CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO PRIMA « CREDO » – « CREDIMUS »
CAPUT SECUNDUM DEUS HOMINI OCCURRIT
ARTICULUS 3 DE SACRA SCRIPTURA
I. Christus – Unicum sacrae Scripturae Verbum
101 Deus, Suae bonitatis condescensione, ut Se hominibus
revelet, ad illos verbis loquitur humanis. « Dei enim verba, humanis
linguis expressa, humano sermoni assimilia facta sunt, sicut olim
aeterni Patris Verbum, humanae infirmitatis assumpta carne,
hominibus simile factum est ».88
102 Omnibus sacrae Scripturae verbis, Deus unum solummodo Verbum
dicit, Suum unicum Verbum in quo Ipse Se totum exprimit:89
« Meminit caritas vestra, cum sit unus sermo Dei in
Scripturis omnibus dilatatus, et per multa ora sanctorum unum Verbum
sonet, quod cum sit in principio Deus apud Deum, ibi non habet syllabas,
quia non habet tempora ».90
103 Hac de causa, Ecclesia divinas
Scripturas semper est venerata, sicut etiam Domini veneratur corpus.
Fidelibus Panem vitae porrigere non desinit sumptum ex mensa tam
Verbi Dei quam corporis Christi.91
104 In sacra Scriptura indesinenter invenit Ecclesia suum
nutrimentum suamque virtutem,92 quia in illa accipit non
verbum tantum humanum, sed id quod ipsa revera est: Verbum Dei.93
« In Sacris enim Libris Pater qui in caelis est filiis Suis
peramanter occurrit et cum eis sermonem confert ».94
II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae
105 Deus est sacrae Scripturae auctor. « Divinitus
revelata, quae in sacra Scriptura litteris continentur et prostant,
Spiritu Sancto afflante consignata sunt ». «
Libros enim integros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum omnibus
eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica fide pro sacris
et canonicis habet propterea quod, Spiritu Sancto conscripti, Deus
habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt ».95
106 Deus humanos Sacrorum Librorum inspiravit auctores. « In
Sacris vero Libris conficiendis Deus homines elegit, quos
facultatibus ac viribus suis utentes adhibuit, ut Ipso in illis et
per illos agente, ea omnia eaque sola, quae Ipse vellet, ut veri
auctores scripto traderent ».96
107 Libri inspirati veritatem docent. « Cum ergo omne id, quod
auctores inspirati seu hagiographi asserunt, retineri debeat
assertum a Spiritu Sancto, inde Scripturae libri veritatem, quam
Deus nostrae salutis causa Litteris sacris consignari voluit,
firmiter, fideliter et sine errore docere profitendi sunt ».97
108 Fides tamen christiana quaedam « religio Libri » non est.
Christianismus religio est « Verbi » Dei: Verbi quidem quod est «
non verbum scriptum et mutum, sed Verbum incarnatum et vivum ».98
Necessarium est Christum, aeternum Dei viventis Verbum, per Spiritum
Sanctum nobis aperire sensum, ut intelligamus Scripturas,99
ne illae quasi littera mortua permaneant.
III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres
109 In sacra Scriptura, Deus homini hominum loquitur more. Ad
recte igitur Scripturam interpretandam, attentos esse oportet ad id
quod auctores humani vere intenderunt affirmare et ad id quod Deus
Suis verbis reapse nobis manifestare voluit. 100
110 Ad auctorum sacrorum intentionem eruendam, habenda
est ratio eorum temporis et eorum culturae condicionum, « generum
litterariorum » illa aetate adhibitorum, modorum sentiendi, loquendi
et narrandi qui tunc temporis erant in usu. « Aliter enim atque
aliter veritas in textibus vario modo historicis, vel propheticis,
vel poeticis, vel in aliis dicendi generibus proponitur et
exprimitur ». 101 111 Sed quia
sacra Scriptura est inspirata, aliud rectae interpretationis habetur
principium, non minoris momenti quam illud praecedens ac sine quo
Scriptura « littera mortua » permaneret: « Sacra Scriptura Eodem
Spiritu quo scripta est etiam legenda [est] et interpretanda ».
102 Concilium Vaticanum II criteria
tria indicat ad Scripturae interpretationem secundum Spiritum
qui illam inspiravit: 103 112
1. Magnam praestare attentionem « ad contentum et unitatem totius
Scripturae ». Etenim licet libri qui illam componunt, valde sint
diversi, una est Scriptura ratione unitatis propositi Dei, cuius
Christus Iesus centrum est et post Suum Pascha apertum cor. 104
« Per cor 105 Christi intelligitur sacra
Scriptura, quae manifestat cor Christi. Hoc autem erat clausum ante
passionem, quia erat obscura: sed aperta est post passionem quia eam iam
intelligentes considerant, et discernunt quomodo prophetiae sint
exponendae ». 106
113 2. Scripturam deinde legere «
ratione habita vivae totius Ecclesiae Traditionis ». Secundum
Patrum adagium, sacra Scriptura principalius est in corde Ecclesiae
quam in materialibus instrumentis scripta. 107 Ecclesia
etenim in Traditione sua memoriam Verbi Dei fert viventem, eique
Spiritus Sanctus spiritualem Scripturae praebet interpretationem («
...secundum spiritalem sensum, quem Spiritus donat Ecclesiae »).
108 114 3. Analogiae fidei
109 attente habere rationem. Per « analogiam fidei »
cohaerentiam intelligimus veritatum fidei inter ipsas et intra totum
Revelationis propositum. De Scripturae
sensibus 115 Secundum veterem
traditionem duo possunt distingui Scripturae sensus: sensus
litteralis et sensus spiritualis; hic vero ultimus in sensum
allegoricum, moralem et anagogicum subdividitur. Profunda quattuor
sensuum conspiratio viventi lectioni Scripturae in Ecclesia omnes
eius praestat divitias. 116 Sensus
litteralis. Est sensus qui verbis Scripturae significatur et ab
illa invenitur exegesi, quae rectae interpretationis observat
regulas. « Omnes [sacrae Scripturae] sensus fundentur super unum,
scilicet litteralem ». 110 117
Sensus spiritualis. Propter consilii Dei unitatem, non solum
Scripturae textus, sed etiam res et eventus de quibus textus
loquitur, signa esse possunt. 1. Sensus
allegoricus. Profundiorem eventuum acquirere possumus
intelligentiam, eorum significationem in Christo agnoscentes; sic
transitus per Mare Rubrum signum victoriae est Christi et proinde
Baptismi; 111 2. Sensus moralis.
Eventus in Scriptura narrati nos ducere debent ad iuste agendum.
Ipsi scripti sunt « ad correptionem nostram » (1 Cor 10,11);
112 3.
Sensus anagogicus. Pariter possibile est res et eventus in
eorum perspicere aeterna significatione, quatenus nos versus nostram
ducunt (graece
anagoge) Patriam. Sic
Ecclesia est in terris signum caelestis Ierusalem. 113
118 Distichon in Medio Aevo compositum quid quattuor significent
sensus in synthesin colligit:
« Littera gesta docet, quid credas allegoria,
moralis quid agas, quo tendas anagogia ». 114
119 « Exegetarum autem est secundum
has regulas adlaborare ad sacrae Scripturae sensum penitius
intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium
Ecclesiae maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi
Scripturam, Ecclesiae iudicio ultime subsunt, quae Verbi Dei
servandi et interpretandi divino fungitur mandato et ministerio ».
115
« Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae
Ecclesiae commoveret auctoritas ». 116
IV.
De Scripturarum canone 120
Traditio apostolica Ecclesiam discernere fecit quaenam scripta in
Sacrorum Librorum adnumeranda essent elencho. 117 Hic
integer elenchus « canon » Scripturarum appellatur. Pro Vetere
Testamento 46 implicat scripta (45, si Ieremias et Lamentationes
simul adnumerantur) et 27 pro Novo. 118 Sunt vero:
Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iosue, Iudices,
Ruth, duo libri Samuelis, duo libri Regum, duo libri Paralipomenon
(seu Chronicorum), Esdras et Nehemias, Tobias, Iudith, Esther, duo
libri Machabaeorum, Iob, Psalmi, Proverbia, Ecclesiastes, Canticum
Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Ieremias,
Lamentationes, Baruch, Ezechiel, Daniel, Oseas, Ioel, Amos, Abdias,
Ionas, Micheas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias,
Malachias, pro Vetere Testamento. Evangelia
secundum Matthaeum, Marcum, Lucam et Ioannem, Actus Apostolorum,
epistulae sancti Pauli ad Romanos, prima et secunda ad Corinthios,
ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, prima et
secunda ad Thessalonicenses, prima et secunda ad Timotheum, ad
Titum, ad Philemonem, epistula ad Hebraeos, epistula Iacobi,
epistula prima et secunda Petri, tres epistulae Ioannis, epistula
Iudae, Apocalypsis, pro Novo Testamento.
Vetus Testamentum 121 Vetus
Testamentum inamissibilis est pars sacrae Scripturae. Eius libri
divinitus sunt inspirati et valorem servant permanentem, 119
quia Foedus Vetus nunquam est retractatum.
122 Etenim « Veteris Testamenti Oeconomia ad hoc potissimum
disposita erat, ut Christi universorum Redemptoris [...] Adventum
praepararet ». Libri Veteris Testamenti, « quamvis etiam imperfecta
et temporaria contineant », totam divinam amoris salvifici Dei
testantur paedagogiam: in illis « sublimes de Deo doctrinae ac
salutaris de vita hominis sapientia mirabilesque precum thesauri
reconduntur », in illis « tandem latet mysterium salutis nostrae ».
120 123 Christiani Vetus
Testamentum tamquam verum Dei Verbum venerantur. Ecclesia ideam
Vetus reiiciendi Testamentum, praetextantem id a Novo effectum esse
caducum (Marcionismus), semper firmiter respuit.
Novum Testamentum 124 « Verbum Dei,
quod virtus Dei est in salutem omni credenti, in scriptis Novi
Testamenti praecellenti modo praesentatur et vim suam exhibet ».
121 Haec scripta veritatem Revelationis divinae nobis tradunt
definitivam. Eorum centrale obiectum est Iesus Christus, Filius Dei
incarnatus, Eius gesta, doctrina, passio et glorificatio, sicut
etiam Eius Ecclesiae initia sub actione Spiritus Sancti. 122
125 Evangelia sunt omnium Scripturarum cor, « quippe quae
praecipuum testimonium sint de Verbi Incarnati, Salvatoris nostri,
vita atque doctrina ». 123 126
In Evangeliorum compositione tres distingui possunt periodi:
1. Iesu vita et doctrina. Ecclesia firmiter tenet quattuor
Evangelia, « quorum historicitatem incunctanter affirmat, fideliter
tradere quae Iesus Dei Filius, vitam inter homines degens, ad
aeternam eorum salutem reapse fecit et docuit, usque in diem qua
assumptus est ». 2. Traditio oralis. «
Apostoli quidem post Ascensionem Domini, illa quae Ipse dixerat et
fecerat, auditoribus ea pleniore intelligentia tradiderunt, qua
ipsi, eventibus gloriosis Christi instructi et lumine Spiritus
veritatis edocti, fruebantur ». 3. Evangelia
scripta. « Auctores autem sacri quattuor Evangelia
conscripserunt, quaedam e multis aut ore aut iam scripto traditis
seligentes. quaedam in synthesim redigentes, vel statui Ecclesiarum
attendendo explanantes, formam denique praeconii retinentes, ita
semper ut vera et sincera de Iesu nobiscum communicarent ». 124
127 Evangelium quadriforme in Ecclesia locum tenet singularem,
sicut veneratio quam ei liturgia tribuit, et incomparabilis
attractio quam ipsum in sanctos omni tempore exercuit, testantur.
« Non est maior nec melior nec pretiosior nec
splendidior ulla doctrina quam Evangelii lectio. Hoc videte, hoc tenete,
quod Dominus et Magister noster Christus et verbis docuit et exemplis
implevit ». 125
« Super omnia Evangelium in meis orationibus me
occupat; in illo invenio quidquid pauperi animae meae est necessarium.
In eo semper nova lumina, sensus absconditos detego et arcanos ».
126
De Veteris et Novi Testamenti unitate
128 Ecclesia, inde a temporibus apostolicis 127 et
deinde in Traditione constanter, consilii divini in duobus
Testamentis unitatem illustravit per typologiam. Haec in Dei
operibus sub Vetere Testamento peractis praefigurationes discernit
illius quod Deus in plenitudine temporum in Persona Filii Sui
incarnati adimplevit.
129 Christiani itaque Vetus legunt Testamentum sub luce Christi
mortui et resuscitati. Haec typologica lectio inexhaustum Veteris
Testamenti ostendit contentum. Ipsa tamen non debet oblivioni dare
illud valorem proprium Revelationis servare suum, ab Ipso Domino
nostro confirmatum. 128 Ceterum, Novum Testamentum
postulat etiam ut sub Veteris legatur luce. Primaeva catechesis
christiana constanter ad id recurrebat. 129 Secundum
adagium antiquum, Novum Testamentum in Vetere est occultum, dum
Vetus est in Novo detectum: ita fit
ut « in Vetere Novum lateat et in Novo Vetus pateat ». 130
130 Typologia dynamismum significat in consilii divini
adimpletionem, cum « Deus omnia in omnibus » erit (1 Cor
15,28). Sic, exempli gratia, vocatio Patriarcharum et Exodus ex
Aegypto valorem proprium in Dei consilio non amittunt suum eo quod
simul ipsius sint intermediae periodi.
V. De sacra Scriptura in Ecclesiae vita
131 « Tanta autem Verbo Dei vis ac virtus inest, ut Ecclesiae
sustentaculum ac vigor, et Ecclesiae filiis fidei robur, animae
cibus, vitae spiritualis fons purus et perennis exstet ». 131
« Christifidelibus aditus ad sacram Scripturam late pateat oportet
». 132 132 « Sacrae Paginae
studium sit veluti anima sacrae theologiae. Eodem autem Scripturae
verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio,
catechesis omnisque instructio christiana, in quo homilia liturgica
eximium locum habeat oportet, salubriter nutritur sancteque virescit
». 133 133 Ecclesia «
christifideles omnes [...] vehementer peculiariterque exhortatur, ut
frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu
Christi" (Phil 3,8) ediscant. "Ignoratio enim Scripturarum
ignoratio Christi est" ». 134
Compendium 134 Omnis Scriptura
divina unus liber est, et hic unus liber est Christus, « quia
omnis Scriptura divina de Christo loquitur, et omnis Scriptura
divina in Christo impletur ». 135
135 « Sacrae autem Scripturae Verbum Dei continent et, quia
inspiratae, vere Verbum Dei sunt ». 136
136 Deus sacrae Scripturae est auctor humanos eius auctores
inspirans; Ipse in illis et per illos agit. Sic praestat eorum
scripta sine errore veritatem docere salutarem. 137
137 Scripturarum inspiratarum interpretatio debet imprimis ad
id attendere quod Deus per sacros auctores, nostrae salutis causa,
revelare voluit. Id quod a Spiritu venit, nonnisi per Spiritus
actionem plene intelligitur. 138
138 Ecclesia 46 libros Veteris et 27 libros Novi Testamenti,
tamquam inspiratos, recipit et veneratur.
139 Quattuor Evangelia locum habent centralem quia Christus
Iesus eorum est centrum. 140
Utriusque Testamenti unitas ex unitate consilii et Revelationis Dei
promanat. Vetus Testamentum praeparat Novum, hoc autem Vetus
adimplet; ambo se mutuo illuminant; utrumque est verum Verbum Dei.
141 « Divinas Scripturas sicut et ipsum corpus dominicum
semper venerata est Ecclesia »; 139 utrumque totam
vitam christianam nutrit et regit. « Lucerna pedibus meis
verbum Tuum et lumen semitis meis » (Ps 119,105).
140
(88) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 13: AAS
58 (1966) 824.
(89) Cf Heb 1,1-3.
(90) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 103, 4, 1: CCL
40, 1521 (PL 37, 1378).
(91) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21:
AAS 58 (1966) 827.
(92) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 24:
AAS 58 (1966) 829.
(93) Cf 1 Thess 2,13.
(94) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS
58 (1966) 827-828.
(95) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS
58 (1966) 822-823.
(96) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS
58 (1966) 823.
(97) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS
58 (1966) 823.
(98) Sanctus Bernardus Claraevallensis, Homilia super "Missus
est", 4, 11: Opera, ed. J. Leclercq-H. Rochais, v. 4
(Romae 1966) p. 57.
(99) Cf Lc 24,45.
(100) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12:
AAS 58 (1966) 823.
(101) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12:
AAS 58 (1966) 823.
(102) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12:
AAS 58 (1966) 824.
(103) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12:
AAS 58 (1966) 824.
(104) Cf Lc 24,25-27.44-46.
(105) Cf Ps 22,15.
(106) Sanctus Thomas Aquinas, Expositio in Psalmos, 21, 11:
Opera omnia, v. 18 (Parisiis 1876) p. 350.
(107) Cf Sanctus Hilarius Pictaviensis, Liber ad Constantium
Imperatorem 9: CSEL 65, 204 (PL 10, 570); Sanctus Hieronymus,
Commentarius in epistulam ad Galatas 1, 1, 11-12: PL 26, 347.
(108) Origenes, Homiliae in Leviticum, 5, 5: SC 286, 228 (PG
12, 454).
(109) Cf Rom 12,6.
(110) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 1, a.
10, ad 1: Ed. Leon. 4, 25.
(111) Cf 1 Cor 10,2.
(112) Cf Heb 3,1–4,11.
(113) Cf Apc 21,1–22,5.
(114) 5 Augustinus de Dacia, Rotulus pugillaris, I: ed. A.
Walz: Angelicum 6 (1929) 256.
(115) 5 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12:
AAS 58 (1966) 824.
(116) 5 Sanctus Augustinus, Contra epistulam Manichaei quam
vocant fundamenti, 5, 6: CSEL 25, 197 (PL 42, 176).
(117) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8:
AAS 58 (1966) 821.
(118) Cf Decretum Damasi: DS 179-180; Concilium Florentinum,
Decretum pro Iacobitis: DS 1334-1336; Concilium Tridentinum,
Sess. 4a, Decretum de Libris Sacris et de traditionibus
recipiendis: DS 1501-1504.
(119) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 14:
AAS 58 (1966) 825.
(120) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 15:
AAS 58 (1966) 825.
(121) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 17:
AAS 58 (1966) 826.
(122) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 20:
AAS 58 (1966) 827.
(123) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 18:
AAS 58 (1966) 826.
(124) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 19:
AAS 58 (1966) 826-827.
(125) Sancta Caesaria Iunior, Epistula ad Richildam et Radegundem:
SC 345, 480.
(126) Sancta Theresia a Iesu Infante, Manuscrit A, 83v:
Manuscrits autobiographiques (Paris 1992) p. 268.
(127) Cf 1 Cor 10,6.11; Heb 10,1; 1 Pe 3,21.
(128) Cf Mc 12,29-31.
(129) Cf 1 Cor 5,6-8; 10,1-11.
(130) Sanctus Augustinus, Quaestiones in Heptateucum, 2, 73:
CCL 33, 106 (PL 34, 623); cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm.
Dei Verbum, 16: AAS 58 (1966) 825.
(131) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21:
AAS 58 (1966) 828.
(132) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 22:
AAS 58 (1966) 828.
(133) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 24:
AAS 58 (1966) 829.
(134) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 25:
AAS 58 (1966) 829; cf Sanctus Hieronymus, Commentarii in Isaiam,
Prologus: CCL 73, 1 (PL 24, 17).
(135) Hugo de Sancto Victore, De Arca Noe, 2, 8: PL 176, 642;
cf Ibid. 2, 9: PL 176, 642-643.
(136) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 24:
AAS 58 (1966) 829.
(137) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11:
AAS 58 (1966) 822-823.
(138) Cf Origenes, Homiliae in Exodum, 4, 5: SC 321, 128 (PG
12, 320).
(139) 3 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21:
AAS 58 (1966) 827.
(140) Cf Is 50,4. |