CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO PRIMA « CREDO » – « CREDIMUS »
CAPUT SECUNDUM DEUS HOMINI
OCCURRIT
ARTICULUS 2 DE TRANSMISSIONE REVELATIONIS DIVINAE
74 Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad
agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4), id est, Christi
Iesu.57 Oportet igitur ut Christus omnibus populis
omnibusque annuntietur hominibus atque sic Revelatio usque ad terrae
perveniat extrema.
« Quae Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat,
eadem benignissime disposuit ut in aevum integra permanerent omnibusque
generationibus transmitterentur ».58
I.
De Traditione apostolica 75 «
Christus Dominus, in quo summi Dei tota Revelatio consummatur,
mandatum dedit Apostolis ut Evangelium, quod promissum ante per
Prophetas Ipse adimplevit et proprio ore promulgavit, tamquam fontem
omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae omnibus
praedicarent, eis dona divina communicantes ».59
Praedicatio apostolica... 76 Secundum
Domini mandatum, Evangelii transmissio duobus est effecta modis:
— Ore tenus « ab Apostolis, qui in praedicatione orali, exemplis
et institutionibus ea tradiderunt quae sive ex ore, conversatione et
operibus Christi acceperant, sive a Spiritu Sancto suggerente didicerant
»;
— Scripto « ab illis Apostolis virisque apostolicis, qui, sub
inspiratione Eiusdem Spiritus Sancti, nuntium salutis scriptis
mandaverunt ».60 ...continuata in
successione apostolica 77 « Ut autem
Evangelium integrum et vivum iugiter in Ecclesia servaretur,
Apostoli successores reliquerunt Episcopos, ipsis "suum ipsorum
locum magisterii tradentes" ».61 Re quidem vera, «
praedicatio apostolica, quae in inspiratis libris speciali modo
exprimitur, continua successione usque ad consummationem temporum
conservari debebat ».62 78
Haec viva transmissio, in Spiritu Sancto peracta, quatenus distincta
a sacra Scriptura, licet arcte cum ea coniuncta, Traditio
appellatur. Per eam « Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu,
perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est,
omne quod credit ».63 « Sanctorum Patrum dicta huius
Traditionis vivificam testificantur praesentiam, cuius divitiae in
praxim vitamque credentis et orantis Ecclesiae transfunduntur ».64
79 Sic communicatio Sui Ipsius, quam Pater per Suum Verbum in
Spiritu Sancto effecit, praesens atque activa permanet in Ecclesia:
« Deus, qui olim locutus est, sine intermissione cum dilecti Filii
Sui Sponsa colloquitur et Spiritus Sanctus, per quem viva vox
Evangelii in Ecclesia, et per ipsam in mundo resonat, credentes in
omnem veritatem inducit, verbumque Christi in eis abundanter
inhabitare facit ».65
II. De relatione inter Traditionem et sacram Scripturam
Unus communis fons... 80 « Sacra
Traditio ergo et sacra Scriptura arcte inter se connectuntur atque
communicant. Nam ambae, ex eadem divina scaturigine promanantes, in
unum quodammodo coalescunt et in eundem finem tendunt ».66
Utraque praesens efficit in Ecclesia et fecundum mysterium Christi,
qui Se cum Suis promisit permansurum « omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi » (Mt 28,20).
...duo diversi transmissionis modi 81
« Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante
Spiritu scripto consignatur ». « Sacra
autem Traditio Verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu
Sancto Apostolis concreditum, successoribus eorum integre
transmittit, ut illud, praelucente Spiritu veritatis, praeconio suo
fideliter servent, exponant atque diffundant ».67
82 Inde sequitur ut Ecclesia, cui Revelationis transmissio et
interpretatio sunt commissae, « certitudinem suam de omnibus
revelatis non per solam sacram Scripturam hauriat. Quapropter
utraque pari pietatis affectu ac reverentia suscipienda et veneranda
est ».68 Traditio apostolica et
traditiones ecclesiales 83 Traditio,
de qua hic loquimur, ab Apostolis procedit et id transmittit quod
ipsi a Iesu doctrina receperunt et exemplo atque quod ipsos Spiritus
Sanctus edocuit. Re quidem vera, prima christianorum generatio
nondum Novum Testamentum habebat scriptum, ipsumque Novum
Testamentum viventis Traditionis processum testatur.
Ab illa « traditiones » theologicae, disciplinares, liturgicae aut
ad devotionem pertinentes sunt distinguendae, quae temporis decursu
in Ecclesiis localibus natae sunt. Hae sunt particulares formae sub
quibus magna Traditio expressiones diversis locis et diversis
aetatibus accommodatas recipit. Sub eius luce, Magisterio Ecclesiae
duce, possunt hae servari, immutari vel etiam derelinqui.
III. De interpretatione depositi fidei
Depositum fidei toti Ecclesiae commissum
84 Depositum fidei,69 quod in sacra Traditione
et in sacra continetur Scriptura, per Apostolos toti commissum est
Ecclesiae. « Cui inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata
in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et
orationibus iugiter perseverat, ita ut in tradita fide tenenda,
exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium
conspiratio ».70 Ecclesiae
Magisterium 85 « Munus autem
authentice interpretandi Verbum Dei scriptum vel traditum soli vivo
Ecclesiae Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine
Iesu Christi exercetur »,71 nempe Episcopis in communione
cum Petri Successore, Romano Episcopo. 86
« Quod quidem Magisterium non supra Verbum Dei est, sed eidem
ministrat, docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud, ex
divino mandato et Spiritu Sancto assistente, pie audit, sancte
custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei deposito
haurit quae tamquam divinitus revelata credenda proponit ».72
87 Fideles, memores verbi Christi ad Apostolos: « Qui vos audit,
me audit » (Lc 10,16),73 doctrinas et normas
dociliter accipiunt, quas illis eorum Pastores diversis formis
praebent. Dogmata fidei
88 Ecclesiae Magisterium auctoritatem a Christo receptam plene
adhibet, cum dogmata definit, id est, cum, modo populum christianum
ad adhaesionem fidei irrevocabilem vinculante, veritates proponit in
Revelatione divina contentas, vel etiam cum veritates cum his
conexionem necessariam habentes modo proponit definitivo.
89 Inter nostram vitam spiritualem et dogmata vinculum habetur
organicum. Dogmata lumina sunt nostrae fidei viam illustrantia
eamque securam efficientia. E converso, si vita nostra recta est,
nostra intelligentia nostrumque cor ad lumen dogmatum fidei
accipiendum erunt aperta.74 90
Dogmatum mutua vincula eorumque cohaerentia in complexu Revelationis
mysterii Christi possunt inveniri.75 Memorare oportet «
exsistere ordinem seu "hierarchiam" veritatum doctrinae catholicae,
cum diversus sit earum nexus cum fundamento fidei christianae ».76
Sensus supernaturalis fidei 91
Christifideles omnes in veritate revelata intelligenda et
transmittenda participant. Ipsi unctionem receperunt a Spiritu
Sancto, qui eos docet77 eosque deducit « in omnem
veritatem » (Io 16,13). 92 «
Universitas fidelium [...] in credendo falli nequit, atque hanc suam
peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius
populi manifestat, cum "ab Episcopis usque ad extremos laicos
fideles" universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet
».78 93 « Illo enim sensu
fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, populus Dei
sub ductu sacri Magisterii [...] semel traditae sanctis fidei
indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius penetrat
eamque in vita plenius applicat ».79
Augmentum in intelligentia fidei 94
Per Spiritus Sancti assistentiam, intelligentia tam rerum quam
verborum depositi fidei in Ecclesiae potest crescere vita:
— « ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in
corde suo »;80 praesertim « theologica inquisitio [...]
profundam veritatis revelatae cognitionem » prosequitur;81
— « ex intima spiritualium rerum quam [credentes]
experiuntur intelligentia »;82 «
divina eloquia cum legente crescunt »;83
— « ex praeconio eorum qui cum Episcopatus successione charisma
veritatis certum acceperunt ».84
95 « Patet igitur sacram Traditionem, sacram Scripturam et
Ecclesiae Magisterium, iuxta sapientissimum Dei consilium, ita inter
se connecti et consociari, ut unum sine aliis non consistat,
omniaque simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus Sancti,
ad animarum salutem efficaciter conferant ».85
Compendium 96 Id quod Christus
concredidit Apostolis, ipsi sua praedicatione et scripto, Spiritu
Sancto inspirante, omnibus usque ad gloriosum Christi reditum
generationibus transmiserunt. 97 «
Sacra Traditio et sacra Scriptura unum Verbi Dei sacrum depositum
constituunt »,86 in quo, tamquam in speculo,
Ecclesia peregrinans Deum, omnium suarum divitiarum contemplatur
fontem. 98 « Ecclesia, in sua
doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus
transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit ».87
99 Populus Dei totus, per suum supernaturalem fidei sensum,
donum Revelationis divinae accipere, in id profundius penetrare
atque ex eo plenius vivere non desinit.
100 Munus Dei Verbum authentice interpretandi soli Magisterio
Ecclesiae commissum est, Romano Pontifici et Episcopis in communione
cum illo.
(57) Cf Io 14,6.
(58) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS
58 (1966) 820. (59)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS 58
(1966) 820. (60) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS 58 (1966) 820.
(61) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS
58 (1966) 820. (62)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58
(1966) 820. (63) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.
(64) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS
58 (1966) 821. (65)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58
(1966) 821. (66) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS 58 (1966) 821.
(67) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS
58 (1966) 821. (68)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS 58
(1966) 821. (69) Cf 1
Tim 6,20; 2 Tim 1,12-14.
(70) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS
58 (1966) 822. (71)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58
(1966) 822. (72) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.
(73) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
20: AAS 57 (1965) 24. (74)
Cf Io 8,31-32. (75)
Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS
3016 (mysteriorum nexus); Concilium Vaticanum II, Const. dogm.
Lumen gentium, 25: AAS 57 (1965) 29.
(76) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
11: AAS 57 (1965) 99. (77)
Cf 1 Io 2,20.27.
(78) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12:
AAS 57 (1965) 16. (79)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS
57 (1965) 16. (80)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58
(1966) 821. (81) Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 62: AAS 58 (1966)
1084; cf Ibid., 44: AAS 58 (1966) 1065; Const. dogm. Dei
Verbum, 23: AAS 58 (1966) 828; Ibid., 24: AAS 58 (1966)
828-829; Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57 (1965) 94.
(82) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS
58 (1966) 821. (83)
Sanctus Gregorius Magnus, Homilia in Ezechielem 1, 7, 8: CCL
142, 87 (PL 76, 843). (84)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58
(1966) 821. (85) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.
(86) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS
58 (1966) 822. (87)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58
(1966) 821. |