CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»
Paragraphus 5 SANCTORUM COMMUNIO
946 Symbolum Apostolicum postquam « sanctam Ecclesiam catholicam
» est professum, « sanctorum communionem » adiungit. Hic articulus
quodammodo explicitatio est praecedentis: « Ecclesia quid est aliud
quam sanctorum omnium congregatio? ».506 Sanctorum
communio est profecto Ecclesia. 947 «
Quia omnes fideles sunt unum corpus, bonum unius alteri
communicatur. [...] Unde et inter alia credenda [...], est quod
communicatio bonorum sit in Ecclesia [...]. Principale membrum est
Christus, quia est Caput. [...] Bonum ergo Christi communicatur
[...] omnibus membris; et haec communicatio fit per sacramenta
Ecclesiae ».507 « Unitas enim Spiritus, a quo illa
regitur, efficit ut quidquid in eam collatum est, commune sit ».508
948 Expressio igitur « sanctorum communio » duas habet
significationes: « communionem rerum sanctarum (sancta) » et
« communionem inter personas sanctas (sancti) ».
« Sancta sanctis! » a celebrante proclamatur in
plerisque liturgiis orientalibus cum elevatio fit sanctorum Donorum ante
Communionis servitium. Christifideles (sancti) corpore et
sanguine Christi (sancta) nutriuntur ut in communione Spiritus
Sancti crescant (Koinonia) eamque mundo communicent.
I. Bonorum spiritualium communio 949
In communitate primitiva Ierusalem, discipuli « erant [...]
perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in
fractione panis et orationibus » (Act 2,42).
Communio in fide. Fides fidelium est fides Ecclesiae ab
Apostolis accepta, thesaurus vitae qui communicatus ditescit.
950 Sacramentorum communio. « Omnium enim sacramentorum
fructus ad universos fideles pertinet; quibus sacramentis, veluti
sacris vinculis, Christo connectuntur et copulantur, et maxime
omnium baptismo, quo tamquam ianua in Ecclesiam ingrediuntur. Hac
autem sanctorum communione sacramentorum communionem intelligi
debere, Patres in Symbolo significant [...]. Hoc nomen [communionis]
omnibus sacramentis convenit, cum Deo nos coniungant [...]; magis
tamen proprium est Eucharistiae, quae hanc efficit communionem ».509
951 Charismatum communio: in Ecclesiae communione,
Spiritus Sanctus « inter omnis ordinis fideles distribuit gratias
quoque speciales » ad Ecclesiae aedificationem.510 «
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem » (1
Cor 12,7). 952 « Erant illis omnia
communia » (Act 4,32): « Nihil tandem a vere christiano
homine possidetur, quod sibi cum ceteris omnibus commune esse non
existimare debeat; quare ad sublevandam indigentium miseriam prompti
ac parati esse debent ».511 Christianus est administrator
bonorum Domini.512 953
Communio caritatis: in sanctorum communione « nemo [...]
nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur » (Rom 14,7). « Et
sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive
glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis
corpus Christi et membra ex parte » (1 Cor 12,26-27). Caritas
« non quaerit, quae sua sunt » (1 Cor 13,5).513
Nostrorum actuum minimus in caritate factus ad omnium profectum
repercutitur, in hac mutua necessitudine cum omnibus hominibus,
vivis et mortuis, quae in sanctorum communione fundatur. Omne
peccatum huic nocet communioni.
II. Communio inter Ecclesiam caelestem et terrestrem
954 Tres Ecclesiae status. « Donec ergo Dominus venerit
in maiestate Sua et omnes angeli cum Eo et, destructa morte, Illi
subiecta fuerint omnia, alii e discipulis Eius in terris
peregrinantur, alii hac vita functi purificantur, alii vero
glorificantur intuentes "clare Ipsum Deum trinum et unum, sicuti
est" »:514
« Omnes tamen, gradu quidem modoque diverso, in eadem Dei
et proximi caritate communicamus et eundem hymnum gloriae Deo nostro
canimus. Universi enim qui Christi sunt, Spiritum Eius habentes, in unam
Ecclesiam coalescunt et invicem cohaerent in Ipso ».515
955 « Viatorum igitur unio cum
fratribus qui in pace Christi dormierunt, minime intermittitur, immo
secundum perennem Ecclesiae fidem, spiritualium bonorum
communicatione roboratur ».516 956
Sanctorum intercessio: « Ex eo enim quod coelites intimius cum
Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant
[...]. Non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes
merita quae per unum mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum in
terris sunt adepti. [...] Eorum proinde fraterna sollicitudine
infirmitas nostra plurimum iuvatur »:517
« Nolite plorare, quia ego utilior ero vobis ad locum, ad
quem vado, quam hic fuerim ».518 « In meo degere volo
caelo, bonum faciens in terra ».519
957 Communio cum sanctis. «
Nec tamen solius exempli titulo coelitum memoriam colimus, sed magis
adhuc ut totius Ecclesiae unio in Spiritu roboretur per fraternae
caritatis exercitium. Nam sicut christiana inter viatores communio
propinquius nos ad Christum adducit, ita consortium cum sanctis nos
Christo coniungit, a quo tamquam a fonte et capite omnis gratia et
ipsius populi Dei vita promanat »:520
« Illum [Christum] enim, utpote Filium Dei, adoramus;
martyres vero tamquam Domini discipulos et imitatores merito diligimus
propter eximiam ipsorum erga Regem ac Magistrum suum benevolentiam;
quorum utinam et nos fiamus consortes ac condiscipuli ».521
958 Cum defunctis communio: «
Hanc communionem totius Iesu Christi mystici corporis apprime
agnoscens, Ecclesia viatorum inde a primaevis christianae religionis
temporibus, defunctorum memoriam magna cum pietate excoluit et, quia
"sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a
peccatis solvantur" (2 Mac 12,46), etiam suffragia pro illis
obtulit ».522 Nostra pro eis oratio non solum eos potest
iuvare, sed etiam eorum intercessionem pro nobis efficacem facere.
959 In una Dei familia. « Omnes qui filii Dei sumus et
unam familiam in Christo constituimus, dum in mutua caritate et una
Sanctissimae Trinitatis laude invicem communicamus, intimae
Ecclesiae vocationi correspondemus ».523
Compendium 960 Ecclesia est «
sanctorum communio »: haec expressio imprimis « res sanctas »
(sancta) denotat et maxime Eucharistiam, per quam «
repraesentatur et efficitur unitas fidelium, qui unum corpus in
Christo constituunt ».524 961
Haec locutio etiam communionem denotat « personarum sanctarum »
(sancti) in Christo qui « pro omnibus mortuus est », ita ut id
quod unusquisque in et pro Christo facit vel patitur, ferat fructum
pro omnibus. 962 « Credimus
communionem omnium christifidelium, scilicet eorum qui in terris
peregrinantur, qui vita functi purificantur et qui caelesti
beatitudine perfruuntur, universosque in unam Ecclesiam coalescere;
ac pariter credimus in hac communione praesto nobis esse
misericordem Dei Eiusque sanctorum amorem, qui semper precibus
nostris pronas aures praebent ».525
(506) Sanctus Nicetas Remesianae, Instructio ad competentes,
5, 3, 23 [Explanatio Symboli, 10]: TPL 1, 119 (PL 52, 871).
(507) Sanctus Thomas Aquinas, In Symbolum Apostolorum scilicet «
Credo in Deum » expositio, 13: Opera omnia, v. 27
(Parisiis 1875) p. 224.
(508) Catechismus Romanus, 1, 10, 24: ed.P. Rodríguez (Città
del Vaticano-Pamplona 1989) p. 119.
(509) Catechismus Romanus, 1, 10, 24: ed. P. Rodríguez (Città
del Vaticano-Pamplona 1989) p. 119.
(510) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12:
AAS 57 (1965) 16. (511)
Catechismus Romanus, 1, 10, 27: ed. P. Rodríguez (Città del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 121.
(512) Cf Lc 16,1-3.
(513) Cf 1 Cor 10,24.
(514) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49:
AAS 57 (1965) 54. (515)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS
57 (1965) 54-55. (516)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS
57 (1965) 55. (517)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS
57 (1965) 55. (518)
Sanctus Dominicus, moribundus, ad suos fratres: Relatio iuridica
4 (Frater Radulphus de Faventia), 42: Acta sanctorum, Augustus I, p.
636; cf Iordanus de Saxonia, Vita 4, 69: Acta sanctorum,
Augustus I, p. 551. (519)
Sancta Theresia a Iesu Infante, Verba (17 iulii 1897):
Derniers Entretiens (Paris 1971) p. 270.
(520) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 50:
AAS 57 (1965) 56. (521)
Martyrium sancti Polycarpi 17, 3: SC 10bis, 232 (Funk 1, 336).
(522) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 50:
AAS 57 (1965) 55. (523)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 51: AAS
57 (1965) 58. (524)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57
(1965) 6. (525) Paulus VI,
Sollemnis Professio fidei, 30: AAS 60 (1968) 445.
|