munere Christi sacerdotali, prophetico et regali suo modo participes
facti, pro parte sua missionem totius populi christiani in Ecclesia et
in mundo exercent ». 437 Laicorum
vocatio 898 « Laicorum est, ex vocatione
propria, res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, Regnum Dei
quaerere. [...] Ad illos ergo peculiari modo spectat res temporales
omnes, quibus arcte coniunguntur, ita illuminare et ordinare, ut
secundum Christum iugiter fiant et crescant et sint in laudem Creatoris
et Redemptoris ». 438 899 Laicorum
christianorum incepta peculiariter sunt necessaria cum agitur de
detegendis et inveniendis mediis ut ea quae doctrina et vita christianae
exigunt, realitates sociales, politicas, oeconomicas imbuant. Haec
incepta elementum sunt normale vitae Ecclesiae:
« Christifideles, et magis concrete laici, in prima
vitae Ecclesiae inveniuntur acie; per illos Ecclesia societatis humanae
vitale est principium. Propterea illi, et quidem praecipue, semper
clarius conscii esse debent se non solum ad Ecclesiam pertinere, sed
Ecclesiam esse, id est, christifidelium in terris communitatem sub
communis capitis ductu, nempe Romani Pontificis, et Episcoporum in
communione cum ipso. Illi sunt Ecclesia ». 439
900 Laici, quia ipsis, sicut omnibus
christifidelibus, a Deo virtute Baptismi et Confirmationis apostolatus
est commendatus, officio tenentur et iure gaudent, sive individualiter
sive in consociationibus congregati, laborandi ut nuntius divinus
salutis ab omnibus hominibus et in terra universa cognoscatur et
accipiatur; haec obligatio est adhuc urgentior cum homines nonnisi per
eos Evangelium audire possunt et Christum cognoscere. Eorum actio in
communitatibus ecclesialibus ita est necessaria ut, sine illa,
apostolatus Pastorum plerumque non possit suum plenum effectum obtinere.
440 Participatio laicorum in munere
sacerdotali Christi 901 « Laici, utpote
Christo dicati et Spiritu Sancto uncti, mirabiliter vocantur et
instruuntur, ut uberiores semper fructus Spiritus in ipsis producantur.
Omnia enim eorum opera, preces et incepta apostolica, conversatio
coniugalis et familiaris, labor quotidianus, animi corporisque
relaxatio, si in Spiritu peragantur, immo molestiae vitae si patienter
sustineantur, fiunt spirituales hostiae, acceptabiles Deo per Iesum
Christum, 441 quae in Eucharistiae celebratione, cum dominici
corporis oblatione, Patri piissime offeruntur. Sic et laici, qua
adoratores ubique sancte agentes, ipsum mundum Deo consecrant ».
442 902 Modo peculiari, parentes munus
participant sanctificationis « vitam coniugalem spiritu christiano
ducendo et educationem christianam filiorum procurando ». 443
903 Laici, si qualitates habeant requisitas, possunt modo stabili ad
ministeria admitti lectoris et acolythi. 444 « Ubi Ecclesiae
necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt etiam laici,
etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia supplere,
videlicet ministerium verbi exercere, precibus liturgicis praeesse,
Baptismum conferre atque sacram Communionem distribuere, iuxta iuris
praescripta ». 445 Eorum participatio
in munere prophetico Christi 904 «
Christus [...] Suum munus propheticum adimplet, non solum per
Hierarchiam, [...] sed etiam per laicos, quos ideo et testes constituit
et sensu fidei et gratia verbi instruit »: 446
« Instructio [...] conversiva ad fidem [...] potest
competere cuilibet praedicatori, vel etiam cuilibet fideli ». 447
905 Laici suam missionem propheticam
etiam per evangelizationem adimplent, « nuntium Christi scilicet et
testimonio vitae et verbo prolatum ». Apud laicos « haec evangelizatio
[...] notam quamdam specificam et peculiarem efficacitatem acquirit ex
hoc, quod in communibus condicionibus vitae completur »: 448
« Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae
testimonio consistit; verus apostolatus quaerit occasiones Christum
verbis annuntiandi sive non credentibus [...], sive fidelibus ».
449
906 Illi ex christifidelibus laicis
qui harum rerum capaces sint et ad eas efformentur, suum etiam possunt
praebere concursum ad catecheticam formationem, 450 ad
scientiarum sacrarum institutionem, 451 ad communicationis
socialis media. 452 907 « Pro
scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis ius est, immo
et aliquando officium, ut sententiam suam de his quae ad bonum Ecclesiae
pertinent sacris Pastoribus manifestent eamque, salva fidei morumque
integritate ac reverentia erga Pastores, attentisque communi utilitate
et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant ».
453 Eorum participatio in munere Christi
regali 908 Christus, per Suam
oboedientiam usque ad mortem, 454 Suis discipulis
communicavit donum libertatis regiae ut « sui abnegatione vitaque sancta
regnum peccati in seipsis devincant ». 455
« Quicumque proprium corpus subegerit nec eius
passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate
permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur, quod
regere se noverit et arbiter sui iuris sit, non captivus trahatur in
culpam ». 456
909 « Laici praeterea, collatis
quoque viribus, instituta ac condiciones mundi, si qua mores ad peccatum
incitant, ita sanent, ut haec omnia ad iustitiae normas conformentur et
virtutum exercitio potius faveant quam obsint. Ita agendo culturam
operaque humana valore morali imbuent ».457
910 « Laici [...] possunt animadvertere se vocatos esse vel vocari
ad consociandam operam cum Pastoribus in famulatu communitatis
ecclesialis, in eius auctum et vitae ubertatem, dum ministeria valde
distincta exercent, pro gratia atque charismatibus, quae Dominus iis
dilargiri voluerit ».458 911 In
Ecclesia, in exercitio potestatis regiminis, « christifideles laici ad
normam iuris cooperari possunt ».459 Sic cum eorum praesentia
in Conciliis particularibus,460 Synodis dioecesanis,461
Consiliis pastoralibus;462 in exercitio muneris pastoralis
cuiusdam paroeciae;463 collaboratione in Consiliis de rebus
oeconomicis;464 participatione in tribunalibus
ecclesiasticis,465 etc. 912
Christifideles debent « sedulo distinguere inter iura et officia quae
eis incumbunt, quatenus Ecclesiae aggregantur, et ea quae eis competunt,
ut sunt humanae societatis membra. Utraque inter se harmonice consociare
satagent, memores se, in quavis re temporali, christiana conscientia
duci debere, cum nulla humana activitas, ne in rebus temporalibus
quidem, Dei imperio substrahi possit ».466
913 « Sic omnis laicus, ex ipsis donis sibi collatis, testis simul
et vivum instrumentum missionis ipsius Ecclesiae exsistit "secundum
mensuram donationis Christi" (Eph 4,7) ».467
III. Vita consecrata 914 « Status
[...], qui professione consiliorum evangelicorum constituitur, licet ad
Ecclesiae structuram hierarchicam non spectet, ad eius tamen vitam et
sanctitatem inconcusse pertinet ».468
Consilia evangelica, vita consecrata 915
Consilia evangelica, in sua multiplicitate, omnibus Christi proponuntur
discipulis. Perfectio caritatis, ad quam omnes christifideles vocantur,
pro illis qui libere vocationem assumunt ad vitam consecratam, implicat
obligationem observandi castitatem in caelibatu pro Regno, paupertatem
et oboedientiam. Horum consiliorum professio, in vitae stabilis
statu ab Ecclesia agnito, « vitam consecratam » Deo distinguit.469
916 Vitae consecratae status apparet tunc tamquam unus e modis
vivendi in consecratione « intimiore », quae in Baptismo radicatur et
Deo totaliter devovet.470 In vita consecrata, christifideles
sibi proponunt, sub Spiritus Sancti motione, Christum pressius sequi, se
Deo super omnia dilecto dare et, perfectionem persequentes caritatis in
Regni servitio, gloriam mundi futuri significare et annuntiare in
Ecclesia.471 Arbor magna, plures rami
917 « Quasi in arbore ex germine divinitus dato mirabiliter et
multipliciter in agro Domini ramificata, variae formae vitae solitariae
vel communis, variaeque Familiae [...] [creverunt], quae tum ad
profectum sodalium, tum ad bonum totius corporis Christi opes augent ».472
918 « Inde ab exordiis quidem Ecclesiae fuerunt viri et mulieres,
qui per praxim consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate
sequi pressiusque imitari intenderunt et suo quisque modo vitam Deo
dicatam duxerunt, e quibus multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam
solitariam degerunt vel Familias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia
sua auctoritate libenter suscepit et adprobavit ».473
919 Episcopi nova dona vitae consecratae a Spiritu Sancto Ecclesiae
Eius concredita semper discernere satagent; novarum vitae consecratae
formarum approbatio Sedi Apostolicae reservatur.474
Vita eremitica 920 Eremitae, quin publice
tria consilia evangelica semper profiteantur, « arctiore a mundo
secessu, solitudinis silentio, assidua prece et paenitentia, suam in
laudem Dei et mundi salutem vitam devovent ».475
921 Ipsi singulis hanc interiorem mysterii Ecclesiae ostendunt
rationem, quae intimitas est personalis cum Christo. Eremitae vita,
oculis hominum abscondita, silentiosa est praedicatio Eius, cui ipse
vitam suam donavit, quia Is pro ipso est omnia. Ibi vocatio habetur
peculiaris ad inveniendam in deserto, in ipso spirituali proelio,
Crucifixi gloriam. Virgines et viduae consecratae
922 A temporibus apostolicis, virgines476 fuerunt et
viduae christianae,477 quae a Domino vocatae ut Ei sine
divisione adhaereant in maiore cordis, corporis et spiritus libertate,
consilium ceperunt, ab Ecclesia approbatum, vivendi respective in
virginitatis vel castitatis perpetuae statu « propter Regnum caelorum »
(Mt 19,12). 923 Virgines, « sanctum
propositum emittentes Christum pressius sequendi, ab Episcopo dioecesano
iuxta probatum ritum liturgicum Deo consecrantur, Christo Dei Filio
mystice desponsantur et Ecclesiae servitio dedicantur ».478
Per hunc sollemnem ritum (Consecratio virginum), « virgo [...]
[constituitur] persona sacrata, signum transcendens amoris Ecclesiae
erga Christum, imago eschatologica Sponsae caelestis vitaeque futurae ».479
924 Aliis vitae consecratae formis accedens,480 ordo
virginum mulierem in mundo viventem (vel monialem) instituit in
oratione, paenitentia, fratrum servitio et apostolico labore, secundum
statum et charismata unicuique respective oblata.481
Virgines consecratae consociari possunt ut fidelius propositum servent
suum.482 Vita religiosa
925 Vita religiosa, in Oriente prioribus christianismi saeculis orta483
et in institutis canonice ab Ecclesia erectis acta,484 ab
aliis vitae consecratae formis distinguitur ratione cultuali, publica
consiliorum evangelicorum professione, vita fraterna in communi ducta,
testimonio unioni Christi et Ecclesiae tributo.485
926 Vita religiosa ab Ecclesiae procedit mysterio. Ea donum est quod
Ecclesia a Domino recipit suo et quod ipsa, tamquam statum stabilem
fideli vocato a Deo in professione offert consiliorum. Sic Ecclesia
simul potest Christum manifestare et se tamquam Salvatoris agnoscere
Sponsam. Vita religiosa invitatur ut, sub formis diversis, ipsam Dei
significet caritatem, in nostri temporis sermone.
927 Omnes religiosi, exempti vel non exempti,486 inter
Episcopi dioecesani in eius pastorali munere cooperatores locum
obtinent.487 Plantatio et dilatatio missionalis Ecclesiae
praesentiam requirunt vitae religiosae omnibus eius formis inde ab
evangelizationis initio.488 « Illustrat historia merita
egregia religiosarum Familiarum in fide propaganda necnon in novis
conformandis Ecclesiis: nec solum antiquorum Institutorum monasticorum
et Ordinum Mediae Aetatis, verum nostrae etiam aetatis Congregationum ».489
Instituta saecularia 928 « Institutum
saeculare est institutum vitae consecratae, in quo christifideles in
saeculo viventes ad caritatis perfectionem contendunt atque ad mundi
sanctificationem praesertim ab intus conferre student ».490
929 Membra horum institutorum, « vita perfecte et omnino [huic]
sanctificationi consecrata »,491 « munus Ecclesiae
evangelizandi, in saeculo et ex saeculo, participant »,492
ubi eorum praesentia ut fermentum agit.493 Eorum testimonium
vitae christianae tendit ad ordinandas secundum Deum res temporales
atque ad mundum virtute Evangelii informandum. Vinculis sacris consilia
assumunt evangelica et inter se communionem servant et fraternitatem
vitae rationi saeculari eorum proprias.494
Societates vitae apostolicae 930 Diversis
vitae consecratae formis « accedunt societates vitae apostolicae, quarum
sodales, sine votis religiosis, finem apostolicum societatis proprium
prosequuntur et, vitam fraternam in communi ducentes, secundum propriam
vitae rationem, per observantiam constitutionum ad perfectionem
caritatis tendunt. Inter has sunt societates in quibus sodales [...]
consilia evangelica assumunt » secundum suas constitutiones.495
Consecratio et missio: Regem annuntiare qui venit
931 Deo summe dilecto traditus, ille quem iam Baptismus Ei
dicaverat, sic intimius servitio divino invenitur consecratus et bono
Ecclesiae deditus. Per statum consecrationis ad Deum, Ecclesia
manifestat Christum atque ostendit quomodo Spiritus Sanctus modo
admirabili in ipsa agat. Ii qui consilia evangelica profitentur, habent
imprimis, ut missionem, suam consecrationem in vitam ducere. « Cum vi
ipsius consecrationis sese servitio Ecclesiae dedicent, obligatione
tenentur ad operam, ratione suo Instituto propria, speciali modo in
actione missionali navandam ».496 932
In Ecclesia quae est veluti sacramentum, id est signum et instrumentum
vitae Dei, vita religiosa tamquam signum mysterii Redemptionis apparet
peculiare. « Pressius » Christum sequi et imitari, « clarius » Eius
manifestare exinanitionem, est « profundius » praesens, in corde
Christi, esse coaetaneis suis. Illi qui in hac « arctiore » sunt via,
suos fratres exemplo stimulant suo et « praeclarum et eximium
testimonium reddunt, mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine
spiritu beatitudinum ».497 933
Sive hoc testimonium publicum sit, sicut in statu religioso, sive magis
privatum vel etiam secretum, Christi Adventus pro omnibus consecratis
origo et eorum vitae permanet directio:
« Cum enim populus Dei hic manentem civitatem non
habeat, [...] [hic status] tum bona caelestia iam in hoc saeculo
praesentia omnibus credentibus manifestat, tum vitam novam et aeternam
Redemptione Christi acquisitam testificat, tum resurrectionem futuram et
gloriam Regni caelestis praenuntiat ».498
Compendium
934 « Ex divina institutione, inter christifideles sunt in
Ecclesia ministri sacri, qui in iure et clerici vocantur; ceteri autem
et laici nuncupantur ». Denique ex utraque hac parte habentur
christifideles qui, per consiliorum evangelicorum professionem, sunt Deo
consecrati et sic missioni prosunt Ecclesiae.499
935 Christus ad fidem annuntiandam et Regnum Suum stabiliendum
Suos mittit Apostolos eorumque successores. Eos Suae missionis facit
participes. Ii potestatem agendi in Eius persona ab Ipso accipiunt.
936 Dominus ex Petro fundamentum Ecclesiae Suae fecit visibile.
Ei claves dedit eius. Episcopus Ecclesiae Romanae, Successor Petri,
« Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae
Ecclesiae his in terris Pastor ».500
937 Romanus Pontifex « suprema, plena, immediata et
universali in curam animarum, ex divina institutione, gaudet potestate
».501 938 Episcopi, a Spiritu
Sancto constituti, Apostolis succedunt. « Singuli visibile
principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus
».502 939 Episcopi, a
presbyteris, suis collaboratoribus, et a diaconis adiuti, munus habent
fidem authentice docendi, cultum divinum, praecipue Eucharistiam,
celebrandi, et Ecclesias suas, tamquam veri Pastores, regendi. Eorum
muneri etiam omnium Ecclesiarum pertinet sollicitudo cum et sub Romano
Pontifice. 940 « Cum vero laicorum
statui hoc sit proprium ut in medio mundi negotiorumque saecularium
vitam agant, ipsi a Deo vocantur ut, spiritu christiano ferventes,
fermenti instar in mundo apostolatum suum exerceant ».503
941 Laici sacerdotium Christi participant: Ei semper magis uniti,
gratiam Baptismi et Confirmationis in omnibus vitae personalis,
familiaris, socialis et ecclesialis rationibus explicant, et sic
vocationem ad sanctitatem omnibus baptizatis directam deducunt in rem.
942 Laici, propter suam missionem propheticam, « etiam ad
hoc vocantur ut in omnibus, in media quidem humana consortione, Christi
sint testes ».504 943
Laici, propter suam missionem regiam, per suam abnegationem et per
sanctitatem vitae suae possunt peccato imperium eius in se ipsis
evellere et in mundo.505 944
Vita Deo consecrata per professionem publicam consiliorum evangelicorum
distinguitur paupertatis, castitatis et oboedientiae in statu vitae
stabilis ab Ecclesia agnito. 945 Deo
summe dilecto traditus, ille quem iam Baptismus ad Eum destinaverat, in
vitae consecratae statu, intimius servitio divino dicatus invenitur et
totius Ecclesiae bono deditus.
(393) CIC canon 204, § 1; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm.
Lumen gentium, 31: AAS 57 (1965) 37-38.
(394) CIC canon 208; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen
gentium, 32: AAS 57 (1965) 38-39.
(395) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2:
AAS 58 (1966) 838-839. (396)
CIC canon 207, § 2. (397)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 18: AAS 57
(1965) 21-22. (398) Cf Rom
1,1. (399) Cf 1 Cor
9,19. (400) Concilium
Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966) 951.
(401) Cf Io 17,21-23.
(402) Cf Mt 4,19.21; Io 1,43.
(403) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 19: AAS
57 (1965) 22. (404) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 25;
cf CIC canon 330. (405) Cf
Mt 16,18-19. (406) Cf
Io 21,15-17. (407)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57
(1965) 26. (408) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.
(409) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS
57 (1965) 26; cf Id., Decr. Christus Dominus, 2: AAS 58 (1966)
673; Ibid., 9: AAS 58 (1966) 676.
(410) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS
57 (1965) 26; cf CIC canon 336.
(411) CIC canon 337, § 1.
(412) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS
57 (1965) 27. (413) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26.
(414) Concilium Vaticanum II, Const. dogm Lumen gentium, 23: AAS
57 (1965) 27. (415) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.
(416) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 3: AAS
58 (1966) 674. (417) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 28.
(418) Cf Gal 2,10.
(419) Cf Canones Apostolorum, 34 [Constitutiones apostolicae,
8, 47, 34]: SC 336, 284 (Funk, Didascalia et Constitutiones
Apostolorum, 1, 572-574).
(420) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS
57 (1965) 29. (421) Concilium
Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4: AAS 58 (1966) 995.
(422) Cf Mc 16,15.
(423) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS
57 (1965) 29. (424) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 16;
cf Id., Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.
(425) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS
57 (1965) 30; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Pastor aeternus,
c. 4: DS 3074. (426) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.
(427) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS
57 (1965) 30. (428) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS 57 (1965) 30.
(429) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS
57 (1965) 29-30. (430)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57
(1965) 31. (431) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 32.
(432) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS
57 (1965) 32. (433) Cf Lc
22,26-27. (434) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS 57 (1965) 32.
(435) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS
57 (1965) 33. (436) Sanctus
Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos 8, 1: SC 10bis, 138
(Funk 1,282). (437) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS 57 (1965) 37.
(438) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS
57 (1965) 37-38. (439) Pius
XII, Allocutio ad Patres Cardinales recenter creatos (20
februarii 1946): AAS 38 (1946) 149; adductus a Ioanne Paulo II, Adh. ap.
Christifideles laici, 9: AAS 81 (1989) 406.
(440) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 33:
AAS 57 (1965) 39. (441) Cf
1 Pe 2,5. (442) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 34: AAS 57 (1965) 40;
cf Ibid., 10: AAS 57 (1965) 14-15.
(443) CIC canon 835, § 4.
(444) Cf CIC canon 230, § 1.
(445) CIC canon 230, § 3.
(446) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 35: AAS
57 (1965) 40. (447) Sanctus
Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 71, a. 4, ad 3: Ed.
Leon. 12, 124. (448) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 35: AAS 57 (1965) 40.
(449) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 6:
AAS 58 (1966) 843; cf Id., Decr. Ad gentes, 15: AAS 58 (1966)
965. (450) Cf CIC canones 774.
776. 780. (451) Cf CIC canon
229. (452) Cf CIC canon 822, §
3. (453) CIC canon 212, § 3.
(454) Cf Phil 2,8-9.
(455) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS
57 (1965) 41. (456) Sanctus
Ambrosius, Expositio psalmi CXVIII, 14, 30: CSEL 62, 318 (PL 15,
1476). (457) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 42.
(458) Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 73: AAS 68 (1976)
61. (459) CIC canon 129, § 2.
(460) Cf CIC canon 443, § 4.
(461) Cf CIC canon 463, § 1-2.
(462) Cf CIC canones 511-512. 536.
(463) Cf CIC canon 517, § 2.
(464) Cf CIC canones 492, § 1. 537.
(465) Cf CIC canon 1421, § 2.
(466) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS
57 (1965) 42. (467) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 33: AAS 57 (1965) 39.
(468) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 44: AAS
57 (1965) 51. (469) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42-43: AAS 57
(1965) 47-50; Id., Decr. Perfectae caritatis, 1: AAS 58 (1966)
702-703. (470) Cf Concilium
Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 5: AAS 58 (1966)
704-705. (471) Cf CIC canon
573. (472) Concilium Vaticanum
II, Const. dogm. Lumen gentium, 43: AAS 57 (1965) 49.
(473) Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 1: AAS
58 (1966) 702. (474) Cf CIC
canon 605. (475) CIC canon
603, § 1. (476) Cf 1 Cor
7,34-36. (477) Cf Ioannes
Paulus II, Adh. ap. Vita consecrata, 7: AAS 88 (1996) 382.
(478) CIC canon 604, § 1.
(479) Ordo Consecrationis virginum, Praenotanda, 1, editio typica
(Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 7.
(480) Cf CIC canon 604, § 1.
(481) Cf Ordo Consecrationis virginum, Praenotanda, 2, editio
typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 7.
(482) Cf CIC canon 604, § 2.
(483) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
15: AAS 57 (1965) 102. (484)
Cf CIC canon 573. (485) Cf CIC
canon 607. (486) Cf CIC canon
591. (487) Concilium Vaticanum
II, Decr. Christus Dominus, 33-35: AAS 58 (1966) 690-692.
(488) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 18: AAS 58
(1966) 968-969; Ibid., 40: AAS 58 (1966) 987-988.
(489) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 69: AAS
83 (1991) 317. (490) CIC canon
710. (491) Pius XII, Const.
ap. Provida Mater: AAS 39 (1947) 118.
(492) CIC canon 713, § 2.
(493) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 11:
AAS 58 (1966) 707. (494) Cf
CIC canon 713. (495) CIC canon
731, § 1-2. (496) CIC canon
783; cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 69: AAS
83 (1991) 317-318. (497)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS 57
(1965) 37. (498) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 44: AAS 57 (1965)
50-51. (499) Cf CIC canon 207,
§ 1-2. (500) CIC canon 331.
(501) Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 2: AAS 58
(1966) 673. (502) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.
(503) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2:
AAS 58 (1966) 839. (504)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 43: AAS 58
(1966) 1063. (505) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57
(1965) 41. |