CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO PRIMA « CREDO » – « CREDIMUS »
CAPUT TERTIUM HOMO DEO RESPONDET
142 Sua Revelatione, « Deus invisibilis ex abundantia
caritatis Suae homines tamquam amicos alloquitur et cum eis
conversatur, ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat
». 141 Huic invitationi idonea responsio est fides.
143 Per fidem homo suum intellectum suamque voluntatem
Deo plene submittit. Homo ex toto quod est, Deo revelanti suum
praebet assensum. 142 Haec responsio hominis Deo
revelanti « oboeditio fidei » a sacra appellatur Scriptura. 143
ARTICULUS 1 CREDO
I. De fidei oboedientia 144 In
fide oboedire (ob-audire) est se libere audito submittere verbo,
quia eius veritas a Deo, qui ipsa veritas est, praestatur. Abraham
huius oboedientiae est exemplar, nobis a sacra Scriptura propositum.
Virgo autem Maria eius effectio est perfectissima.
Abraham – « pater omnium credentium » 145
Epistula ad Hebraeos, in magno illo fidei maiorum elogio, in fide
Abraham peculiariter insistit: « Fide vocatus Abraham oboedivit
in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit
nesciens quo iret » (Heb 11,8). 144 Fide ut advena
et peregrinus in Terra vixit promissa. 145 Fide, Sara
accepit filium Promissionis concipere Fide denique Abraham suum
filium unicum in sacrificio obtulit. 146
146. Sic Abraham definitionem fidei, ab epistula ad Hebraeos
traditam, in rem ducit: « Est autem fides sperandorum substantia,
rerum argumentum non apparentium » (Heb 11,1). « Credidit
autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam » (Rom
4,3). 147 Hac « confortatus fide » (Rom 4,20),
Abraham factus est « pater omnium credentium » (Rom 4,11.18).
148 147. Vetus Testamentum
testimoniis est huius fidei copiosum. Epistula ad Hebraeos
exemplaris fidei proclamat elogium, in qua « testimonium consecuti
sunt seniores » (Heb 11,2.39), « Deo pro nobis melius aliquid
providente »: gratiam scilicet in Filium Suum credendi, « ducem
fidei et consummatorem Iesum » (Heb 11,40; 12,2).
Maria – « Beata quae credidit » 148
Maria Virgo modo perfectissimo oboedientiam fidei in rem ducit. In
fide, Maria nuntium et promissionem ab Angelo Gabriel allata
recipit, credens quod « non erit impossibile apud Deum omne verbum »
(Lc 1,37) 149 suumque praebens assensum: « Ecce
ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38).
Elisabeth illam his salutavit verbis: « Beata, quae credidit,
quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino » (Lc
1,45). Propter hanc fidem omnes generationes illam proclamabunt
beatam. 150 149 Per totius
eius vitae cursum, et usque ad eius extremam probationem, 151
cum Iesus, eius filius, est mortuus in cruce, eius fides non
vacillavit. Maria verbum Dei « perficiendum esse » credere non
desiit. Ecclesia igitur in Maria purissimam fidei veneratur
effectionem.
II. « Scio enim cui credidi » (2 Tim 1,12)
In solum Deum credere 150 Fides est
imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul
vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae
assensus. Fides christiana, quatenus adhaesio personalis ad Deum
et veritati ab Ipso revelatae assensus, a fide in personam differt
humanam. Bonum et iustum est se plene Deo fidere idque absolute
credere, quod Ipse dixit. Vanum et falsum esset talem fidem in
quamdam reponere creaturam. 152 In
Iesum Christum, Filium Dei, credere 151
Pro christiano credere in Deum est inseparabiliter in Eum credere
quem Ille misit: Filium Suum dilectum, in quo complacuit; 153
Deus nobis dixit ut Eum audiremus. 154 Dominus Ipse Suis
dixit discipulis: « Creditis in Deum et in me credite » (Io
14,1). In Iesum Christum credere possumus, quia Ipse est Deus,
Verbum caro factum: « Deum nemo vidit unquam; unigenitus Deus, qui
est in sinum Patris, Ipse enarravit » (Io 1,18). Quia Ille «
vidit Patrem » (Io 6,46), solus Eum novit et potestatem Eum
habet revelandi. 155 In Spiritum
Sanctum credere 152 Impossibile est
quempiam in Iesum Christum credere, quin ille Eius sit particeps
Spiritus. Sanctus vero Spiritus hominibus revelat quis Iesus sit.
Etenim « nemo potest dicere "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto
» (1 Cor 12,3). « Spiritus enim omnia scrutatur, etiam
profunda Dei. [...] Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei »
(1 Cor 2,10-11). Solus Deus Deum plene cognoscit. In
Sanctum credimus Spiritum, quia Ille est Deus.
Ecclesia suam fidem in unum Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum
confiteri non desinit.
III. De proprietatibus fidei Fides
est gratia quaedam 153 Cum sanctus
Petrus Iesum esse Christum, Filium Dei vivi, confitetur, Iesus ei
declarat hanc revelationem ex carne et sanguine ei non venisse, sed
ex Patre Suo « qui in caelis est » (Mt 16,17). 156
Fides est donum Dei, virtus supernaturalis ab Illo infusa. « Quae
fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei
et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum
convertat, mentis oculos aperiat, et det "omnibus suavitatem in
consentiendo et credendo veritati" ». 157
Fides est actus humanus 154 Credere
possibile non est nisi per gratiam et interna Sancti Spiritus
auxilia. Minus verum non est, credere actum esse vere humanum. Neque
hominis libertati neque intellectui contrarium est Deo fidere
veritatibusque ab Illo revelatis adhaerere. In ipso humano
commercio, nostrae propriae dignitati contrarium non est, credere id
quod alii homines de se ipsis et de suis dicunt intentionibus, et
illorum promissionibus fidere (sicut cum vir et mulier matrimonium
ineunt), ad sic ingrediendum in mutuam communionem. Consequenter
adhuc minus contrarium est nostrae dignitati « plenum revelanti Deo
intellectus et voluntatis obsequium fide praestare » 158
et sic in communionem cum Eo ingredi intimam.
155 In fide, humanus intellectus et voluntas cum gratia divina
cooperantur: « Credere est actus intellectus assentientis veritati
divinae ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam ». 159
Fides et intellectus 156 Motivum
credendi id non est quod veritates revelatae lumini nostrae rationis
naturalis tamquam verae et intelligibiles appareant. Credimus «
propter auctoritatem Ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec
fallere potest ». 160 « Ut nihilominus fidei nostrae
"obsequium rationi consentaneum" esset, voluit Deus cum internis
Spiritus Sancti auxiliis externa iungi Revelationis Suae argumenta
». 161 Sic Christi et sanctorum miracula, 162
prophetiae, Ecclesiae propagatio et sanctitas, eius fecunditas et
stabilitas « divinae Revelationis signa sunt certissima et omnium
intelligentiae accommodata », 163 credibilitatis motiva
quae ostendunt quod « fidei assensus nequaquam sit motus animi
caecus ». 164 157 Fides est
certa, omni humana cognitione certior, quia in ipso Verbo Dei
fundatur, qui mentiri nequit. Veritates revelatae possunt utique
rationi et experientiae humanis obscurae videri, sed « maior est
certitudo quae est per divinum lumen, quam quae est per lumen
rationis naturalis ». 165 « Decem milia difficultatum
unum non efficiunt dubium ». 166
158 « Fides quaerens intellectum »: 167 fidei
est inhaerens ut credens melius Eum cognoscere exoptet in quem suam
reposuit fidem idque melius intelligere quod Ipse revelavit;
profundior cognitio, e parte sua, maiorem fidem secum ducet, semper
amplius succensam amore. Gratia fidei « oculos cordis » (Eph
1,18) aperit ad vivam eorum intelligentiam quae in Revelatione
continentur, intelligentiam scilicet complexus consilii Dei et
mysteriorum fidei, eorum conexionis inter se et cum Christo mysterii
revelati centro. « Quo vero profundior usque evadat Revelationis
intelligentia, [...] Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona Sua
perficit ». 168 Ita secundum sancti Augustini adagium: «
Intellige ut credas: crede, ut intelligas ». 169
159 Fides et scientia. « Verum etsi fides sit supra
rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio
esse potest: cum Idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit,
animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare Se Ipsum
non possit, nec verum vero umquam contradicere ». 170 «
Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere
scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera
adversabitur, quia res profanae et res fidei ab Eodem Deo originem
ducunt. Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum
perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res
omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt ». 171
Libertas fidei 160 Ut responsio fidei
humana sit, « caput est [...] hominem debere Deo voluntarie
respondere credendo; invitum proinde neminem esse cogendum ad
amplectendam fidem. Etenim actus fidei ipsa sua natura voluntarius
est ». 172 « Deus quidem homines ad inserviendum Sibi in
spiritu et veritate vocat, unde ipsi in conscientia vinciuntur, non
vero coercentur. [...] Hoc autem summe apparuit in Christo Iesu ».
173 Christus etenim ad fidem invitavit et conversionem, nullo
tamen modo constrinxit. « Testimonium enim perhibuit veritati, eam
tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim Eius [...]
crescit [...] amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad
Seipsum trahit ». 174 Necessitas
fidei 161 In Iesum Christum credere
et in Illum qui Eum propter nostram misit salutem, necessarium est
ad hanc obtinendam salutem. 175 « Quoniam vero "sine
fide... impossibile est placere Deo" (Heb 11,6) et ad
filiorum Eius consortium pervenire, ideo nemini umquam sine illa
contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea "perseveraverit usque
in finem" (Mt 10,22; 24,13), vitam aeternam assequetur ».
176 In fide perseverantia
162 Fides gratuitum est donum, quod Deus homini praebet. Hoc
inaestimabile possumus donum amittere; sanctus Paulus de hoc monet
Timotheum: « Hoc praeceptum commendo tibi [...] ut milites [...]
bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam
repellentes circa fidem naufragaverunt » (1 Tim 1,18-19). Ad
vivendum, crescendum et perseverandum usque ad finem in fide, illam
debemus Verbo Dei nutrire; Dominum precari debemus ut illam nobis
adaugeat; 177 ipsa « per caritatem » operari (Gal
5,6), 178 a spe sustineri 179 et in Ecclesiae
fide debet esse radicata. Fides – initium
vitae aeternae 163 Fides facit ut
gaudium et lumen visionis beatificae quasi in antecessu gustemus,
quae finis est nostrae peregrinationis hic in terris. Tunc videbimus
Deum « facie ad faciem » (1 Cor 13,12), « sicuti est » (1
Io 3,2). Fides igitur iam est vitae aeternae initium:
« Repositorum nobis in promissis bonorum, quae per fidem
fruenda exspectamus, perinde quasi iam adsint, gratiam velut in speculo
contemplantes » sumus. 180
164 Nunc tamen « per fidem [...]
ambulamus et non per speciem » (2 Cor 5,7) Deumque, « per
speculum in aenigmate [...], ex parte » (1 Cor 13,12)
cognoscimus. Licet fides luminosa sit propter Illum in quem credit,
vita fidei saepe obscura est. Fides potest probationi submitti.
Mundus in quo vivimus, saepe valde videtur remotus ab iis quae fides
asseverat; experientiae mali et doloris, multiplicis iniustitiae et
mortis Bono Nuntio videntur contradicere; illae fidem possunt
concutere et ei fieri tentatio. 165 Tunc
ad fidei testes nos convertere debemus: ad Abraham « qui
contra spem in spe credidit » (Rom 4,18); ad Mariam Virginem
quae « in peregrinatione fidei », 181 usque ad « noctem
fidei » processit 182 Filii sui cruciatus participans
Eiusque sepulcri noctem; 183 et ad tot alios fidei
testes: « Ideoque et nos tantam habentes circumpositam nobis nubem
testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per
patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in ducem
fidei et consummatorem Iesum » (Heb 12,1-2).
(141) 5 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2:
AAS 58 (1966) 818. (142)
Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS 58
(1966) 819. (143) Cf
Rom 1,5; 16,26. (144)
Cf Gn 12,1-4. (145)
Cf Gn 23,4. (146)
Cf Heb 11,17. (147)
Cf Gn 15,6. (148)
Cf Gn 15,5. (149)
Cf Gn 18,14. (150)
Cf Lc 1,48. (151)
Cf Lc 2,35. (152)
Cf Ier 17,5-6; Ps 40,5; 146,3-4.
(153) Cf Mc 1,11.
(154) Cf Mc 9,7.
(155) Cf Mt 11,27.
(156) Cf Gal 1,15-16; Mt 11,25.
(157) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS
58 (1966) 819. (158)
Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS
3008. (159) Sanctus Thomas
Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 2, a. 9, c: Ed. Leon. 8,
37; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3:
DS 3010. (160) Concilium
Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3008.
(161) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3:
DS 3009. (162) Cf Mc
16,20; Heb 2,4.
(163) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3:
DS 3009. (164) Concilium
Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3010.
(165) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q.
171, a. 5, 3um: Ed. Leon. 10, 373.
(166) Ioannes Henricus Newman, Apologia pro vita sua, c. 5 ,
ed. M.J. Svaglic (Oxford 1967) p. 210.
(167) Sanctus Anselmus Cantuariensis, Proslogion, Prooemium:
Opera omnia, ed. F.S. Schmitt, v. 1 (Edinburghi 1946) p. 94.
(168) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS
58 (1966) 819. (169)
Sanctus Augustinus, Sermo 43, 7, 9: CCL 41, 512 (PL 38, 258).
(170) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4:
DS 3017. (171) Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS 58 (1966)
1054. (172) Concilium
Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 10: AAS 58 (1966)
936; cf CIC canon 748 § 2.
(173) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 11:
AAS 58 (1966) 936. (174)
Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 11: AAS 58
(1966) 937. (175) Cf Mc
16,16; Io 3,36; 6,40 et alibi.
(176) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3:
DS 3012; cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de
iustificatione, c. 8: DS 1532.
(177) Cf Mc 9,24; Lc 17,5; 22,32.
(178) Cf Iac 2, 14-26.
(179) Cf Rom 15,13.
(180) Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15,
36: SC 17bis, 370 (PG 32, 132); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa
theologiae, II-II, q. 4, a. 1, c: Ed. Leon. 8, 44.
(181) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 58:
AAS 57 (1965) 61. (182) Cf
Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 17: AAS 79
(1987) 381. (183) Cf
Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 18: AAS 79
(1987) 382-383. |