CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO CAPUT
PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM 198
Nostra fidei Professio incipit a Deo, quia Deus est « primus
et [...] novissimus » (Is 44,6), omnium initium et finis. «
Credo » incipit a Deo Patre, quia Pater Prima est Persona
divina Sanctissimae Trinitatis. Nostrum Symbolum incipit a creatione
caeli et terrae, quia creatio initium et fundamentum est omnium Dei
operum.
ARTICULUS 1 «CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM,
CREATOREM CAELI ET TERRAE»
Paragraphus 1 CREDO IN DEUM 199
« Credo in Deum »: haec prima Professionis fidei affirmatio est
etiam omnium maxime fundamentalis. Totum Symbolum de Deo loquitur,
et cum de homine etiam loquitur et de mundo, id in relatione facit
ad Deum. Omnes Professionis fidei articuli ab hoc pendent primo,
sicut mandata Dei primum explicant mandatum. Ceteri articuli faciunt
ut melius Deum cognoscamus qualem Ipse Se hominibus gradatim
revelavit. « Recte igitur fideles primo se in Deum credere
profitentur ».17
I. « Credo in unum Deum » 200 His
verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio
unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis
radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam
prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus Deus. « Deum
igitur natura, substantia, essentia unum [...] christiana
fides credit et profitetur ».18
201 Israel, electo Suo, Deus, tamquam Unum, Se revelavit: «
Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est. Diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota
fortitudine tua » (Dt 6,4-5). Deus, per Prophetas, Israel et
omnes appellat nationes ut ad Ipsum, Unum, se convertant: «
Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego
Deus, et non est alius. [...] Mihi curvabitur omne genu, et iurabit
omnis lingua. "Tantum in Domino" dicent "sunt iustitiae et robur" »
(Is 45,22-24).19 202
Ipse Iesus Deum « unum Dominum » esse confirmat Eumque ex toto corde
et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse.20
Simul autem indicat, Se Ipsum « Dominum » esse.21 Fidei
christianae proprium est « Iesum esse Dominum » profiteri. Hoc fidei
in Unum Deum contrarium non est. Credere in Spiritum Sanctum «
Dominum et vivificantem » nullam in Deum Unum introducit divisionem:
« Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus
solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis,
incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et
Spiritus Sanctus: Tres quidem Personae, sed una essentia, substantia seu
natura simplex omnino ».22
II. Deus Nomen Suum revelat 203
Deus populo Suo Israel Se revelavit, illi Nomen Suum praebens
cognoscendum. Nomen essentiam, identitatem personae et sensum
exprimit vitae eius. Deus nomen habet. Ille vis anonyma non est.
Nomen tradere suum est se aliis praebere cognoscendum, est
quodammodo se ipsum tradere, se accessibilem reddendo, capacem qui
intimius cognoscatur et appelletur, nempe personaliter.
204 Deus populo Suo, modo progressivo et sub diversis nominibus,
Se revelavit, sed revelatio Nominis divini facta Moysi in theophania
rubi ardentis, in limine Exodi et Foederis Sinaitici, tamquam
revelatio pro Vetere et Novo Foedere fundamentalis apparuit.
Deus vivens 205 Deus Moysen vocat de
medio rubi, qui ardet quin consummatur. Deus dicit Moysi: « Ego sum
Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob » (Ex
3,6). Deus est Deus patrum, Ille qui Patriarchas in eorum
peregrinationibus vocaverat et duxerat. Est Deus fidelis et
misericors qui eorum et Suarum promissionum recordatur; venit ut
eorum posteros a servitute liberet. Est Deus qui, ultra tempus et
spatium, id potest et vult, quique Suam ad hoc consilium adhibebit
omnipotentiam. « Ego sum qui sum »
Ait Moyses ad Deum: « Ecce, ego vadam ad filios Israel
et dicam eis: "Deus patrum vestrorum misit me ad vos". Si dixerint mihi:
"Quod est nomen Eius?", quid dicam eis? ». Dixit Deus ad Moysen: « Ego
sum qui sum ». Ait: « Sic dices filiis Israel: "Qui sum" misit me ad
vos. [...] Hoc Nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in
generationem et generationem » (Ex 3,13-15).
206 Deus, Nomen Suum YHWH revelans
arcanum, scilicet, « Ego sum Ille qui est » vel « Ego sum Ille qui
sum » vel etiam « Ego sum qui Ego sum », dicit Quis Ipse sit et quo
nomine sit appellandus. Hoc Nomen divinum est arcanum sicut Deus
mysterium est. Prorsus simul est Nomen revelatum et quasi nominis
reiectio, et propterea Deum optime exprimit ut illud quod Ille est,
infinite superans totum id quod intelligere vel dicere possumus:
Ille est « Deus absconditus » (Is 45,15), Nomen Eius est
ineffabile,23 atque Ille Deus est qui Se hominibus facit
propinquum. 207 Deus, Nomen revelans
Suum, simul Suam revelat fidelitatem, quae ab aeterno et in aeternum
est, quae pro praeterito valet (« Ego sum Deus patris tui », Ex
3,6) sicut pro futuro (« Ego ero tecum », Ex 3,12). Deus qui
Suum Nomen revelat tamquam « Ego sum », Se tamquam Deum revelat, qui
semper adest, Suo populo praesens ad illum salvandum.
208 Coram attrahenti et arcana Dei praesentia, homo parvitatem
detegit suam. Coram rubo ardenti, Moyses calceamenta solvit
vultumque velat in conspectu divinae sanctitatis.24 Coram
gloria ter sancti Dei, Isaias exclamat: « Vae mihi, quia perii! Quia
vir pollutus labiis ego sum » (Is 6,5). Coram signis divinis
quae Iesus patrat, exclamat Petrus: « Exi a me, quia homo peccator
sum, Domine » (Lc 5,8). Sed quia Deus sanctus est, potest
homini ignoscere, qui se coram Illo peccatorem detegit: « Non faciam
furorem irae meae, [...] quoniam Deus ego et non homo, in medio tui
Sanctus » (Os 11,9). Pari modo, apostolus Ioannes dicet: « In
conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos
cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia » (1 Io
3,19-20). 209 Populus Israel Nomen Dei
propter reverentiam erga Eius sanctitatem non pronuntiat. In sacrae
Scripturae lectione, Nomen revelatum titulo divino « Dominus » (Adonai,
graece 5bD4@H) substituitur. Hoc titulo divinitas acclamabitur Iesu:
« Iesus est Dominus ». « Deus teneritudinis
et clementiae » 210 Post peccatum
Israel, qui se a Deo avertit ad vitulum aureum adorandum,25
Deus intercessionem exaudit Moysis et acceptat in medio populi
ambulare infidelis, amorem Suum ita manifestans.26 Deus
Moysi qui petit gloriam Eius videre, respondet: « Ego ostendam omne
bonum [pulchrum] tibi et vocabo in nomine Domini [YHWH] coram te » (Ex
33,18-19). Et Dominus coram Moyse transit et proclamat: « Dominus,
Dominus [YHWH, YHWH] Deus, misericors et clemens, patiens et multae
miserationis ac verax » (Ex 34,6). Tunc Moyses Dominum
tamquam Deum profitetur qui ignoscit.27
211 Nomen divinum « Ego sum » vel « Ille est » Dei exprimit
fidelitatem qui, infidelitate peccati hominum et punitione quam
illud meretur non obstantibus, « custodit misericordiam in milia » (Ex
34,7). Deus revelat quod Ipse « dives est in misericordia » (Eph
2,4), progrediens usque ad proprium Filium tradendum Suum. Iesus,
vitam Suam donans ut nos a peccato liberet, revelabit Se Ipsum ferre
Nomen divinum: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis
quia "Ego sum" » (Io 8,28). Solus Deus
EST 212 Saeculorum decursu, fides
Israel divitias in revelatione Nominis divini contentas explanare
altiusque in eas penetrare potuit. Deus est unus, extra Illum non
sunt dei.28 Ille mundum et historiam transcendit. Ille
caelum fecit et terram: « Ipsi peribunt. Tu autem permanes; et omnes
sicut vestimentum veterascent [...]. Tu autem Idem Ipse es, et anni
Tui non deficient » (Ps 102,27-28). Apud Eum « non est
transmutatio nec vicissitudinis obumbratio » (Iac 1,17). Ille
est « Qui est » ab aeterno et in aeternum, et sic etiam qui semper
Sibi Ipsi Suisque promissionibus permanet fidelis.
213 Revelatio igitur Nominis ineffabilis « Ego sum qui sum »
hanc continet veritatem: solus Deus EST. Hoc sensu iam translatio
Septuaginta interpretum et post illam Traditio Ecclesiae Nomen
intellexerunt divinum: Deus est plenitudo Essendi et omnis
perfectionis, sine principio et sine fine. Dum omnes creaturae ab
Illo receperunt quidquid sunt et habent, Ille solus est Suum ipsum
esse et Ille est a Se Ipso quidquid Ille est.
III. Deus, « Ille qui est », est veritas et amor
214 Deus, « Ille qui est », Se Israel revelavit tamquam Illum
qui est « multae miserationis ac verax » (Ex 34,6). Haec duo
verba, modo compendioso, Nominis divini exprimunt divitias. Deus in
omnibus operibus Suis Suam benevolentiam ostendit, Suam bonitatem,
Suam gratiam, Suum amorem; sed etiam Se dignum esse in quo fiducia
reponatur, Suam constantiam, Suam fidelitatem, Suam veritatem. «
Confitebor Nomini Tuo propter misericordiam Tuam et veritatem Tuam »
(Ps 138,2).29 Ille est veritas, « quoniam Deus lux
est, et tenebrae in Eo non sunt ullae » (1 Io 1,5); Ille est
« caritas », ut apostolus docet Ioannes (1 Io 4,8).
Deus veritas est 215 « Principium
verborum Tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae Tuae »
(Ps 119,160). « Nunc ergo, Domine Deus, Tu es Deus, et verba
Tua erunt vera » (2 Sam 7,28); propterea Dei promissiones
semper in rem deducuntur.30 Deus est ipsa veritas, Eius
verba fallere nequeunt. Hac de causa, potest quis, cum plena
fiducia, veritati et fidelitati verbi Eius in omnibus se tradere.
Initium peccati et lapsus hominis mendacium fuit Tentatoris, qui ad
dubitandum de verbo Dei, de Eius benevolentia et de Eius fidelitate
induxit. 216 Veritas Dei est Eius
sapientia, quae toti ordini creationis et gubernationis dominatur
mundi.31 Deus qui solus caelum et terram creavit,32
solus potest veram omnium rerum creatarum cognitionem in earum
relatione ad Se praebere.33 217
Deus etiam verus est cum Se revelat: doctrina quae venit a Deo, est
« Lex veritatis » (Mal 2,6). Cum « in mundum » Filium mittat
Suum, erit « ut testimonium » perhibeat « veritati » (Io
18,37): « Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum,
ut cognoscamus Eum, qui verus est » (1 Io 5,20).34
Deus caritas est 218 Historiae suae
decursu, Israel detegere potuit, Deum nonnisi unum habuisse motivum
ut Se revelaret et illum inter omnes populos eligeret ut Eius esset:
amorem Suum gratuitum.35 Israel per suos intellexit
Prophetas, Deum, etiam propter amorem, illum salvare36
illique infidelitatem et peccata dimittere non desiisse.37
219 Dei amor erga Israel amori patris erga filium comparatur
suum.38 Hic amor amore matris erga filios suos est
fortior.39 Deus populum amat Suum plus quam sponsus suam
dilectam;40 hic amor vel pessimas etiam vincet
infidelitates;41 ille usque ad pretiosissimum perveniet
donum: « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum
daret » (Io 3,16). 220 Dilectio
Dei est « sempiterna » (Is 54,8): « Montes enim recedent, et
colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te » (Is
54,10). « In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in
misericordia » (Ier 31,3). 221
Sanctus Ioannes adhuc ulterius progreditur cum testatur: « Deus
caritas est » (1 Io 4,8.16): ipsum Dei Esse est amor. Filium
Suum unicum et Spiritum amoris in plenitudine temporum mittens, Deus
Suum summe intimum revelat secretum:42 Ipse aeterne est
amoris commercium: Pater, Filius et Spiritus Sanctus, nosque
destinavit ut huius simus participes.
IV. De consectariis fidei in Unum Deum
222 Credere in Deum, Unum, Illumque amare ex toto quod quis est,
immensa habet pro tota nostra vita consectaria.
223 Dei magnitudinem et maiestatem cognoscere: « Ecce
Deus magnus vincens scientiam nostram » (Iob 36,26).
Propterea Deus esse debet « primus cui praestatur servitium ».43
224 In gratiarum actione vivere: si Deus Unus est,
quidquid sumus et habemus, ab Illo venit: « Quid autem habes quod
non accepisti? » (1 Cor 4,7). « Quid retribuam Domino pro
omnibus, quae retribuit mihi? » (Ps 116,12).
225 Unitatem et veram dignitatem omnium hominum cognoscere:
omnes sunt facti « ad imaginem et similitudinem » Dei (Gn
1,26). 226 Rebus creatis bene uti:
fides in Unum Deum nos ducit ad utendum omnibus quae Ipse non sunt,
in mensura qua ea nos ad Illum admovent, et ad separandum nos ab eis
in mensura qua ea nos ab Illo seiungunt:44
« Domine meus ac Deus meus, aufer a me quidquid ad Te me
impedit! Domine meus ac Deus meus, da mihi quidquid ad Te me adducit!
Domine meus ac Deus meus, solve me a me et da me totum Tibi [esse]
proprium! ».45
227 In omnibus adiunctis Deo
fidere, in rebus etiam adversis. Oratio quaedam sanctae
Theresiae a Iesu id exprimit mirabiliter:
« Nihil te turbet, nihil te terreat, omnia
transeunt, Deus non mutatur, patientia omnia obtinet; ei qui
Deum habet nihil deest: Deus solus sufficit ».46
Compendium
228 « Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est...
» (Dt 6,4; Mc 12,29). « Unicum sit necesse est
summum magnum, — quod fuerit par non habendo —. [...] Deus,
si non unus est, non est ».47
229 Fides in Deum nos ducit ut nos ad Deum solum, tamquam ad
nostram primam originem nostrumque ultimum finem, vertamus, et ut
nihil Illi praeferamus vel substituamus.
230 Deus, Se revelans, mysterium permanet ineffabile: «
Si cepisti, non est Deus ».48
231 Deus nostrae fidei Se revelavit sicut Ille qui est;
Se cognoscendum praebet ut qui « multae miserationis ac verax
» (Ex 34,6) est. Ipsum Eius Esse est veritas et
amor.
(17) Catechismus Romanus, 1, 2, 6: ed. P. Rodríguez (Città del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 23.
(18) Catechismus Romanus, 1, 2, 8: ed. P. Rodríguez (Città
del Vaticano-Pamplona 1989) p. 26.
(19) Cf Phil 2,10-11.
(20) Cf Mc 12,29-30.
(21) Cf Mc 12,35-37.
(22) Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS
800. (23) Cf Idc
13,18. (24) Cf Ex
3,5-6. (25) Cf Ex
32. (26) Cf Ex
33,12-17. (27) Cf Ex
34,9. (28) Cf Is
44,6. (29) Cf Ps
85,11. (30) Cf Dt
7,9. (31) Cf Sap
13,1-9. (32) Cf Ps
115,15. (33) Cf Sap
7,17-21. (34) Cf Io
17,3. (35) Cf Dt
4,37; 7,8; 10,15. (36) Cf
Is 43,1-7. (37) Cf
Os 2. (38) Cf Os
11,1. (39) Cf Is
49,14-15. (40) Cf Is
62,4-5. (41) Cf Ez
16; Os 11. (42) Cf
1 Cor 2,7-16; Eph 3,9-12.
(43) Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation,
ed. P. TissetY. Lanhers, v. 1 (Paris 1960) p. 280 et 288.
(44) Cf Mt 5,29-30; 16,24; 19,23-24.
(45) Sanctus Nicolaus a Flüe, Bruder-Klausen-Gebet, apud R.
Amschwand, Bruder Klaus. Ergänzungsband zum Quellenwerk von
R. Durrer (Sarnen 1987) p. 215.
(46) Sancta Theresia a Iesu, Poesía, 9: Biblioteca Mística
Carmelitana, v. 6 (Burgos 1919) p. 90.
(47) Tertullianus, Adversus Marcionem 1, 3, 5: CCL 1, 444 (PL
2, 274). (48) Sanctus
Augustinus, Sermo, 52, 6, 16: ed. P. Verbraken: Revue
Bénédictine 74 (1964) 27 (PL 38,360). |