CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO CAPUT
PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM
ARTICULUS 1 « CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM,
CREATOREM CAELI ET TERRAE»
Paragraphus 3 OMNIPOTENS 268
Ex omnibus attributis divinis, de sola omnipotentia Dei in Symbolo
fit mentio: magni momenti est pro nostra vita eam profiteri.
Credimus illam esse universalem, quia Deus, qui omnia
creavit, 105 omnia regit et omnia potest; amore
plenam, quia Deus Pater est noster; 106 arcanam,
quia illam sola fides potest discernere, cum « in infirmitate
perficitur » (2 Cor 12,9). 107
« Omnia, quaecumque voluit fecit » (Ps 115,3)
269 Sacrae Litterae saepe potentiam Dei confitentur
universalem. Ille « Potentis Iacob » appellatur nomine (Gn
49,24; Is 1 24 et alibi), « Dominus virtutum » dicitur, «
Fortis et Potens » (Ps 24,8-10). Ideo Deus est omnipotens «
in caelo et in terra » (Ps 135,6), quia Ipse ea fecit. Nihil
est Illi impossibile 108 et, secundum Suam voluntatem, de
Suo opere disponit; 109 Ille est Dominus universi, cuius
statuit ordinem qui Illi plene subiectus manet et praesto est. Ille
est historiae Dominus: corda et eventus secundum Suam regit
voluntatem: 110 « Multum enim valere Tibi soli subest
semper, et virtuti brachii Tui quis resistet? » (Sap 11,21).
« Misereris omnium, quia omnia potes » (Sap 11,23)
270 Deus est Pater omnipotens. Eius paternitas et
potentia mutuo se illuminant. Ille utique Suam omnipotentiam
ostendit paternam modo quo de nostris curat necessitatibus; 111
adoptione filiali quam nobis donat (« ero vobis in Patrem et vos
eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens »: 2
Cor 6,18); Sua denique infinita misericordia, etenim Suam
potentiam summopere manifestat, peccata libere ignoscens.
271 Omnipotentia divina nequaquam est arbitraria: « In Deo est
idem potentia et essentia et voluntas et intellectus et sapientia et
iustitia. Unde nihil potest esse in potentia divina, quod non possit
esse in voluntate iusta Ipsius, et in intellectu sapiente Eius ».
112 Mysterium apparentis impotentiae
Dei 272 Fides in Deum Patrem
omnipotentem per mali et doloris experientiam potest in probationem
adduci. Quandoque Deus potest absens videri atque incapax impediendi
malum. Deus igitur Pater omnipotentiam Suam modo maxime arcano
revelavit in voluntaria humiliatione et in resurrectione Filii Sui,
per quas malum vicit. Sic Christus crucifixus est Dei virtus et Dei
sapientia « quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et
quod infirmum est Dei, fortius est hominibus » (1 Cor 1,25).
In Christi resurrectione et exaltatione, Pater operatus est «
operationem potentiae virtutis » Suae et ostendit quam « sit
supereminens magnitudo virtutis » Suae « in nos qui credimus » (Eph
1,19-22). 273 Sola fides viis
omnipotentiae Dei adhaerere potest arcanis. Haec fides gloriatur in
infirmitatibus suis ut attrahat super se potentiam Christi. 113
Huius fidei supremum exemplar est Maria Virgo, quae credidit « quia
non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37) et
Dominum magnificare potuit: « quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum Nomen Eius » (Lc 1,49). 274
« Nulla res tam ad fidem et spem nostram confirmandam valet, quam si
fixum in animis nostris teneamus nihil non fieri a Deo posse;
quidquid enim deinceps credere oporteat, quamvis magnum et
admirabile sit, rerumque ordinem ac modum superet, illi tamen facile
humana ratio, postquam Dei omnipotentis notitiam perceperit, sine
ulla haesitatione assentitur ». 114
Compendium 275 Cum Iob, iusto,
confitemur: « Scio quia omnia potes et nulla Te latet
cogitatio » (Iob 42,2). 276
Ecclesia, fidelis testimonio Scripturae, saepe suam orationem ad
« Deum omnipotentem et aeternum » dirigit («
Omnipotens sempiterne Deus... »), firmiter credens « quia
non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37).
115 277 Deus omnipotentiam
ostendit Suam, nos a nostris peccatis convertens et in Suam
amicitiam per gratiam restituens (« Deus, qui omnipotentiam Tuam
parcendo maxime et miserando manifestas »). 116
278 Nisi quis amorem Dei omnipotentem esse credat, quomodo
credet Deum nos creare, Filium nos redimere, Spiritum Sanctum nos
sanctificare potuisse?
(105) Cf Gn 1,1; Io 1,3.
(106) Cf Mt 6,9.
(107) Cf 1 Cor 1,18.
(108) Cf Ier 32,17; Lc 1,37.
(109) Cf Ier 27,5.
(110) Cf Est 4,17c; Prv 21,1; Tb 13,2.
(111) Cf Mt 6,32.
(112) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 25, a.
5, ad 1: Ed. Leon. 4, 297.
(113) Cf 2 Cor 12,9; Phil 4,13.
(114) Catechismus Romanus, 1, 2, 13: ed. P. Rodríguez (Cittŕ
del Vaticano-Pamplona) p. 31.
(115) Cf Gn 18,14; Mt 19,26.
(116) Dominica XXVI « per annum », Collecta: Missale
Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p.
365. |