CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO CAPUT
TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»
Paragraphus 6 MARIA – MATER CHRISTI, MATER ECCLESIAE
963 Postquam de beatae Virginis munere in mysterio Christi et
Spiritus sumus locuti, oportet nunc eius locum in mysterio Ecclesiae
considerare. « Virgo enim Maria [...] ut vera Mater Dei ac Redemptoris
agnoscitur et honoratur [...], immo "plane Mater membrorum (Christi),
[...] quia cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur,
quae illius Capitis membra sunt ».526 « Maria, [...] Mater
Christi, Mater etiam [...] Ecclesiae ».527
I. Maternitas Mariae relate ad Ecclesiam
Tota suo Filio unita... 964 Munus Mariae
erga Ecclesiam ab eius unione cum Christo est inseparabile, ex ea
directe derivatur. « Haec autem Mariae cum Filio in opere salutari
coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius usque
Mortem manifestatur ».528 In hora passionis Eius illa est
peculiariter manifesta:
« Beata Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque
unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine
divino consilio stetit, vehementer cum Unigenito suo condoluit et
sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae
immolationi amanter consentiens; ac demum ab Eodem Christo Iesu in cruce
moriente uti mater discipulo, hisce verbis data est: "Mulier, ecce
filius tuus" » (cf Io 19,26-27).529
965 Maria, post Ascensionem Filii
sui, « primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit ».530 Cum
Apostolis et quibusdam adunatam mulieribus, « videmus [...] Mariam
quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione
ipsam iam obumbraverat ».531 ...etiam
in Assumptione sua... 966 « Denique
Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis,
expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam
assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut
plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium ac peccati mortisque
victori ».532 Sanctae Virginis Assumptio est singularis
participatio Resurrectionis Filii sui et anticipatio resurrectionis
ceterorum christianorum: « In generatione tua
virginitatem servasti, in dormitione tua mundum non dereliquisti, o Dei
genetrix: fontem Vitae es adepta, tu, quae Deum concepisti viventem et
quae, per preces tuas, nostras animas liberabis a morte ».533
...ipsa est Mater nostra in ordine gratiae
967 Virgo Maria, propter suam plenam adhaesionem voluntati Patris,
operi Filii sui redemptivo et omni Spiritus Sancti motioni, est pro
Ecclesia exemplar fidei et caritatis. Hac de causa, ipsa est «
supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae »,534 et
etiam « exemplarem effectionem », « typum », Ecclesiae
constituit.535 968 Sed eius munus
erga Ecclesiam et omnem humanitatem ulterius extenditur. Ipsa « operi
Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe
et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam.
Quam ob causam Mater nobis in ordine gratiae exsistit ».536
969 « Haec autem in gratiae Oeconomia maternitas Mariae indesinenter
perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit,
quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium
electorum consummationem. In coelis enim assumpta salutiferum hoc munus
non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae
salutis donis nobis conciliandis. [...] Propterea beata Virgo in
Ecclesia titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis
invocatur ».537 970 « Mariae autem
maternum munus erga homines [...] Christi unicam mediationem nullo modo
obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris
beatae Virginis influxus [...] ex superabundantia meritorum Christi
profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex
eademque totam virtutem haurit ».538 « Nulla enim creatura
cum Verbo incarnato ac Redemptore connumerari unquam potest; sed sicut
sacerdotium Christi variis modis tum a ministris tum a fideli populo
participatur, et sicut una bonitas Dei in creaturis modis diversis
realiter diffunditur, ita etiam unica mediatio Redemptoris non excludit,
sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte
cooperationem ».539
II. Beatae Virginis cultus 971 «
Beatam me dicent omnes generationes » (Lc 1,48). « Ecclesiae
pietas erga beatam Mariam Virginem pertinet ad naturam ipsam christiani
cultus ».540 Beata Virgo « speciali cultu ab Ecclesia merito
honoratur. Et sane ab antiquissimis temporibus beata Virgo sub titulo
"Deiparae" colitur, sub cuius praesidium fideles in cunctis periculis et
necessitatibus suis deprecantes confugiunt. [...] Qui cultus [...]
singularis omnino quamquam est, essentialiter differt a cultu
adorationis, qui Verbo incarnato aeque ac Patri et Spiritui Sancto
exhibetur, eidemque potissimum favet »;541 ipse in
festivitatibus liturgicis Matri Dei dicatis exprimitur542 et
in oratione mariana, sicut est sanctum Rosarium, « totius Evangelii
breviarium ».543
III. Maria – icon eschatologica Ecclesiae
972 Postquam de Ecclesia, de eius origine, de missione eius atque de
eius destinatione sumus locuti, melius concludere non possumus quam erga
Mariam vertens intuitum ut in illa contemplemur quid Ecclesia in suo
mysterio, in sua sit « peregrinatione fidei », et quid ipsa in patria
futura sit, in sui itineris fine, ubi eam, « ad gloriam Sanctissimae et
individuae Trinitatis », « in omnium sanctorum communione »,544
illa exspectat quam Ecclesia tamquam Matrem Domini sui suamque propriam
Matrem veneratur.
« Interim autem Mater Iesu, quemadmodum in caelis corpore
et anima iam glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro
saeculo consummandae, ita his in terris, quoadusque advenerit dies
Domini, tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti populo Dei
praelucet ».545
Compendium
973 Maria, verbum « Fiat » in Annuntiatione pronuntians
atque sic mysterio Incarnationis suum donans consensum, iam toti
cooperatur operi quod eius Filius adimplere debet. Ipsa est Mater
ubicumque Ille Salvator est atque corporis mystici Caput.
974 Beatissima Virgo Maria, peracto suae vitae terrestris cursu,
corpore et anima in gloriam caelestem assumpta est, ubi ipsa iam
Resurrectionis Filii sui participat gloriam, omnium membrorum corporis
Eius anticipans resurrectionem. 975 «
Credimus sanctissimam Dei Genetricem, novam Hevam, Matrem Ecclesiae,
caelitus nunc materno pergere circa Christi membra munere fungi ».546
(526) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 53: AAS
57 (1965) 57-58; cf Sanctus Augustinus, De sancta virginitate 6,
6: CSEL 41, 240 (PL 40, 399).
(527) Paulus VI, Allocutio ad Conciliares Patres, tertia exacta
Oecumenicae Synodi Sessione (21 novembris 1964): AAS 56 (1964) 1015.
(528) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 57: AAS
57 (1965) 61. (529) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 58: AAS 57 (1965)
61-62. (530) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 69: AAS 57 (1965) 66.
(531) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 59: AAS
57 (1965) 62. (532) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 59: AAS 57 (1965) 62;
cf Pius XII, Const. ap. Munificentissimus Deus (1 novembris
1950): DS 3903. (533)
Troparium in die dormitionis beatae Mariae Virginis: Horológion
tò mega (Romae 1876) p. 215.
(534) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 53:
AAS57 (1965) 59. (535) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS 57
(1965) 64. (536) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 61: AAS 57 (1965) 63.
(537) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS
57 (1965) 63. (538) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 60: AAS 57 (1965) 62.
(539) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS
57 (1965) 63. (540) Paulus VI,
Adh. ap. Marialis cultus, 56: AAS 66 (1974) 162.
(541) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 66: AAS
57 (1965) 65. (542) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 103: AAS
56 (1964) 125. (543) Paulus
VI, Adh. ap. Marialis cultus, 42: AAS 66 (1974) 152-153.
(544) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 69: AAS
57 (1965) 66-67. (545)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 68: AAS 57
(1965) 66. (546) Paulus VI,
Sollemnis Professio fidei, 15: AAS 60 (1968) 439. |