CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO CAPUT
PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM
ARTICULUS 1 « CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM,
CREATOREM CAELI ET TERRAE»
Paragraphus 2 PATER
I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »
232 Christiani « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »
baptizantur (Mt 28,19). Prius respondent « Credo » triplici
interrogationi quae ab illis petit ut eorum fidem in Patrem, in
Filium et in Spiritum profiteantur: « Fides omnium christianorum in
Trinitate consistit ».49 233
Christiani baptizantur « in nomine » Patris et Filii et Spiritus
Sancti, et non « in nominibus » eorum,50 quia unus est
Deus, Pater Omnipotens et Eius Filius unicus et Spiritus Sanctus:
Sanctissima Trinitas. 234 Mysterium
Sanctissimae Trinitatis est centrale fidei et vitae christianae
mysterium. Est mysterium Dei in Se Ipso. Est igitur ceterorum fidei
mysteriorum fons, lumen illa illuminans. Doctrina est maxime
fundamentalis et essentialis in « hierarchia veritatum » fidei.51
« Historia salutis idem est ac historia viae ac rationis, qua Deus
verus et unus: Pater, Filius, Spiritus Sanctus, Sese hominibus
revelat eosque a peccato aversos Sibi reconciliat et coniungit ».52
235 Hac paragrapho breviter exponetur quomodo Beatae Trinitatis
mysterium revelatum sit (I), quomodo Ecclesia doctrinam fidei de hoc
mysterio enuntiaverit (II), quomodo, denique, Deus Pater, per
divinas Filii et Spiritus Sancti missiones, Suum creationis,
Redemptionis et sanctificationis « benevolum consilium » ducat in
rem (III). 236 Ecclesiae Patres inter
Theologia et Oeconomia distinguunt, primo verbo mysterium
vitae intimae Dei-Trinitatis denotantes, altero vero omnia Dei opera
per quae Ipse Se revelat vitamque communicat Suam. Per Oeconomiam
nobis Theologia revelatur; sed, e contra, Theologia
totam illustrat Oeconomiam. Opera Dei revelant quis Ille in
Se Ipso sit; et, e contra, mysterium Eius Esse intimi intelligentiam
omnium operum Eius illuminat. Sic res analogice se habet inter
personas humanas. Persona in agendo manifestatur et quo melius
quamdam cognoscimus personam, eo melius eius agere intelligimus.
237 Trinitas est fidei mysterium sensu stricto, unum nempe e
mysteriis in Deo absconditis, « quae, nisi revelata divinitus,
innotescere non possunt ».53 Deus utique quaedam Sui Esse
trinitarii vestigia in Suo creationis opere reliquit et in
Revelatione Sua decursu Veteris Testamenti. Sed intimitas Eius Esse,
ut Sanctae Trinitatis, ante Incarnationem Filii Dei et missionem
Sancti Spiritus, constituit mysterium soli rationi et etiam fidei
Israel inaccessibile.
II. De revelatione Dei tamquam Trinitatis
Pater per Filium revelatus 238
Invocatio Dei ut « Patris » in multis cognita est religionibus.
Saepe divinitas tamquam « pater deorum et hominum » consideratur. In
Israel, Deus, tamquam Creator mundi, est Pater appellatus.54
Deus adhuc magis est Pater ratione Foederis et doni Legis populo
facti, de quo dicit: « Filius meus primogenitus Israel » (Ex
4,22). Etiam appellatus est Pater regis Israel.55 Et est,
modo prorsus peculiari, « Pater pauperum », orphani et viduae, qui
sub Eius benevola sunt protectione.56
239 Sermo fidei, Deum nomine « Patris » nuncupans, duas rationes
praecipue indicat: Deum primam omnium esse originem et auctoritatem
transcendentem Illumque simul esse bonitatem et sollicitudinem omnes
Suos filios diligentem. Haec paterna Dei teneritudo etiam per
imaginem maternitatis exprimi potest,57 quae Dei
immanentiam atque intimitatem inter Deum et Eius creaturam magis
indicat. Ita sermo fidei in experientia humana haurit parentum, qui
quodammodo pro homine primi sunt Dei repraesentantes. Haec tamen
experientia etiam ostendit, parentes humanos fallibiles esse
illosque vultum paternitatis et maternitatis deformare posse.
Recordari igitur oportet, Deum humanam sexuum transcendere
distinctionem. Ille nec vir est nec femina, Ille est Deus.
Paternitatem etiam et maternitatem transcendit humanas,58
licet earum sit origo atque mensura:59 nemo pater est,
sicut Deus est Pater. 240 Iesus, Deum
esse « Patrem », sensu inaudito, revelavit: Ille non est tantummodo
Pater quatenus Creator, sed Pater est aeterne in relatione ad Filium
Suum unicum, qui aeterne Filius non est nisi in relatione ad Patrem
Suum: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi
Filius et cui voluerit Filius revelare » (Mt 11,27).
241 Hac de causa, Apostoli Iesum tamquam « Verbum » confitentur
quod « in principio erat [...] apud Deum, et Deus erat Verbum » (Io
1,1), tamquam Illum « qui est imago Dei invisibilis » (Col
1,15) atque « splendor gloriae et figura substantiae Eius » (Heb
1,3). 242 Post illos, Ecclesia
Traditionem sequens apostolicam anno 325 in primo Concilio
Oecumenico Nicaeno confessa est Filium esse « consubstantialem Patri
»,60 id est, unum Deum cum Illo. Secundum Concilium
Oecumenicum Constantinopoli anno 381 congregatum, in sua
formulatione Symboli Nicaeni, hanc expressionem servavit et
confessum est « Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia
saecula, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non
factum, consubstantialem Patri ».61
Pater et Filius a Spiritu revelati 243
Iesus, ante Pascha Suum, missionem annuntiat « alius Paracliti »
(Defensoris), Spiritus Sancti. Hic, iam a creatione operans,62
et postquam « locutus est per Prophetas »,63 erit nunc
apud discipulos et in illis,64 ut eos doceat65
eosque deducat « in omnem veritatem » (Io 16,13). Ita
Spiritus Sanctus tamquam alia revelatur Persona divina in relatione
ad Iesum et ad Patrem. 244 Origo Spiritus
aeterna in Eius missione revelatur temporali. Spiritus Sanctus ad
Apostolos et ad Ecclesiam mittitur tam a Patre in nomine Filii quam
personaliter a Filio, postquam Hic ad Patrem rediit.66
Missio Personae Spiritus post Iesu glorificationem67
mysterium Sanctissimae Trinitatis plene revelat.
245 Fides apostolica relate ad Spiritum Sanctum a secundo
Concilio Oecumenico anno 381 Constantinopoli proclamata est:
Credimus « et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex
Patre procedit ».68 Hoc modo, Ecclesia Patrem agnoscit
tamquam « fontem et originem totius divinitatis ».69
Aeterna tamen Spiritus Sancti origo sine nexu cum illa Filii non
est. « Spiritum quoque Sanctum, qui est Tertia in Trinitate Persona,
unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius
substantiae, unius quoque esse naturae; [...] qui tamen nec Patris
tantum nec Filii tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur
».70 Symbolum Constantinopolitani Concilii Ecclesiae
profitetur: « Qui cum Patre et Filio simul adoratur et
conglorificatur ».71 246
Latina Symboli traditio profitetur Spiritum « a Patre Filioque
» procedere. Concilium Florentinum, anno 1439, explicat: « Spiritus
Sanctus [...] essentiam Suam Suumque esse subsistens habet ex Patre
simul et Filio, et ex Utroque aeternaliter tamquam ab uno principio
et unica spiratione procedit [...]. Et quoniam omnia, quae Patris
sunt, Pater Ipse unigenito Filio Suo gignendo dedit, praeter esse
Patrem, hoc ipsum quod Spiritus procedit ex Filio, Ipse Filius a
Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus est ».72
247 Affirmatio de Filioque in Symbolo anno 381
Constantinopoli proclamato non habebatur. Sed sanctus Leo Papa,
veterem traditionem latinam et alexandrinam sequens, illam iam anno
447 dogmatice erat professus,73 etiam priusquam Roma anno
451 in Concilio Chalcedonensi Symbolum anni 381 cognovisset et
recepisset. Usus huius formulae in Symbolo pedetentim (inter VIII et
XI saeculum) est in liturgia latina admissus. Introductio tamen
verbi Filioque in Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum
peracta a liturgia latina adhuc hodie dissensionem cum Ecclesiis
orthodoxis constituit. 248 Traditio
orientalis imprimis notam exprimit Patris ut primae originis relate
ad Spiritum. Profitens Spiritum « qui a Patre procedit » (Io
15,26), Eum affirmat a Patre per Filium procedere.74
Traditio vero occidentalis imprimis consubstantialem communionem
inter Patrem et Filium affirmat, Spiritum ex Patre Filioque
procedere dicens. Ipsa hoc « licite et rationabiliter »75
dicit, quia Personarum divinarum aeternus ordo in communione
consubstantiali implicat Patrem, quatenus « est principium sine
principio »,76 primam originem esse Spiritus, sed etiam,
quatenus Filii unici est Pater, cum Illo unicum esse principium ex
quo, « tamquam ex uno principio »,77 Spiritus procedit.
Haec licita complementaritas, nisi exacerbetur, identitatem fidei in
realitatem eiusdem mysterii proclamati non afficit.
III. Sanctissima Trinitas in doctrina fidei
Dogmatis trinitarii efformatio 249
Inde ab initio, veritas revelata de Sanctissima Trinitate in
radicibus fuit viventis fidei Ecclesiae, praesertim per Baptismum.
Ipsa suam invenit expressionem in regula fidei baptismalis enuntiata
in praedicatione, catechesi et oratione Ecclesiae. Tales formulae
iam in scriptis inveniuntur apostolicis, sicut haec testatur
salutatio, resumpta a liturgia eucharistica: « Gratia Domini Iesu
Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus
vobis » (2 Cor 13,13).78
250 Priorum saeculorum decursu, Ecclesia suam fidem trinitariam,
modo magis explicito, enuntiare studuit, sive ut suam propriam fidei
intelligentiam altius penetraret sive ut illam contra errores
defenderet qui eam deformabant. Haec opera veterum fuit Conciliorum
quae a labore theologico Patrum Ecclesiae sunt adiuta et a sensu
fidei populi christiani fulcita. 251 Pro
enuntiatione dogmatis Trinitatis, Ecclesia propriam terminologiam
evolvere debuit, notionibus originis philosophicae adiuta: «
substantia », « persona » vel « hypostasis », « relatio » etc. Hoc
faciens, fidem non submisit sapientiae humanae, sed sensum novum,
inauditum, his dedit vocabulis, quae exinde ad significandum etiam
destinabantur mysterium ineffabile quod « infinite omne id superat,
quod nos modo humano intellegere possumus ».79
252 Ecclesia vocabulo utitur « substantia » (quod per «
essentiam » vel per « naturam » quandoque etiam vertitur) ad Esse
divinum in Eius designandum unitate, vocabulo autem « persona » vel
« hypostasis » ad Patrem, Filium et Spiritum Sanctum indicandos in
Eorum reali distinctione inter Se, vocabulo autem « relatio » ad
indicandum Eorum distinctionem in eo residere quod alii ad alios
referuntur. Sanctissimae Trinitatis dogma
253 Trinitas est Una. Tres deos non confitemur, sed Unum
Deum in Tribus Personis: « Trinitatem consubstantialem ».80
Personae divinae unam divinitatem non inter Se dividunt, sed
unaquaeque Earum est Deus totus: « cum [...] ipsum sit Pater quod
Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus
Sanctus: id est natura Unus Deus ».81 « Quaelibet Trium
Personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura
divina ».82 254 Personae
divinae sunt inter Se realiter distinctae. « Colimus et
confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium ».83 «
Pater », « Filius », « Spiritus Sanctus » non sunt simpliciter
nomina modos divini « Esse » designantia, quia illi inter se
realiter sunt distincti: « Non enim Ipse est Pater qui Filius, nec
Filius Ipse qui Pater, nec Spiritus Sanctus Ipse qui est vel Pater
vel Filius ».84 Inter Se per relationes originis
distinguuntur: « Est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et
Spiritus Sanctus, qui procedit ».85 Divina Unitas est
Trina. 255 Personae divinae inter
Se sunt relativae. Distinctio realis Personarum inter Se, quia
divinam non dividit unitatem, in relationibus solummodo consistit
quibus aliae ad alias referuntur: « In relativis vero Personarum
nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad
Utrosque refertur: quae cum relative Tres Personae dicantur, una
tamen natura vel substantia creditur ».86 Inter illas
utique « omnia [...] sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio
».87 « Propter hanc unitatem Pater est totus in Filio,
totus in Spiritu Sancto; Filius totus est in Patre, totus in Spiritu
Sancto; Spiritus Sanctus totus est in Patre, totus in Filio ».88
256 Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui etiam « Theologus »
appellatur, hoc fidei trinitariae compendium catechumenis tradit
Constantinopolitanis:
« Ante omnia, bonum depositum, quaeso, custodi, cui vivo,
et pro quo milito, et quod utinam me ex hac vita discedentem comitetur,
cum quo et omnes vitae molestias perfero, et iucunditates omnes contemno
ac pro nihilo duco; fidem, inquam, et confessionem in Patrem, et Filium,
et Spiritum Sanctum. Hanc tibi hodierno die committo; cum hac te, et
lustricis aquis immergam, et in altum extraham. Hanc tibi do totius
vitae sociam, et patronam, unam deitatem et potentiam, quae in Tribus
coniunctim invenitur, et Tria divisim comprehendit, nec substantiis aut
naturis inaequalis est, nec praestantiis aut submissionibus augetur vel
minuitur [...]. Trium infinitorum, infinitam coniunctionem, Deum
unumquemque, si separatim consideretur [...]; Deum rursus Tria haec, si
simul cogitentur [...]. Vix Unum animo concepi, cum statim Tribus
circumfulgeo. Vix Tria distinguere incipio, cum ad Unum reducor ».89
IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis
257 « O lux, beata Trinitas, et principalis Unitas! ».90
Deus est aeterna beatitudo, vita immortalis, lux indeficiens. Deus
est amor: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Deus libere gloriam
Suae vitae beatae communicare vult. Tale est « beneplacitum Eius » (Eph
1,9) quod ante mundi creationem in Filio Suo concepit dilecto, atque
adeo « praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum
» (Eph 1,5), id est, nos « praedestinavit conformes fieri
imaginis Filii Eius » (Rom 8,29) per « Spiritum adoptionis
filiorum » (Rom 8,15). Hoc consilium gratia est « quae data
est nobis ante tempora saecularia » (2 Tim 1,9), immediate ab
amore trinitario procedens. Illud in creationis opere evolvitur et
post lapsum in tota salutis historia, in missionibus Filii et
Spiritus quas missio continuat Ecclesiae.91
258 Tota Oeconomia divina commune Trium Personarum divinarum est
opus. Etenim Trinitas, sicut nonnisi una eademque est natura, unam
eamdemque habet operationem.92 « Pater et Filius et
Spiritus Sanctus non tria principia [sunt] creaturae, sed unum
principium ».93 Unaquaeque tamen Persona divina secundum
Suam proprietatem personalem commune operatur opus. Sic Ecclesia,
Novum sequens Testamentum,94 profitetur: « Unus [...]
Deus et Pater ex quo omnia; et Unus Dominus Iesus Christus, per quem
omnia; et Unus Spiritus Sanctus, in quo omnia ».95
Missiones divinae Incarnationis Filii et doni Spiritus Sancti
proprietates divinarum Personarum praecipue manifestant.
259 Tota Oeconomia divina, opus simul commune et personale,
cognoscendas praebet et proprietatem divinarum Personarum et Earum
unam naturam. Tota vita christiana est etiam cum unaquaque
Personarum divinarum communio quin Illas ullo modo separet. Qui
Patrem glorificat, id per Filium facit in Spiritu Sancto; qui
Christum sequitur, id facit quia Pater illum attrahit96
et Spiritus illum movet.97 260
Totius Oeconomiae divinae finis ultimus est creaturarum in unitatem
perfectam Beatissimae Trinitatis ingressus.98 Sed iam
nunc vocamur ut a Sanctissima inhabitemur Trinitate. Dicit enim
Dominus: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus
diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus » (Io
14,23):
« O Deus meus, Trinitas quam adoro, adiuva me ut mei
plene obliviscar ad me immobilem et serenam in Te stabiliendam, quasi
anima mea in aeternitate iam esset; nihil pacem meam perturbare possit
neque me ex Te educere, o mi Immutabilis, sed unumquodque temporis
momentum me altius ducat in profunditatem mysterii Tui! Animam meam
pacifica; fac ex ea caelum Tuum, mansionem Tuam dilectam et locum
quietis Tuae. Utinam nunquam Te ibi relinquam solum, sed Tecum sim ibi
tota egomet ipsa, tota in fide mea vigilans, tota in adoratione, tota
actioni creatrici Tuae dedita ».99
Compendium
261 Mysterium Sanctissimae Trinitatis mysterium est centrale
fidei et vitae christianae. Solus Deus Eius cognitionem nobis
praebere potest Se tamquam Patrem, Filium et Spiritum Sanctum
revelans. 262 Incarnatio Filii Dei
revelat, Deum esse Patrem aeternum, et Filium esse Patri
consubstantialem, scilicet, Ipsum in Illo et cum Illo Eumdem esse
unum Deum. 263 Missio Spiritus
Sancti, quem Pater in nomine Filii 100 et Filius
« a Patre » (Io 15,26) mittit, revelat Ipsum esse
cum Illis Eumdem Deum unum. « Cum Patre et Filio simul
adoratur et conglorificatur ». 101
264 « Spiritus Sanctus de Patre principaliter, et Ipso sine
ullo intervallo temporis dante [Filio], communiter de
Utroque procedit ». 102 265
Per gratiam Baptismi « in nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti » (Mt 28,19) ad vitam Beatissimae Trinitatis
vocamur participandam, « hisce in terris in obscuritate fidei
et post mortem in sempiterna luce ». 103
266 « Fides autem catholica haec est, ut Unum Deum in
Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes
Personas, neque substantiam separantes: alia est enim Persona
Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sed Patris et Filii et
Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna
maiestas ». 104 267
Personae divinae, inseparabiles in eo quod sunt, etiam in eo quod
faciunt inseparabiles sunt. Sed in unica operatione divina
unaquaeque id manifestat quod Ei in Trinitate proprium est,
praecipue in missionibus divinis Incarnationis Filii et doni
Spiritus Sancti.
(49) Sanctus Caesarius Arelatensis, Expositio vel traditio
Symboli (sermo 9): CCL 103, 47.
(50) Cf Vigilius, Professio fidei (552): DS 415.
(51) Cf Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum
generale, 43: AAS 64 (1972) 123.
(52) Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum
generale, 47: AAS 64 (1972) 125.
(53) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS
3015. (54) Cf Dt
32,6; Mal 2,10.
(55) Cf 2 Sam 7,14.
(56) Cf Ps 68,6.
(57) Cf Is 66,13; Ps 131,2.
(58) Cf Ps 27,10.
(59) Cf Eph 3,14-15; Is 49,15.
(60) Symbolum Nicaenum: DS 125.
(61) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(62) Cf Gn 1,2.
(63) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(64) Cf Io 14,17.
(65) Cf Io 14,26.
(66) Cf Io 14,26; 15,26; 16,14.
(67) Cf Io 7,39.
(68) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(69) Concilium Toletanum VI (anno 638), De Trinitate et de Filio
Dei Redemptore incarnato: DS 490.
(70) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 527.
(71) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(72) Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS
1300-1301. (73) Cf Sanctus
Leo Magnus, Epistula Quam laudabiliter: DS 284.
(74) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58
(1966) 948. (75) Concilium
Florentinum, Decretum pro Graecis (anno 1439): DS 1302.
(76) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (anno
1442): DS 1331. (77)
Concilium Lugdunense II, Constitutio de Summa Trinitate et fide
catholica (1274): DS 850.
(78) Cf 1 Cor 12,4-6; Eph 4,4-6.
(79) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 9: AAS 60 (1968)
437. (80) Concilium
Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus
Capitulis, 1: DS 421.
(81) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 530.
(82) Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 2, De errore
abbatis Ioachim: DS 804.
(83) Fides Damasi: DS 71.
(84) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 530.
(85) Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 2, De errore
abbatis Ioachim: DS 804.
(86) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 528.
(87) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (anno
1442): DS 1330. (88)
Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (1442): DS
1331. (89) Sanctus
Gregorius Nazianzenus, Oratio, 40, 41: SC 358, 292-294 (PG
36, 417). (90) Hymnus
ad II Vesperas Dominicae, in Hebdomadis 2 et 4: Liturgia
Horarum, editio typica, v. 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973)
p. 684 et 931; v. 4 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 632 et
879. (91) Cf Concilium
Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2-9: AAS 58 (1966) 948-958.
(92) Cf Concilium Constantinopolitanum II (anno 553),
Anathematismi de tribus Capitulis, 1: DS 421.
(93) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (1442): DS
1331. (94) Cf 1 Cor
8,6. (95) Concilium
Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus
Capitulis, 1: DS 421.
(96) Cf Io 6,44.
(97) Cf Rom 8,14.
(98) Cf Io 17,21-23.
(99) Beata Elisabeth a Trinitate, Élévation à la Trinité: Ecrits
spirituels, 50, ed. M.M. Philipon (Paris 1949) p. 80.
(100) Cf Io 14,26.
(101) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(102) Sanctus Augustinus, De Trinitate, 15, 26, 47: CCL 50A,
529 (PL 42, 1095). (103)
Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 9: AAS 60 (1968) 436.
(104) Symbolum « Quicumque »: DS 75. |