CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO PRIMA « CREDO » – « CREDIMUS »
CAPUT SECUNDUM DEUS HOMINI OCCURRIT
50 Homo naturali ratione Deum, ab Eius procedens operibus, cum
certitudine cognoscere potest. Sed alius habetur cognitionis ordo quem
homo nequaquam suis viribus attingere valet, scilicet ille Revelationis
divinae.21 Deus, decisione prorsus libera, Se revelat atque
homini Se donat. Id Ipse facit Suum revelans mysterium, Suum benevolum
consilium quod omnino ab aeterno in Christo pro omnibus hominibus cepit.
Suum plene revelavit consilium Filium Suum dilectum, Dominum nostrum
Iesum Christum, necnon Spiritum Sanctum mittens.
ARTICULUS 1 DE REVELATIONE DEI
I. Deus Suum revelat « benevolum consilium »
51 « Placuit Deo pro Sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et
notum facere sacramentum voluntatis Suae, quo homines per Christum,
Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et
divinae naturae consortes efficiuntur ».22
52 Deus, « lucem habitans inaccessibilem » (1 Tim 6,16),
vitam Suam divinam hominibus a Se libere creatis communicare vult, ut
eos in unico Filio Suo filios efficiat adoptivos.23 Deus
Seipsum revelans homines facere vult capaces Illi respondendi, Illum
cognoscendi Illumque amandi ultra totum id cuius capaces essent ex se
ipsis. 53
Consilium divinum Revelationis in rem perducitur simul « gestis
verbisque intrinsece inter se connexis »24 seseque mutuo
elucidantibus. Id « paedagogiam divinam » implicat peculiarem: Deus Se
homini gradatim communicat, illum per temporis periodos ad
supernaturalem Revelationem praeparat accipiendam quam Deus de Se Ipso
facit quaeque in Persona et missione Verbi incarnati, Iesu Christi
culmen attinget.
Sanctus Irenaeus Lugdunensis de hac paedagogia divina
saepe loquitur sub imagine mutuae inter Deum et hominem
assuetudinis. « Verbum Dei [...] habitavit in homine et Filius
hominis factus est, ut assuesceret hominem percipere Deum et
assuesceret Deum in homine secundum placitum Patris ».25
II.
Revelationis periodi Ab origine Deus Se
praebet cognoscendum 54 « Deus, per
Verbum omnia creans et conservans, in rebus creatis perenne Sui
testimonium hominibus praebet et, viam salutis supernae aperire
intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum
manifestavit ».26 Ipse eos ad intimam cum Semetipso invitavit
communionem, splendentibus illos induens gratia atque iustitia.
55 Haec Revelatio peccato nostrorum protoparentum interrupta
non est. Deus enim « post eorum [...] lapsum eos, Redemptione promissa,
in spem salutis erexit et sine intermissione generis humani curam egit,
ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam
aeternam daret ».27
« Et cum amicitiam Tuam, non oboediens amisisset, non
eum dereliquisti in mortis imperio. [...] Sed et Foedera pluries
hominibus obtulisti ».28
Foedus cum Noe
56 Deus, unitate generis humani peccato comminuta, statim humanum
intendit salvare genus cum unaquaque ex eius partibus interveniens.
Foedus cum Noe initum post diluvium29 principium Oeconomiae
divinae exprimit erga « nationes », id est, erga homines « secundum
linguam suam et familias suas in nationibus suis » (Gn 10,5)
coniunctos.30 57 Hic ordo
pluralitatis nationum, simul cosmicus, socialis et religiosus,31
destinatur ad generis humani lapsi limitandam superbiam, quod in sua
perversitate unanime,32 per se ipsum ad modum Babelis suam
efficere vellet unitatem.33 Sed, propter peccatum,34
polytheismus, sicut etiam nationis eiusque ducis idololatria huic
provisoriae Oeconomiae indesinenter paganam minantur perversionem.
58 Foedus cum Noe initum viget donec perdurant tempora nationum,35
usque ad universalem Evangelii proclamationem. Scriptura magnos quosdam
« nationum » veneratur homines, sicut « iustum Abel », regem et
sacerdotem Melchisedech,36 qui Christi est figura,37
vel iustos « Noe, Danel et Job » (Ez 14,14). Sic Scriptura
exprimit quam sanctitatis altitudinem illi attingere possunt, qui
secundum Foedus initum cum Noe vivunt, exspectantes Christum, qui «
filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum » (Io 11,52).
Deus Abraham eligit 59 Ut humanum genus
dispersum congregaret in unum, Deus Abram eligit, illum vocans: «
Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui » (Gn
12,1); eo consilio ut illum faciat Abraham, id est, « patrem multarum
gentium » (Gn 17,5): « Atque in te benedicentur universae
cognationes terrae! » (Gn 12,3).38
60 Populus ab Abraham descendens depositarius erit Promissionis
Patriarchis factae, populus electionis,39 vocatus ad parandam
futuram congregationem omnium filiorum Dei in Ecclesiae unitatem;40
ille radix erit in quam pagani inserentur credentes effecti.41
61 Patriarchae et Prophetae et alii magni Veteris Testamenti homines
fuerunt eruntque semper tamquam sancti in omnibus Ecclesiae
traditionibus liturgicis veneratione culti. Deus
populum Suum Israel efformat 62 Post
Patriarchas, Deus Israel tamquam populum efformavit Suum, illum ex
Aegypti salvans servitute. Foedus Sinai cum illo inivit eique per Moysen
Legem donavit Suam, ad Se agnoscendum Sibique tamquam soli Deo vivo et
vero necnon Patri provido iustoque iudici inserviendum, et ad promissum
Salvatorem exspectandum.42 63
Israel est populus sacerdotalis Dei,43 super quem « Nomen
Domini invocatum sit » (Dt 28,10). Est igitur eorum populus « ad
quos prius locutus est Dominus Deus noster »,44 populus «
fratrum maiorum » in fide Abraham.45
64 Per Prophetas, Deus populum Suum in salutis efformat spe, in
exspectatione Foederis Novi et aeterni omnibus hominibus destinati46
et quod in cordibus erit inscriptum.47 Prophetae radicalem
populi Dei annuntiant Redemptionem, ab omnibus eius infidelitatibus
purificationem,48 salutem quae omnes complectetur nationes.49
Pauperes praesertim et humiles Domini50 hanc tenebunt spem.
Sanctae mulieres, sicut Sara, Rebecca, Rachel, Miryam, Debora, Anna,
Iudith, Esther, spem salutis Israel servaverunt vivam. Purissima huius
spei imago est Maria.51
III. Christus Iesus « mediator simul et plenitudo totius Revelationis »52
Deus totum in Verbo Suo dixit 65 «
Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in Prophetis, in
novissimis his diebus locutus est nobis in Filio » (Heb 1,1-2).
Christus, Filius Dei homo factus, est Patris Verbum unicum, perfectum et
insuperabile. Totum in Eo dixit, et aliud quam hoc non habebitur verbum.
Sanctus Ioannes a Cruce, post tot alios, id modo dilucido exprimit, Heb
1,1-2 commentans:
« Dando quippe nobis, sicut dedit, Filium Suum, qui est
unicum solumque Ipsius Verbum, omnia nobis simul unaque vice in hoc
unico Verbo locutus est nihilque amplius habet loquendum. [...] Id
enim quod antea per partes loquebatur Prophetis, iam nobis totum in
Ipso dixit, Ipsum nobis totum dando, id est, Filium Suum. Quamobrem
ille qui nunc vellet aliquid a Deo sciscitari, vel visionem aliquam
aut revelationem ab Eo postulare, non solum stultum quid faceret,
sed videretur iniuriam Deo inferre, non defigendo omnino suos oculos
in Christum vel aliam rem aut novitatem extra illum requirendo ».53
Alia Revelatio ulterius non habebitur
66 « Oeconomia ergo christiana, utpote Foedus Novum et definitivum,
numquam praeteribit, et nulla iam nova Revelatio publica expectanda est
ante gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi ».54
Attamen, quamquam Revelatio est completa, plene explanata non est; fidei
manet christianae, saeculorum decursu, omnem eius amplitudinem gradatim
intelligere. 67 Decursu saeculorum,
revelationes sic dictae « privatae » habitae sunt, quarum quaedam
Ecclesiae sunt agnitae auctoritate. Hae tamen ad depositum fidei non
pertinent. Earum munus definitivam Christi Revelationem « meliorare »
non est vel « complere », sed adiutorium praebere ut ipsa, in quadam
historiae periodo, plenius deducatur in vitam. Fidelium sensus, sub
Ecclesiae Magisterii ductu, id discernere et accipere valet quod pro
Ecclesia in his revelationibus germanam Christi vel sanctorum continet
hortationem. Fides christiana nequit « revelationes
» accipere, quae superare vel corrigere Revelationem contendunt, cuius
Christus est completio. Sic quaedam se habent religiones non christianae
atque aliquae recentes sectae quae in talibus nituntur « revelationibus
». Compendium
68 Deus amore Se homini revelavit atque donavit. Ita definitivum
et super effluens responsum affert quaestionibus quas homo sibi circa
sensum et finem vitae ponit suae. 69
Deus Se homini revelavit, proprium Suum gestis et verbis gradatim illi
communicans mysterium. 70 Praeter
testimonium quod Deus de Se in rebus praebet creatis, Ipse nostris
protoparentibus est manifestatus. Illis locutus est atque, post lapsum,
salutem promisit55 eisque Suum obtulit Foedus.
71 Deus cum Noe sempiternum inter Se et omnia entia viventia
pepigit Foedus.56 Hoc Foedus perdurabit donec mundus
perduret. 72 Deus Abraham elegit et
cum illo eiusque posteritate Foedus iniit. Ex eo populum efformavit Suum
cui per Moysen Suam Legem revelavit. Illum per Prophetas praeparavit ad
salutem accipiendam toti humano generi destinatam.
73 Deus Se plene revelavit Suum Filium mittens, in quo Foedus
Suum instituit in aeternum. Hic est Verbum Patris definitivum, et sic
nulla post Eum habebitur Revelatio.
(21) Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS
3015. (22) Concilium Vaticanum
II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58 (1966) 818.
(23) Cf Eph 1,4-5. (24)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58 (1966)
818. (25) Sanctus Irenaeus
Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 20, 2: SC 211, 392 (PG 7,
944); cf, exempli gratia, Ibid. 3, 17, 1: SC 211, 330 (PG 7,
929); Ibid. 4, 12, 4: SC 100, 518 (PG 7, 1006); Ibid. 4,
21, 3: SC 100, 684 (PG 7, 1046).
(26) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS 58
(1966) 818. (27) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS 58 (1966) 818.
(28) Prex eucharistica IV: Missale Romanum, editio typica
(Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 467.
(29) Cf Gn 9,9. (30) Cf
Gn 10,20-31. (31) Cf
Act 17,26-27. (32) Cf
Sap 10,5. (33) Cf Gn
11,4-6. (34) Cf Rom
1,18-25. (35) Cf Lc
21,24. (36) Cf Gn
14,18. (37) Cf Heb 7,3.
(38) Cf Gal 3,8. (39)
Cf Rom 11,28. (40) Cf
Io 11,52; 10,16. (41) Cf
Rom 11,17-18.24. (42) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS 58 (1966)
818. (43) Cf Ex 19,6.
(44) Feria VI in passione Domini, Oratio universalis VI:
Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p.
254. (45) Cf Ioannes Paulus
II, Alloc. nella sinagoga durante l'incontro con la comunitą Ebraica
della Cittą di Roma (13 aprilis 1986), 4: Insegnamenti di
Giovanni Paolo II, IX1, 1027.
(46) Cf Is 2,2-4. (47)
Cf Ier 31,31-34; Heb 10,16.
(48) Cf Ez 36. (49) Cf
Is 49,5-6; 53,11. (50) Cf
Soph 2,3. (51) Cf Lc
1,38. (52) Concilium Vaticanum
II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58 (1966) 818.
(53) Sanctus Ioannes a Cruce, Subida del monte Carmelo, 2, 22,
3-5: Biblioteca Mķstica Carmelitana, v. 11 (Burgos 1929) p. 184.
(54) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 4: AAS 58
(1966) 819. (55) Cf Gn
3,15. (56) Cf Gn 9,16. |