CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO SYMBOLA FIDEI
185 Qui dicit « Credo », dicit « Adhaereo ei quod nos
credimus ». Communio in fide eget communi fidei sermone, qui omnibus
sit norma omnesque in eadem fidei confessione coniungat.
186 Inde ab origine, Ecclesia apostolica suam propriam fidem in
formulis brevibus et vim normae habentibus pro omnibus expressit et
transmisit.1 Sed iam prorsus cito Ecclesia etiam voluit
suae fidei essentialia in compendiis organicis et articulatis
colligere, quae candidatis ad Baptismum potissimum erant destinata.
« Non enim ut hominibus placuit, fidei summa composita
est; sed ex omni Scriptura potissima quaeque capita selecta, unam fidei
doctrinam complent. Et quemadmodum sinapis semen in modico grano multos
continet ramos, ita et fides haec, paucis in verbis, omnem tam Veteri
quam Novo in Testamento contentam pietatis cognitionem insinuata
recondit ».2
187 Hae fidei syntheses «
Professiones fidei » appellantur, quia fidem breviter complectuntur
quam christiani profitentur. « Credo » appellantur propterea quod in
illis generatim primum verbum est « Credo ». Pariter « Symbola fidei
» appellantur. 188 Verbum graecum
symbolon dimidiam rei fractae significabat partem (exempli
gratia, sigilli) quae tamquam agnitionis signum praesentabatur.
Partes fractae simul collocabantur ad identitatem comprobandam
illius qui quamdam partem portabat. Symbolum fidei est signum
agnitionis et communionis inter credentes. Symbolon indicat
deinde compendium, collectionem vel summarium. « Symbolum fidei »
compendium est praecipuarum veritatum fidei. Inde sequitur illud pro
catechesi tamquam primum et fundamentale haberi punctum, ad quod
oportet referri. 189 Prima « Professio
fidei » fit cum Baptismus recipitur. « Symbolum fidei » est imprimis
Symbolum baptismale. Quia Baptismus « in nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19) confertur, veritates
fidei in Baptismo agnitae secundum suam ad tres Personas
Sanctissimae Trinitatis relationem articulantur.
190 Symbolum est igitur in tres partes divisum « ut in una,
divinae naturae Prima Persona et mirum creationis opus describatur;
in altera, Secunda Persona et humanae Redemptionis mysterium; in
tertia, Tertia item Persona, caput et fons sanctitatis nostrae ».3
Haec sunt « tria capita nostri sigilli [baptismalis] ».4
191 Symbolum « in tres [...] partes ita distributum videtur, ut
[...] variis et aptissimis sententiis concludatur. Eas autem
sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter
usurpata, articulos appellamus. Ut enim corporis membra articulis
distinguuntur, ita etiam in hac fidei confessione, quidquid
distincte et separatim ab alio nobis credendum est, recte et
apposite articulum dicimus ».5 Secundum quamdam antiquam
traditionem, quam iam sanctus Ambrosius testatur, mos etiam habetur
duodecim articulos in Credo numerandi, ut, Apostolorum numero,
symbolice fidei apostolicae significetur complexus.6
192 Decursu saeculorum, ut responsio necessitatibus daretur
diversarum aetatum, plures fuerunt Professiones seu Symbola fidei:
Symbola diversarum apostolicarum et veterum Ecclesiarum,7
Symbolum « Quicumque » quod dicitur Athanasianum,8
Professiones fidei quorumdam Conciliorum (Toletani;9
Lateranensis;10 Lugdunensis;11 Tridentini12)
vel aliquorum Summorum Pontificum sicut « Fides Damasi »13
vel « Credo populi Dei » a Paulo VI exaratum (1968).14
193 Nullum e diversarum aetatum vitae Ecclesiae Symbolis potest
tamquam superatum et inutile considerari. Illa nos adiuvant ad fidem
semper propositam, per diversa compendia quae de illa sunt facta,
hodie attingendam et penetrandam. Inter omnia
fidei Symbola, duo in vita Ecclesiae locum obtinent prorsus
particularem: 194 Symbolum Apostolicum
ita appellatum quia tamquam fidei Apostolorum iure consideratur
fidele compendium. Vetus est Symbolum baptismale Ecclesiae Romanae.
Eius magna auctoritas ex hoc procedit: « Hoc autem est Symbolum,
quod Romana Ecclesia tenet, ubi primus Apostolorum Petrus sedit et
communem sententiam eo detulit ».15
195 Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum appellatum
suam magnam habet auctoritatem eo quod a duobus prioribus Conciliis
Oecumenicis (325 et 381) procedit. Adhuc hodie omnibus magnis
Ecclesiis Orientis et Occidentis permanet commune.
196 Nostra fidei expositio Apostolicum sequetur Symbolum, quod,
ut ita dicamus, « antiquissimum catechismum Romanum » constituit.
Expositio tamen complebitur ad Symbolum
Nicaenum-Constantinopolitanum assidue recurrendo, quod saepe magis
explicite magisque singillatim exprimitur.
197 Sicut die nostri Baptismi, cum tota vita nostra « in eam
formam doctrinae » (Rom 6,17) concredita est, Symbolum
accipimus nostrae fidei quae vitam praestat. « Credo » fide recitare
est in communionem ingredi cum Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto,
est etiam in communionem ingredi cum universa Ecclesia quae nobis
transmittit fidem et in cuius sinu credimus:
« Symbolum est spirituale signaculum, [...] cordis est
nostri meditatio et quasi semper praesens custodia, certe thesaurus
pectoris nostri ».16
(1) Cf Rom 10,9; 1 Cor 15,3-5; etc.
(2) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses illuminandorum,
5, 12: Opera, v. 1, ed. G.C. Reischl (Monaci 1848) p. 150 (PG
33, 521-524). (3)
Catechismus Romanus, 1, 1, 4: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 20.
(4) Sanctus Irenaeus, Demonstratio apostolicae praedicationis,
100: SC 62, 170. (5)
Catechismus Romanus, 1, 1, 4: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 20.
(6) Cf Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli, 8: CSEL 73,
10-11 (PL 17, 1196). (7)
Cf Symbola fidei ab Ecclesia antiqua recepta: DS 1-64.
(8) Cf DS 75-76. (9)
Concilium Toletanum XI: DS 525-541.
(10) Concilium Lateranense IV: DS 800-802.
(11) Concilium Lugdunense II: DS 851-861.
(12) Professio fidei Tridentina: DS 1862-1870.
(13) Cf DS 71-72. (14)
Sollemnis Professio fidei: AAS 60 (1968) 433-445.
(15) Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli, 7: CSEL 73, 10
(PL 17, 1196). (16)
Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli, 1: CSEL 73, 3 (PL 17,
1193). |