CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI SECTIO
PRIMA « CREDO » – « CREDIMUS » 26
Cum nostram profitemur fidem, verbo incipimus: « Credo » vel « Credimus
». Antequam Ecclesiae fidem exponamus, qualem in Symbolo confitemur,
qualis in liturgia celebratur, qualis in vitam per mandatorum
observantiam ducitur atque per orationem, quaestionem nobis proponamus:
quid « credere » significet. Fides est responsio ab homine data Deo, qui
Se illi revelat et donat, simul abundantissimam afferens lucem homini in
sensum vitae suae inquirenti ultimum. Hanc igitur hominis inquisitionem
imprimis consideramus (caput primum), deinde Revelationem
divinam, per quam Deus homini occurrit (caput secundum), denique
fidei responsum (caput tertium).
CAPUT PRIMUM HOMO EST DEI « CAPAX »
I. De desiderio Dei 27 Dei
desiderium in corde hominis est inscriptum, quia homo a Deo et ad Deum
creatus est; Deus autem hominem ad Se allicere non desinit, et solummodo
in Deo inveniet homo veritatem et beatitudinem quas indesinenter
exquirit:
« Dignitatis humanae eximia ratio in vocatione hominis
ad communionem cum Deo consistit. Ad colloquium cum Deo iam inde ab ortu
suo invitatur homo: non enim exsistit, nisi quia, a Deo ex amore
creatus, semper ex amore conservatur; nec plene secundum veritatem
vivit, nisi amorem illum libere agnoscat et Creatori suo se committat ».1
28 Homines, in historia sua ad haec
usque tempora, multiplici modo, suam Dei inquisitionem expresserunt suis
religiosis et persuasionibus et se gerendi rationibus (precibus,
sacrificiis, cultibus, meditationibus etc.). Hae expressionis formae,
quamquam ambiguitates secum ferre possunt, ita sunt universales, ut homo
ens religiosum appellari possit:
Deus « fecit [...] ex uno omne genus hominum inhabitare
super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos
habitationis eorum, quaerere Deum si forte attrectent Eum et inveniant,
quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In Ipso enim vivimus et
movemur et sumus » (Act 17,26-28).
29 Attamen homo « hanc intimam ac
vitalem cum Deo coniunctionem »2 oblivisci, neglegere, immo
explicite reiicere potest. Tales habitudines e fontibus valde diversis
possunt oriri:3 e rebellione contra malum quod est in mundo,
e religiosis ignorantia vel indifferentia, e saeculi et divitiarum
sollicitudine,4 e pravo credentium exemplo, e cogitationum
tendentiis religioni adversantibus, ex habitudine denique hominis
peccatoris ob timorem se a Deo abscondentis5 et ab Eius
vocatione fugientis.6 30 «
Laetetur cor quaerentium Dominum » (Ps 105,3). Si homo potest Dei
oblivisci aut Illum respuere, Ipse tamen Deus omnem hominem ad Ipsum
quaerendum vocare non desinit, ut homo vivat et beatitudinem inveniat.
Haec autem inquisitio ab homine requirit totum eius intelligentiae
nisum, eius voluntatis rectitudinem, « cor rectum » atque etiam
testimonium aliorum qui eum doceant Deum quaerere.
« Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus
Tua et sapientiae Tuae non est numerus. Et laudare Te vult homo, aliqua
portio creaturae Tuae, et homo circumferens mortalitatem suam,
circumferens testimonium peccati sui et testimonium quia superbis
resistis: et tamen laudare Te vult homo, aliqua portio creaturae Tuae.
Tu excitas, ut laudare Te delectet, quia fecisti nos ad Te, et inquietum
est cor nostrum, donec requiescat in Te ».7
II. De viis, quibus ad Deum cognoscendum habetur accessus
31 Homo, ad Dei imaginem creatus et ad Deum cognoscendum et amandum
vocatus, cum Deum quaerit, quasdam detegit « vias » ut ad Dei accedat
cognitionem. Illae etiam « argumenta exsistentiae Dei » appellantur, non
tamen eodem sensu quo scientiae naturales quaerunt argumenta, sed
quatenus « argumenta convergentia et persuadentia » sunt quae ad veras
certitudines pertingere sinunt. Hae « viae » Deo
appropinquandi initium a creatione sumunt: a mundo materiali et a
persona humana. 32 Mundus: Deus
potest, ex motu et efficientia, ex contingentia, ex ordine et
pulchritudine mundi, ut origo et finis universi cognosci.
Sanctus Paulus de gentibus affirmat: « Quod noscibile
est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit.
Invisibilia enim Ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur, sempiterna Eius et virtus et divinitas » (Rom
1,19-20).8
Atque sanctus Augustinus dicit: « Interroga
pulchritudinem terrae, interroga pulchritudinem maris, interroga
pulchritudinem dilatati et diffusi aeris, interroga pulchritudinem
coeli, [...] interroga ista. Respondent tibi omnia: Ecce vide, pulchra
sumus. Pulchritudo eorum, confessio eorum. Ista pulchra mutabilia
quis fecit, nisi incommutabilis Pulcher? ».9
33 Homo: allectus sua
veritati et pulchritudini apertione, boni moralis sensu, libertate et
suae conscientiae voce, infiniti et beatitudinis appetitu homo de
exsistentia Dei se interrogat. In his omnibus, animae suae spiritualis
percipit signa. « Semen aeternitatis, quod [homo] in se gerit, ad solam
materiam cum irreductibile sit »,10 eius anima originem
ducere nequit nisi a solo Deo. 34 Mundus et
homo testantur se in semetipsis neque primum principium neque finem
habere ultimum, sed participare illius « Esse » quod in se est sine
origine et sine fine. Sic, per varias huiusmodi « vias », homo accedere
potest ad cognitionem exsistentiae illius realitatis quae est causa
prima finisque ultimus omnium et « quam omnes Deum nominant ».11
35 Hominis facultates illum capacem efficiunt Dei personalis
exsistentiam cognoscendi. Sed ut homo in Eius intimitatem ingredi
possit, voluit Deus Se homini revelare illique gratiam conferre qua hanc
Revelationem per fidem accipere possit. Nihilominus argumenta
exsistentiae Dei ad fidem disponere possunt atque adiutorio esse ut
fides humanae rationi non opponi perspiciatur.
III. De Dei cognitione secundum Ecclesiam
36 « Sancta Mater Ecclesia tenet et docet, Deum, rerum omnium
principium et finem, naturali humanae rationis lumine e rebus creatis
certo cognosci posse ».12 Sine hac capacitate, homo
Revelationem Dei accipere nequiret. Hanc vero capacitatem habet homo
quia « ad imaginem Dei » creatus est (Gn 1,27).
37 Attamen homo in condicionibus historicis, in quibus versatur,
plures experitur difficultates ad Deum solo rationis lumine
cognoscendum.
« Licet humana ratio, simpliciter loquendo, veram et
certam cognitionem unius Dei personalis, mundum providentia Sua tuentis
ac gubernantis, necnon naturalis legis a Creatore nostris animis
inditae, suis naturalibus viribus ac lumine assequi revera possit,
nihilominus non pauca obstant, quominus eadem ratio hac sua nativa
facultate efficaciter fructuoseque utatur. Quae enim ad Deum pertinent
et ad rationes spectant, quae inter homines Deumque intercedunt,
veritates sunt rerum sensibilium ordinem omnino transcendentes, quae,
cum in vitae actionem inducuntur eamque informant, sui devotionem suique
abnegationem postulant. Humanus autem intellectus in talibus veritatibus
acquirendis difficultate laborat tum ob sensuum imaginationisque
impulsum, tum ob pravas cupiditates ex peccato originali ortas. Quo fit
ut homines in rebus huiusmodi libenter sibi suadeant esse falsa vel
saltem dubia, quae ipsi nolint esse vera ».13
38 Hac de causa, homo eget per Dei
Revelationem illuminari non solum circa ea quae suum superant
intellectum, sed etiam « ut ea, quae in rebus religionis et morum
rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque humani generis
condicione, ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto
errore cognosci possint ».14
IV. Quomodo de Deo loquendum? 39
Ecclesia, cum rationis humanae capacitatem Deum cognoscendi defendit,
suam exprimit fiduciam de sua omnibus hominibus et cum omnibus hominibus
de Deo loquendi possibilitate. Ab hac persuasione, eius colloquium cum
aliis religionibus, cum philosophia et scientia, atque etiam cum non
credentibus et atheis initium sumit. 40 Cum
nostra de Deo cognitio sit limitata, locutiones nostrae de Deo pariter
limitatae sunt. Deum nominare nequimus nisi a creaturis procedentes
atque secundum nostrum humanum limitatum cognoscendi et cogitandi modum.
41 Omnes creaturae quandam cum Deo prae se ferunt similitudinem,
singulariter autem homo ad Dei imaginem et similitudinem creatus.
Multiplices creaturarum perfectiones (earum veritas, bonitas,
pulchritudo) Dei perfectionem reverberant infinitam. Hac de causa, Deum
valemus nominare ab Eius creaturarum procedentes perfectionibus, « a
magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest
Creator horum videri » (Sap 13,5). 42
Deus omnem transcendit creaturam. Necessarium igitur est nostras
indesinenter locutiones purificare ab eo quod limitatum, imaginarium et
imperfectum est, ne Deum, qui est « ineffabilis, incomprehensibilis,
invisibilis, inexcogitabilis »,15 cum nostris humanis
confundamus repraesentationibus. Nostra humana verba semper citra Dei
manent mysterium. 43 Cum sic de Deo loquimur,
nostrae locutiones humano utique modo exprimuntur, sed revera Deum Ipsum
attingunt, quin tamen Ipsum in Eius infinita exprimere possint
simplicitate. Illud etenim in memoriam revocare oportet: « Inter
Creatorem et creaturam non potest similitudo notari, quin inter eos
maior sit dissimilitudo »;16 atque etiam: « Non enim de Deo
capere possumus quid est, sed quid non est, et qualiter alia se habeant
ad Ipsum ».17
Compendium 44 Homo natura et
vocatione est ens religiosum. Cum vero homo a Deo veniat et ad Deum
vadat, vita plene humana non vivit, nisi libere coniunctus vivat cum Deo.
45 Homo factus est ut in communione vivat cum Deo, in quo eius
invenitur felicitas. « Cum inhaesero Tibi ex omni me, nusquam erit mihi
dolor et labor, et viva erit vita mea tota plena Te ».18
46 Cum creaturarum nuntium suaeque conscientiae auscultat vocem,
homo ad certitudinem existentiae Dei, causae et finis omnium, pervenire
potest. 47 Ecclesia docet Deum unum et
verum, nostrum Creatorem et Dominum, per Eius opera, naturali rationis
humanae lumine certo cognosci posse.19
48 Deum revera nominare possumus procedentes a multiplicibus
creaturarum perfectionibus, quae Dei infinite perfecti sunt
similitudines, licet nostrae finitae locutiones Eius non exhauriant
mysterium. 49 « Creatura [...]
sine Creatore evanescit ».20 Propterea credentes
sciunt se amore Christi urgeri ut Dei viventis lumen afferant ad illos,
qui Eum ignorant vel respuunt.
(1) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 19: AAS
58 (1966) 1038-1039. (2)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 19: AAS 58
(1966) 1039. (3) Cf Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 19-21: AAS 58 (1966)
1038-1042. (4) Cf Mt
13,22. (5) Cf Gn
3,8-10. (6) Cf Ion 1,3.
(7) Sanctus Augustinus, Confessiones, 1, 1, 1: CCL 27, 1 (PL 32,
659-661). (8) Cf Act
14,15-17; 17,27-28; Sap 13,1-9.
(9) Sanctus Augustinus, Sermo 241, 2: PL 38, 1134.
(10) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18:
AAS 58 (1966) 1038; cf Ibid., 14: AAS 58 (1966) 1036.
(11) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 2, a. 3, c:
Ed. Leon. 4, 31. (12)
Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 2: DS 3004; cf
Ibid., De Revelatione, canon 2: DS 3026; Concilium Vaticanum II,
Const. dogm. Dei Verbum, 6: AAS 58 (1966) 819.
(13) Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS 3875.
(14) Ibid.: DS 3876. Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm.
Dei Filius, c. 2: DS 3005; Concilium Vaticanum II, Const. dogm.
Dei Verbum, 6: AAS 58 (1966) 819-820; Sanctus Thomas Aquinas,
Summa theologiae, I, q. 1, a. 1, c: Ed. Leon. 4, 6.
(15) Liturgia Byzantina. Anaphora sancti Ioannis Chrysostomi:
Liturgies Eastern and Western, ed. F.E. Brightman (Oxford 1896) p.
384 (PG 63, 915). (16)
Concilium Lateranense IV, Cap. 2. De errore abbatis Ioachim: DS
806. (17) Sanctus Thomas
Aquinas, Summa contra gentiles, 1, 30: Ed. Leon. 13, 92.
(18) Sanctus Augustinus, Confessiones, 10, 28, 39: CCL 27, 175
(PL 32, 795). (19) Cf
Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De revelatione,
canon 2: DS 3026. (20)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS 58
(1966) 1054. |