CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO CAPUT
PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM
ARTICULUS 1 « CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM,
CREATOREM CAELI ET TERRAE»
Paragraphus 4 CREATOR 279
« In principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1). Haec
verba sollemnia in limine sunt sacrae Scripturae. Symbolum fidei
haec verba iterum sumit confitens Deum Patrem omnipotentem tamquam «
Creatorem caeli et terrae », 117 « visibilium omnium et
invisibilium ». 118 Imprimis igitur de Creatore loquemur,
deinde de Eius creatione, denique de lapsu peccati, a quo ut nos
liberaret, Filius Dei, Iesus Christus, venit.
280 Creatio relate « ad omnia incepta salvifica Dei » est
fundamentum, « exordium historiae salutis », 119 quae
in Christo culmen habet. Viceversa, Christi mysterium est lux
decisiva pro mysterio creationis; illud finem revelat ob quem « in
principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1): ab
initio, Deus gloriam novae creationis in Christo intendebat.
120 281 Hac de causa, lectiones
Vigiliae Paschalis, quae celebratio est novae creationis in Christo,
a narratione incipiunt creationis; haec in liturgia Byzantina, in
vigiliis magnorum Domini festorum, primam semper constituit
lectionem. Secundum veterum testimonium, catechumenorum instructio
ad Baptismum eandem sequitur viam. 121
I. Catechesis de creatione 282
Catechesis de creatione summi est momenti. Ad ipsa vitae humanae et
christianae fundamenta refertur: etenim fidei christianae responsum
explicat ad quaestionem elementariam quam homines omnium temporum
sibi posuerunt: « Unde venimus? » « Quo imus? » « Quaenam origo est
nostra? » « Quinam noster est finis? » « Unde venit et quo it
quidquid exsistit? ». Hae duae quaestiones, originis nempe et finis,
sunt inseparabiles. Decisivae sunt pro sensu et ordinatione nostrae
vitae nostrique modi agendi. 283 Quaestio
de originibus mundi et hominis obiectum est plurium investigationum
scientificarum, quae nostras cognitiones de aetate et dimensionibus
mundi universi, de effectione formarum viventium, de prima hominis
apparitione magnopere ditaverunt. Hae detectiones nos invitant ut
magnitudinem Creatoris admiremur magis, Illi propter omnia Eius
opera agamus gratias et propter intelligentiam et scientiam, quas
Ipse doctis et investigatoribus praebet. Hi dicere possunt cum
Salomone: « Ipse dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut
sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum [...];
omnium enim artifex docuit me Sapientia » (Sap 7,17-21).
284 Magna attentio his investigationibus concessa fortiter a
quaestione alius ordinis stimulatur, quae campum proprium
scientiarum naturalium excedit. Quaestio tantum non est, ut sciatur
quando et quomodo universus mundus materialiter sit ortus neque
quando homo apparuerit, sed ut potius detegatur quinam sit talis
originis sensus: utrum illa casu regatur, fato caeco, anonyma
necessitate, an ab Ente transcendenti, intelligenti et bono, quod
Deus appellatur. Et si mundus a sapientia et bonitate Dei procedit,
cur malum exsistit? Undenam illud venit? Quisnam est responsabilis
illius? Habeturne ab eo liberatio? 285 Ab
initio, fides christiana invenitur coram responsis ad quaestionem
circa origines diversis a sua. Sic in religionibus et culturis
antiquis plures habentur mythi relate ad origines. Quidam philosophi
dixerunt, omnia esse Deum, mundum esse Deum, vel fieri mundi esse
fieri Dei (pantheismus); alii dixerunt mundum emanationem Dei esse
necessariam, ab hoc orientem fonte et ad illum redeuntem; adhuc alii
affirmaverunt duorum principiorum aeternorum exsistentiam, Boni et
Mali, Lucis et Tenebrarum, in pugna permanenti (dualismus,
manicheismus); secundum quasdam ex his conceptionibus, mundus
(saltem mundus materialis) malus esset, cuiusdam decadentiae
productus, et propterea reiiciendus et superandus (gnosis); alii
admittunt, mundum factum esse a Deo, sed ad modum quo artifex facit
horologium, ita ut, postquam illum fecerit, sibi ipsi dereliquerit
(deismus); alii denique nullam admittunt mundi originem
transcendentem, sed vident in illo purum ludum materiae quae semper
exstitisset (materialismus). Omnia haec tentamina permanentiam et
universalitatem quaestionis de originibus testantur. Haec
investigatio propria est hominis. 286
Ipsa humana intelligentia habet utique capacitatem quoddam responsum
inveniendi quaestioni de originibus. Etenim exsistentia Dei
Creatoris potest lumine rationis humanae per Eius opera certo
cognosci, 122 quamquam haec cognitio saepe obscurata et
deformata est errore. Hac de causa, fides rationem confirmat et
illustrat in recta huius veritatis intelligentia. « Fide
intelligimus aptata esse saecula Verbo Dei, ut ex invisibilibus
visibilia facta sint » (Heb 11,3). 287
Veritas creationis tanti momenti est pro tota vita humana ut Deus,
in Sua teneritudine, populo Suo revelare voluerit quidquid salutare
est de hac re cognoscere. Ultra cognitionem naturalem quam quilibet
homo potest de Creatore habere, 123 Deus progressive
Israel mysterium creationis revelavit. Ille qui Patriarchas elegit,
qui Israel eduxit de Aegypto et qui, Israel eligens, eum creavit et
formavit, 124 Se revelat tamquam Illum cui omnes populi
terrae pertinent, atque adeo universa terra, tamquam Illum qui solus
« fecit caelum et terram » (Ps 115,15; 124,8; 134,3).
288 Ita revelatio creationis a revelatione et effectione
Foederis Unius Dei cum Eius populo inseparabilis est. Creatio
revelata est tamquam primus gressus ad hoc Foedus, tamquam primum et
universale omnipotentis amoris Dei testimonium. 125
Veritas creationis exprimitur etiam cum vi crescenti in Prophetarum
nuntio, 126 in oratione psalmorum 127 et
liturgiae, in sapientiali consideratione 128 populi
electi. 289 Inter omnia sacrae Scripturae
de creatione verba, tria priora Genesis capita locum habent
singularem. Sub ratione litteraria, hi textus diversos habere
possunt fontes. Auctores inspirati eos initio Scripturae
collocaverunt ita ut suo sermone sollemni exprimerent veritates
creationis, eius originis et finis in Deo, eius ordinis et
bonitatis, vocationis hominis, denique tragoediae peccati et spei
salutis. Haec verba, lecta sub lumine Christi, in unitate sacrae
Scripturae et in Traditione viva Ecclesiae, fons permanent
principalis pro catechesi mysteriorum « initii »: creationis,
lapsus, promissionis salutis.
II. Creatio – Sanctissimae Trinitatis opus
290 « In principio creavit Deus caelum et terram » (Gn
1,1): in his primis verbis Scripturae tria affirmantur: Deus
aeternus initium dedit omnibus quae extra Illum exsistunt. Ille
solus est Creator (verbum « creare » — hebraice bara — semper
habet Deum tamquam subiectum). Universitas eorum quae exsistunt
(expressa a formula « caelum et terra ») ab Illo dependet, qui ei
esse dat. 291 « In principio erat Verbum
[...] et Deus erat Verbum. [...] Omnia per Ipsum facta sunt, et sine
Ipso factum est nihil » (Io 1,1-3). Novum Testamentum
revelat, Deum omnia per Verbum creasse aeternum, Suum Filium
dilectum. « In Ipso condita sunt universa in caelis et in terra
[...]. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt, et Ipse est ante
omnia, et omnia in Ipso constant » (Col 1,16-17). Fides
Ecclesiae actionem creatricem Spiritus Sancti pariter affirmat:
Ille, quem profitemur « vivificantem », 129 est «
Spiritus Creator » (« Veni, Creator Spiritus »), « bonitatis Fons ».
130 292 Actio creatrix Filii et
Spiritus, cum illa Patris inseparabiliter una, adumbrata in Vetere
Testamento, 131 in Novo Foedere revelata, clare a regula
fidei affirmatur Ecclesiae: « Solus Hic Deus invenitur [...]: Hic
Pater, Hic Deus, Hic Conditor, Hic Factor, Hic Fabricator, qui fecit
ea per Semetipsum, hoc est per Verbum et per Sapientiam Suam
»; 132 « Filius et Spiritus » sunt quasi « manus » Eius.
133 Creatio commune est opus Sanctissimae Trinitatis.
III. « Mundus ad Dei gloriam conditus est »
293 Veritas est fundamentalis, quam Scriptura et Traditio docere
et celebrare non desinunt, « mundum ad Dei gloriam conditum esse ».
134 Deus omnia creavit, explicat sanctus Bonaventura « non
[...] propter gloriam augendam, sed propter gloriam manifestandam et
propter gloriam Suam communicandam ». 135 Deus enim
nullam aliam rationem habere potest ad creandum, nisi Suum amorem
Suamque bonitatem: « Aperta enim manu clave amoris, creaturae
prodierunt ». 136 Concilium vero Vaticanum I explicat:
« Deus bonitate Sua et omnipotenti virtute non ad
augendam Suam beatitudinem nec ad acquirendam, sed ad manifestandam
perfectionem Suam per bona, quae creaturis impertitur, liberrimo
consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam,
spiritualem et corporalem ». 137
294 Gloria Dei est ut haec
manifestatio et haec communicatio Suae bonitatis, propter quas
mundus creatus est, in rem ducantur. « Praedestinavit nos in
adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum
beneplacitum voluntatis Suae in laudem gloriae gratiae Suae »
(Eph 1,5-6). « Gloria enim Dei vivens homo, vita autem
hominis visio Dei. Si enim quae est per condicionem ostensio Dei
vitam praestat omnibus in terra viventibus, multo magis ea quae est
per Verbum manifestatio Patris vitam praestat his qui vident Deum ».
138 Finis ultimus creationis est ut Deus, « qui conditor est
omnium, tandem fiat "omnia in omnibus" (1 Cor 15,28), gloriam
Suam simul et beatitudinem nostram procurando ». 139
IV. Mysterium creationis Deus
sapientia et amore creat 295 Credimus
Deum secundum Suam sapientiam creasse mundum. 140 Hic
cuiuslibet necessitatis, fati caeci aut casus non est effectus.
Credimus eum a voluntate libera procedere Dei, qui creaturas voluit
efficere Sui esse, Suae sapientiae et Suae bonitatis participes. «
Tu creasti omnia, et propter voluntatem Tuam erant et creata sunt »
(Apc 4,11). « Quam multiplicata sunt opera Tua, Domine! Omnia
in sapientia fecisti » (Ps 104,24). « Suavis Dominus
universis, et miserationes Eius super omnia opera Eius » (Ps
145,9). Deus creat « ex nihilo »
296 Credimus Deum nulla re praeexsistenti neque ullo adiutorio
egere ad creandum. 141 Neque creatio emanatio est
necessaria e divina substantia. 142 Deus libere creat «
ex nihilo »: 143
« Quid autem magni esset, si Deus ex materia subiecta
mundum faceret? Opifex enim apud nos cum materiam ab aliquo acceperit ex
ea quidquid placuerit effingit. Dei autem potentia in eo spectatur, ut
ex nihilo faciat quaecumque voluerit ». 144
297 Fidem de creatione « ex nihilo »
Scriptura testatur tamquam plenam promissionis et spei veritatem.
Ita mater septem filiorum eos ad martyrium excitat:
« Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego
spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum
ego modulata; sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem
quique omnium invenit originem et spiritum et vitam vobis cum
misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges
Eius. [...] Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis
sunt, universa videns intelligas quia non ex his, quae erant, fecit illa
Deus; et hominum genus ita fit » (2 Mac 7,22-23.28).
298 Quia Deus ex nihilo creare
potest, potest etiam per Spiritum Sanctum vitam animae peccatoribus
donare cor purum in illis creans, 145 et defunctis vitam
corporis per resurrectionem, Ille « qui vivificat mortuos et vocat
ea, quae non sunt, quasi sint » (Rom 4,17). Et quia per
Verbum Suum potuit efficere ut lux e tenebris splendesceret,
146 etiam lumen fidei donare potest eis qui Illum ignorant.
147 Deus mundum ordinatum creat et
bonum 299 Si Deus cum sapientia
creat, creatio ordinata est: « omnia in mensura et numero et pondere
disposuisti » (Sap 11,20). Illa in aeterno Verbo et per
aeternum Verbum, quod « est imago Dei invisibilis » (Col
1,15), creata, homini destinatur et ad eum dirigitur, imaginem Dei,
148 et ipsum ad relationem personalem cum Deo vocatum. Nostra
intelligentia, particeps luminis Intellectus divini, potest
intelligere id quod nobis Deus per creationem dicit, 149
utique non sine magno nisu et in spiritu humilitatis atque
reverentiae coram Creatore Eiusque opere. 150 Creatio, e
divina bonitate orta, hanc participat bonitatem (« Et vidit Deus
quod esset bona [...] valde bona »: Gn 1,4.10.12.18.21.31).
Deus enim creationem voluit tamquam donum homini designatum, tamquam
hereditatem illi destinatam et concreditam. Ecclesia pluries
bonitatem creationis, inclusa mundi materialis bonitate, defendere
debuit. 151 Deus creationem
transcendit eique est praesens 300
Deus omnibus operibus Suis est infinite maior: 152 «
elevata est magnificentia » Eius « super caelos » (Ps 8,2), «
magnitudinis Eius non est investigatio » (Ps 145,3). Sed quia
Ille Creator sublimis est et liber, prima omnium exsistentium causa,
creaturarum Suarum ultimae intimitati est praesens: « In Ipso enim
vivimus, movemur et sumus » (Act 17,28). Secundum sancti
Augustini verba, Ipse est « interior intimo meo et superior summo
meo ». 153 Deus creationem
conservat et sustinet 301 Post
creationem, Deus Suam sibi ipsi non derelinquit creaturam. Ei non
solum esse et exsistere praebet, sed eam in « esse » singulis
conservat momentis, ei agere tribuit eamque ad eius ducit terminum.
Hanc absolutam relate ad Creatorem agnoscere dependentiam fons est
sapientiae et libertatis, gaudii et fiduciae:
« Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum,
quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. Quomodo autem
posset aliquid permanere, nisi Tu voluisses? Aut, quod a Te vocatum non
esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam Tua sunt, Domine,
qui amas animas » (Sap 11,24-26).
V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia
302 Creatio propriam habet bonitatem propriamque perfectionem,
sed e Creatoris manibus prorsus absoluta non exiit. Creata est «
in statu viae » versus perfectionem ultimam adhuc obtinendam, ad
quam Deus illam destinavit. Divinam appellamus providentiam
dispositiones per quas Deus Suam creationem in hanc ducit
perfectionem.
« Universa vero, quae condidit, Deus providentia Sua
tuetur atque gubernat, "attingens a fine usque ad finem fortiter et
disponens omnia suaviter" (Sap 8,1). "Omnia enim nuda et aperta
sunt oculis Eius" (Heb 4,13), ea etiam, quae libera creaturarum
actione futura sunt ». 154
303 Unanime est testimonium
Scripturae: divinae providentiae sollicitudo concreta est et
immediata, curae habet omnia a minimis rebus usque ad magnos
mundi et historiae eventus. Libri sancti fortiter affirmant
absolutum Dei dominatum in eventuum cursu: « Deus autem noster in
caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit » (Ps 115,3); et de
Christo dicitur: « qui aperit et nemo claudet, et claudit et nemo
aperit » (Apc 3,7); « Multae cogitationes in corde viri,
voluntas autem Domini permanebit » (Prv 19,21).
304 Sic apparet Spiritum Sanctum, sacrae Scripturae auctorem
principalem, Deo actiones saepe tribuere, quin causarum secundarum
faciat mentionem. Ibi priscus non habetur « modus loquendi », sed
profundus modus primatum Dei et Eius absolutum dominatum supra
historiam et mundum in memoriam revocandi 155 atque ita
educandi ad fiduciam in Illum. Psalmorum precatio huius fiduciae
magna est schola. 156 305
Iesus postulat filialem derelictionem in providentiam Patris
caelestis, qui minimas filiorum Suorum necessitates habet curae: «
Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut:
"Quid bibemus?" [...]. Scit enim Pater vester caelestis quia his
omnibus indigetis. Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam
eius, et haec omnia adicientur vobis » (Mt 6,31-33). 157
Providentia et causae secundae 306
Deus consilii Sui summus est Dominus. Sed ut illud ducat in rem,
creaturarum etiam utitur concursu. In hoc non habetur debilitatis
signum, sed magnitudinis et bonitatis omnipotentis Dei. Deus enim
non solum creaturis donat ut exsistant, sed dignitatem ut ipsae
agant, ut aliae aliarum causae sint et principia et ut sic ad
impletionem consilii Eius cooperentur. 307
Hominibus Deus potestatem etiam largitur providentiam libere
participandi Suam, illis responsabilitatem concredens terram
subiiciendi eique dominandi. 158 Sic Deus hominibus
praestat ut causae intelligentes sint et liberae ad creationis opus
complendum eiusque harmoniam pro sui ipsorum et proximorum bono
perficiendam. Homines, cooperatores voluntatis divinae saepe
inconscii, consilium divinum possunt deliberate ingredi suis
actionibus, suis precibus, sed etiam suis doloribus. 159
Sic « Dei [...] adiutores » (1 Cor 3,9) 160
Eiusque Regni 161 plene fiunt. 308
A fide in Deum Creatorem haec veritas est inseparabilis: Deus in
omni actione creaturarum Suarum agit. Ille causa est prima quae in
causis secundis et per eas operatur: « Deus est enim, qui operatur
in vobis et velle et perficere pro Suo beneplacito » (Phil
2,13). 162 Haec veritas non solum creaturae non minuit
dignitatem, sed eam extollit. Illa, a Dei potentia, sapientia et
bonitate, ex nihilo effecta, nihil potest, si a sua origine
abscindatur; « creatura enim sine Creatore evanescit »; 163
multo minus potest finem suum ultimum consequi sine gratiae
adiutorio. 164 Providentia et mali
scandalum 309 Si Deus Pater
omnipotens, mundi ordinati et boni Creator, omnes creaturas Suas
curae habet, cur malum exsistit? Huic tam urgenti quam inevitabili,
tam dolorosae quam arcanae quaestioni nulla sufficiet festina
responsio. Fidei christianae complexus huic quaestioni responsum
constituit: creationis bonitas, peccati tragoedia, patiens amor Dei
qui homini praevenit Suis Foederibus, Filii Sui Incarnatione
redemptrice, Spiritus dono, Ecclesiae convocatione, sacramentorum
virtute, ad vitam beatam vocatione, cui liberae creaturae praevie
invitantur ut consentiant, sed a qua illae etiam praevie, terribili
mysterio, se substrahere possunt. Nulla nuntii christiani habetur
ratio quae, partim, quaestioni de malo responsum non sit.
310 Cur Deus mundum sic perfectum non creavit ut nullum malum in
illo exsistere posset? Deus, secundum Suam potentiam infinitam,
semper aliquid melius posset creare. 165 Attamen Deus in
Sua sapientia et bonitate infinitis mundum « in statu viae » in eius
ultimam perfectionem versus libere creare voluit. Hic processus
implicat, in consilio Dei, cum quorumdam entium apparitione
disparitionem aliorum, cum perfectiore etiam minus perfectum, cum
naturae constructionibus etiam destructiones. Sic cum bono physico
etiam malum physicum exsistit, donec creatio perfectionem
suam non fuerit consecuta. 166 311
Angeli et homines, creaturae intelligentes et liberae, in suum finem
ultimum, per electionem liberam et amorem praeferentiae, ambulare
debent. Propterea deviare possunt. De facto peccaverunt. Sic
malum morale, sine comparatione gravius quam malum physicum,
mundum est ingressum. Deus nullo modo, neque directe neque
indirecte, causa est mali moralis. 167 Illud tamen
permittit, creaturae Suae observans libertatem, et modo arcano scit
ex illo bonum adducere:
« Neque enim Deus omnipotens [...], cum summe bonus sit,
ullo modo sineret mali esse aliquid in operibus Suis nisi usque adeo
esset omnipotens et bonus ut bene faceret et de malo ». 168
312 Sic, tempore decurrente, detegi
potest, Deum, in Sua omnipotenti providentia, bonum adducere posse
ex consequentiis mali, etiam moralis, a Suis creaturis patrati: «
Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum. [...] Vos
cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum ut [...]
salvos faceret multos populos » (Gn 45,8; 50,20). 169
Deus e maximo malo morali quod unquam commissum fuerit, e reiectione
et occisione Filii Dei, omnium hominum peccatis causata, per gratiae
Suae superabundantiam, 170 maximum adduxit bonorum:
glorificationem Christi et nostram Redemptionem. Non tamen propterea
malum efficitur bonum. 313 « Diligentibus
Deum omnia cooperantur in bonum » (Rom 8,28). Sanctorum
testimonium hanc veritatem confirmare non desinit.
Sic sancta Catharina Senensis dicit ad eos « qui cum
multa scandalizantur impatientia » et contra id insurgunt quod eis
accidit: « Omnia ex amore data sunt et ut saluti hominis provideatur, et
non propter ullum alium finem ». 171
Et sanctus Thomas More, paulo ante martyrium, filiam
consolatur suam: « Nihil contingere potest, quod Deus non velit.
Quidquid autem Ille vult, utcumque nobis malum videatur, est tamen vere
optimum ». 172
Et domina Iuliana de Norwich: « Didici ergo, per gratiam
Dei, oportere, me firmiter ad fidem adhaerere [...] atque cum
fortitudine credere omnia rerum genera futura esse bona [...]. Tu ipsa
videbis omnia rerum genera bona esse futura » (« Thou shalt see
thyself that all manner of thing shall be well »). 173
314 Firmiter credimus, Deum Dominum
mundi esse et historiae. Sed viae providentiae Eius saepe nobis
ignotae sunt. Solum in termino, cum nostra partialis cognitio
finietur, cum Deum « facie ad faciem » (1 Cor 13,12)
videbimus, nobis plene cognitae erunt viae, quibus, etiam per mali
et peccati tragoedias, Deus creationem Suam usque ad quietem illius
Sabbati 174 deducet definitivi, propter quod caelum
et terram creavit. Compendium
315 Deus in mundi et hominis creatione primum et universale
protulit testimonium Sui amoris omnipotentis Suaeque sapientiae,
primum nuntium Sui « benevolentis consilii », quod in
nova creatione in Christo suum invenit finem. 316
Licet opus creationis peculiariter Patri attribuatur, est pariter
fidei veritas Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unum et
indivisibile principium esse creationis. 317
Deus solus mundum libere, directe, sine ullo creavit adiutorio.
318 Nulla creatura potestatem habet infinitam, quae
necessaria est ad « creandum » in proprio verbi sensu,
id est, ad producendum et donandum esse ei quod id nullatenus
habebat (vocare « ex nihilo » ad exsistentiam).
175 319 Deus mundum creavit ad Suam gloriam
manifestandam et communicandam. Gloria propter quam Deus Suas
creavit creaturas, est ut ipsae Eius veritatem, Eius bonitatem et
Eius participent pulchritudinem. 320 Deus, qui
mundum creavit universum, eum in exsistentia conservat per Verbum,
Filium Suum qui portat « omnia verbo virtutis Suae » (Heb
1,3), et per Spiritum Suum Creatorem vivificantem.
321 Divina providentia dispositiones sunt quibus Deus, cum
sapientia et amore, omnes creaturas Suas usque ad ultimum earum
conducit finem. 322 Christus nos ad filialem
invitat derelictionem in providentiam nostri Patris caelestis,
176 et sanctus apostolus Petrus repetit: vivite
« omnem sollicitudinem vestram proicientes in Eum, quoniam Ipsi
cura est de vobis » (1 Pe 5,7). 177
323 Providentia divina etiam per actionem agit creaturarum.
Deus hominibus tribuit ut libere Eius consiliis cooperentur.
324 Divina mali physici et mali moralis permissio mysterium
est, quod Deus per Filium Suum, Iesum Christum, mortuum et
resuscitatum ad malum vincendum, illuminat. Fides nobis certitudinem
praebet de eo quod Deus malum non permitteret, nisi Ille ex ipso
malo oriri faceret bonum, viis quas non nisi in vita aeterna plene
cognoscemus.
(117) Symbolum apostolicum: DS 30.
(118) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(119) Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum
generale, 51: AAS 64 (1972) 128.
(120) Cf Rom 8,18-23.
(121) Cf Egeria, Itinerarium seu Peregrinatio ad loca sancta
46, 2: SC 296, 308; PLS 1, 1089-1090; Sanctus Augustinus, De
catechizandis rudibus 3, 5: CCL 46, 124 (PL 40, 313).
(122) Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De
Revelatione, canon 1: DS 3026.
(123) Cf Act 17,24-29; Rom 1,19-20.
(124) Cf Is 43,1.
(125) Cf Gn 15,5; Ier 33,19-26.
(126) Cf Is 44,24.
(127) Cf Ps 104.
(128) Cf Prv 8,22-31.
(129) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(130) Liturgia Byzantina, 2um Sticherum Vesperarum Dominicae
Pentecostes: Pentekostarion (Romae 1883) p. 408.
(131) Cf Ps 33,6; 104,30; Gn 1,2-3.
(132) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 2, 30,
9: SC 294, 318-320 (PG 7, 822).
(133) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20,
1: SC 100, 626 (PG 7, 1032).
(134) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo
rerum omnium Creatore, canon 5: DS 3025.
(135) Sanctus Bonaventura, In secundum librum Sententiarum,
dist. 1, p. 2, a. 2, q. 1, concl.: Opera omnia, v. 2 (Ad
Claras Aquas 1885) p. 44.
(136) Sanctus Thomas Aquinas, Commentum in secundum librum
Sententiarum, Prologus: Opera omnia, v. 8 (Parisiis 1873)
p. 2. (137) Concilium
Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002.
(138) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20,
7: SC 100, 648 (PG 7, 1037).
(139) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58
(1966) 948. (140) Cf
Sap 9,9. (141) Cf
Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS
3002. (142) Cf Concilium
Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium
Creatore, canones 1-4: DS 3023-3024.
(143) Concilium Lateranense IV, Cap. 2, De fide catholica: DS
800; Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo
rerum omnium Creatore, canon 5: DS 3025.
(144) Sanctus Theophilus Antiochenus Ad Autolycum, 2, 4: SC
20, 102 (PG 6, 1052).
(145) Cf Ps 51,12.
(146) Cf Gn 1,3.
(147) Cf 2 Cor 4,6.
(148) Cf Gn 1,26.
(149) Cf Ps 19,2-5.
(150) Cf Iob 42,3.
(151) Cf Sanctus Leo Magnus, Epistula Quam laudabiliter: DS
286; Concilium Bracarense I, Anathematismi praesertim contra
Priscillianistas, 5-13: DS 455-463; Concilium Lateranense IV,
Cap. 2, De fide catholica: DS 800; Concilium Florentinum,
Decretum pro Iacobitis: DS 1333; Concilium Vaticanum I, Const.
dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002.
(152) Cf Eccli 43, 30.
(153) Sanctus Augustinus, Confessiones, 3, 6, 11: CCL 27, 33
(PL 32, 688). (154)
Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS
3003. (155) Cf Is
10,5-15; 45,5-7; Dt 32,39; Eccli 11,14.
(156) Cf Ps 22; 32; 35; 103; 138; et alii.
(157) Cf Mt 10,29-31.
(158) Cf Gn 1,26-28.
(159) Cf Col 1,24.
(160) Cf 1 Thess 3,2.
(161) Cf Col 4,11.
(162) Cf 1 Cor 12,6.
(163) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
36: AAS 58 (1966) 1054.
(164) Cf Mt 19,26; Io 15,5; Phil 4,13.
(165) Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 25,
a. 6: Ed. Leon. 4, 298-299.
(166) Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa contra gentiles, 3,
71: Ed. Leon. 14, 209-211.
(167) Cf Sanctus Augustinus, De libero arbitrio, 1, 1, 1: CCL
29, 211 (PL 32, 1221-1223); Sanctus Thomas Aquinas, Summa
theologiae, I-II, q. 79, a. 1: Ed. Leon. 7, 76-77.
(168) Sanctus Augustinus, Enchiridion de fide, spe et caritate,
3, 11: CCL 46, 53 (PL 40, 236).
(169) Cf Tb 2,12-18 vulg.
(170) Cf Rom 5,20.
(171) Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina
provvidenza 138: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 441.
(172) Margarita Roper, Epistula ad Aliciam Alington (mense
augusti 1534): The Correspondence of Sir Thomas More, ed.
E.F. Rogers (Princeton 1947) p. 531-532.
(173) Iuliana de Norwich, Revelatio 13, 32: A Book of
Showings to the Anchoress Julian of Norwich, ed. E. Colledge-J.
Walsh, vol. 2 (Toronto 1978) p. 426 et 422.
(174) Cf Gn 2,2.
(175) Cf Sacra Congregatio Studiorum, Decretum (27 iulii
1914): DS 3624. (176) Cf
Mt 6,26-34. (177) Cf
Ps 55,23. |