CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM
ARTICULUS 1 « CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM,
CREATOREM CAELI ET TERRAE»
Paragraphus 6 HOMO 355
« Creavit Deus hominem ad imaginem Suam; ad imaginem Dei creavit
illum; masculum et feminam creavit eos » (Gn 1,27). Homo in
creatione locum habet unicum: est « ad imaginem Dei » (I); in sua
propria natura mundum spiritualem et mundum coniungit materialem
(II); « masculus et femina » est creatus (III); Deus illum in Sua
constituit amicitia (IV).
I. « Ad imaginem Dei » 356 Inter
omnes creaturas visibiles solus homo capax est « suum Creatorem
cognoscendi et amandi »; 232 « in terris sola creatura
est quam Deus propter seipsam voluerit »; 233 solus ille
est vocatus ad vitam Dei, cognitione et amore, participandam. Ad
hunc finem creatus est et in hoc fundamentalis habetur ratio eius
dignitatis:
« Quis fuit in causa, ut hominem in tanta dignitate
locares? Amor inaestimabilis quo creaturam Tuam in Temetipso respexisti,
de qua fuisti "philocaptus"; nam propter amorem eam creasti, propter
amorem esse ei dedisti, ut summum Tuum aeternum gustaret Bonum ».
234
357 Humanum individuum, quia est ad
imaginem Dei, dignitatem habet personae: non est solum res
aliqua, sed aliquis. Capax est se cognoscendi, se possidendi et se
libere donandi atque in communionem ingrediendi cum aliis personis,
est per gratiam ad Foedus cum suo Creatore vocatus, ad Illi fidei et
amoris offerendum responsum quod nullus alius suo loco praebere
potest. 358 Deus omnia creavit pro
homine; 235 homo est creatus ut Deo serviat Eumque amet
et Ei totam offerat creationem:
« Quisnam igitur tandem est ille creandus, cui tantum
honoris deferatur? Homo est, magnum illud animal et admirabile quodque
omni creatura praestantius est apud Deum, propter quem caelum et terra
et mare ac reliquum omne creaturae corpus est conditum: homo, cuius ita
Deus salutem adamavit, ut ne Unigenito quidem Suo propter eum parceret:
neque enim omnia praestare molirique destitit, donec in altum evectum in
Sua dextera collocavit ». 236
359 « Reapse nonnisi in mysterio
Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit »: 237
« Duos homines beatus Apostolus hodie retulit humano
generi dedisse principium, Adam videlicet et Christum. [...] Factus,
inquit, primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum
vivificantem. Ille primus ab Isto novissimo factus est, a quo est et
animam consecutus ut viveret. [...] Hic est Adam, qui Suam tunc in illo,
cum fingeret, imaginem collocavit. Hinc est quod eius personam suscipit,
nomen recipit, ne Sibi quod ad Suam imaginem fecerat deperiret. Primus
Adam, novissimus Adam: ille primus habet initium, Hic novissimus non
habet finem, quia Hic novissimus vere Ipse est primus, Ipso dicente:
"Ego primus et ego novissimus" ». 238
360 Propter originis communitatem
genus humanum constituit unitatem. Deus enim « fecit [...] ex
uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae » (Act
17,26): 239
« Miro quodam mentis obtutu humanum genus, ob communem a
Creatore originem unum intueri ac contemplari possumus [...]; itemque
natura unum, quae ex corporis concretione et ex immortali spiritualique
animo constat; unum ob proxime omnibus assequendum finem, obque commune
per praesentis huius vitae decursum fungendum munus; unum ob eamdem
habitationem, terrarum nempe orbem, cuius opibus naturali iure omnes
frui possunt, ut sese alere queant seseque ad auctiora incrementa
provehere; unum denique ob supernum finem, Deum Ipsum, quo contendant
omnes oportet, et ob res atque adiumenta, quibus eundem finem tandem
aliquando contingere valeant [...] itemque ex una eademque Redemptione,
quam Christus [...] omnibus dilargitus est ». 240
361 Haec lex « mutuae [...] hominum
necessitudinis caritatisque », 241 quin divitem
varietatem personarum, culturarum et populorum excludat, nobis
tutatur omnes homines vere esse fratres.
II. « Corpore et anima unus » 362
Persona humana, ad imaginem Dei creata, simul est ens corporale et
spirituale. Narratio biblica hanc realitatem sermone exprimit
symbolico, cum asserit: « Formavit Dominus Deus hominem pulverem de
humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est
homo in animam viventem » (Gn 2,7). Totus ergo homo est a Deo
volitus. 363 In sacra Scriptura
verbum anima saepe vitam denotat humanam 242
vel totam humanam personam. 243 Sed denotat etiam
id quod in homine est summe intimum 244 et maximi valoris
in illo, 245 per quod ille magis peculiariter est imago
Dei: « anima » significat principium spirituale in homine.
364 Corpus hominis dignitatem « imaginis Dei »
participat; illud est corpus humanum praecise quia anima spirituali
animatur, atque tota persona humana destinatur completa ut in
corpore Christi templum Spiritus fiat. 246
« Corpore et anima unus, homo per ipsam suam corporalem
condicionem elementa mundi materialis in se colligit, ita ut, per ipsum,
fastigium suum attingant et ad liberam Creatoris laudem vocem attollant.
Vitam ergo corporalem homini despicere non licet, e contra ipse corpus
suum, utpote a Deo creatum et ultima die resuscitandum, bonum et honore
dignum habere tenetur ». 247
365 Unitas animae et corporis ita est
profunda ut anima « forma » corporis considerari debeat; 248
id est propter animam spiritualem corpus, materia constitutum, est
corpus humanum et vivens; spiritus et materia in homine non sunt
duae naturae unitae, sed eorum unio unam solam efficit naturam.
366 Ecclesia docet unamquamque animam spiritualem a Deo esse
immediate creatam 249 — illa non est a parentibus «
producta » —; ea nos etiam docet illam esse immortalem; 250
illa non perit cum a corpore separatur in morte, et iterum corpori
unietur in resurrectione finali. 367
Quandoque invenitur animam a spiritu distingui. Sic sanctus Paulus
orat ut nostra « omnia, et integer spiritus [...] et anima et corpus
» serventur « sine querela in Adventu Domini » (1 Thess
5,23). Ecclesia docet hanc distinctionem dualitatem non introducere
in animam. 251 « Spiritus » significat hominem inde a
creatione sua ad suum finem supernaturalem ordinari, 252
animamque eius capacem esse quae gratuito ad communionem
superelevetur cum Deo. 253 368
Ecclesiae traditio spiritualis etiam in corde insistit, sensu
biblico « intimae profunditatis » (« in visceribus »: Ier
31,33), ubi persona se decidit aut non decidit pro Deo. 254
III. « Masculum et feminam creavit eos »
Aequalitas et diversitas a Deo volitae
369 Vir et mulier creati sunt, id est sunt a Deo
voliti: ex alia parte, in aequalitate perfecta quatenus personae
humanae, ex alia vero in eorum esse specificum viri et mulieris. «
Virum esse », « mulierem esse » realitas est bona et a Deo volita:
vir et mulier dignitatem habent inamissibilem quae illis immediate a
Deo eorum Creatore advenit. 255 Vir et mulier sunt, cum
eadem dignitate, « ad imaginem Dei ». Illi in suo « virum-esse » et
in suo « mulierem-esse » sapientiam et bonitatem reverberant
Creatoris. 370 Deus nequaquam est ad
imaginem hominis. Neque vir est neque mulier. Deus est spiritus
purus in quo pro sexuum differentia locus non est. Sed viri et
mulieris « perfectiones » aliquid infinitae perfectionis reverberant
Dei: tales sunt perfectiones matris 256 et illae patris
et sponsi. 257 « Alius pro alio »
– « unitas duorum » 371 Vir et
mulier, simul creati, voliti sunt a Deo ut alius sit pro
alio. Verbum Dei id suggerit intelligendum diversis textus sacri
lineamentis. « Non est bonum esse hominem solum; faciam ei
adiutorium simile sui » (Gn 2,18). Nullum animalium tale «
par » hominis esse potest. 258 Mulier quam Deus ex costa
« efformat » de viro sublata quamque Ipse ad virum adduxit,
admirationis ex parte viri provocat clamorem, amoris et communionis
exclamationem: « Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea!
» (Gn 2,23). Vir mulierem detegit tamquam aliud « ego »
eiusdem humanitatis. 372 Vir et mulier
facti sunt « alius pro alio »: non quasi Deus eos nonnisi «
dimidiatos » effecerit et « incompletos »; Ille eos pro personarum
creavit communione, in qua unusquisque « adiutorium » esse potest
pro alio, quia simul quatenus personae sunt aequales (« os ex
ossibus meis... ») et quatenus masculinum et femininum sese mutuo
complent. 259 In matrimonio, Deus eos ita coniungit ut «
unam carnem » efformantes (Gn 2,24) vitam humanam
transmittere valeant: « Crescite et multiplicamini et replete terram
» (Gn 1,28). Vir et mulier, tamquam sponsi et parentes, suis
descendentibus vitam transmittentes humanam, singulari modo, operi
cooperantur Creatoris. 260 373
In Dei consilio, vir et mulier vocationem habent subiiciendi terram
261 tamquam « administratores » Dei. Haec dominatus elatio
arbitraria et destructiva esse non debet. Ad imaginem Creatoris qui
diligit « omnia, quae sunt » (Sap 11,24), vir et mulier
vocantur ad divinam participandam providentiam erga alias creaturas.
Exinde eorum responsabilitas pro mundo quem Deus illis concredidit.
IV. Homo in paradiso 374 Primus
homo non solum est creatus bonus, sed in amicitia cum Creatore suo
et in harmonia cum semetipso et cum creatione illum circumstante
constitutus est, quae solum a gloria novae creationis in Christo
sunt superatae. 375 Ecclesia symbolismum
sermonis biblici authentice sub Novi Testamenti et Traditionis luce
interpretans, docet primos nostros parentes, Adamum et Evam, in
statu sanctitatis et iustitiae originalis constitutos esse. 262
Haec sanctitatis originalis gratia erat participatio vitae divinae.
263 376 Huius gratiae splendore
omnes dimensiones vitae hominis confortabantur. Dum homo in
intimitate permaneret divina, nec mori 264 nec pati
debebat. 265 Interior harmonia personae humanae, harmonia
inter virum et mulierem, 266 harmonia denique inter
primum par humanum et totam creationem constituebat statum qui «
iustitia originalis » appellatur. 377
Mundi « dominatus » quem Deus homini ab initio concesserat, imprimis
apud ipsum hominem in rem ducebatur tamquam sui dominatus.
Homo intactus erat et ordinatus in toto esse suo, quippe qui libera
triplici concupiscentia 267 quae eum voluptatibus
sensuum, bonorum terrenorum cupidini et affirmationi sui contra
iussa submittit rationis. 378 Signum
familiaritatis hominis cum Deo est Deum eum in viridarium
collocasse. 268 Ibi vivit ut illud « operaretur et
custodiret » (Gn 2,15): labor poena non est, 269
sed cooperatio viri et mulieris cum Deo in creatione visibili
perficienda. 379 Tota haec iustitiae
originalis harmonia, pro homine a consilio Dei praevisa, per
peccatum nostrorum amittetur protoparentum.
Compendium 380 Deus, «
hominem ad Tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam
universi, ut, Tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus
imperaret ». 270 381
Homo praedestinatus est ut imaginem reproducat Filii Dei, hominis
facti — « qui est imago Dei invisibilis » (Col
1,15) — ut Christus primogenitus multitudinis fratrum sit et
sororum. 271 382 Homo
est « corpore et anima unus ». 272 Fidei
doctrina affirmat animam spiritualem et immortalem immediate a Deo
esse creatam. 383 « Deus non
creavit hominem solum: nam inde a primordiis "masculum et feminam
creavit eos" (Gn 1,27), quorum consociatio primam
formam efficit communionis personarum ». 273
384 Revelatio statum sanctitatis et iustitiae originalium
viri et mulieris ante peccatum nobis cognoscendum praebet: ex eorum
amicitia cum Deo exsistentiae eorum in paradiso promanabat felicitas.
(232) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
12: AAS 58 (1966) 1034.
(233) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
24: AAS 58 (1966) 1045.
(234) Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina
provvidenza, 13: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 43.
(235) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
12: AAS 58 (1966) 1034; Ibid., 24: AAS 58 (1966) 1045;
Ibid., 39: AAS 58 (1966) 1056-1057.
(236) Sanctus Ioannes Chrysostomus, Sermones in Genesim, 2,
1: PG 54, 587-588. (237)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS
58 (1966) 1042. (238)
Sanctus Petrus Chrysologus, Sermones 117, 1-2: CCL 24A, 709
(PL 52, 520). (239) Cf
Tb 8,6. (240) Pius
XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 427; cf
Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS 58 (1966)
740. (241) Pius XII, Litt.
enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 426.
(242) Cf Mt 16,25-26; Io 15,13.
(243) Cf Act 2,41.
(244) Cf Mt 26,38; Io 12,27.
(245) Cf Mt 10,28; 2 Mac 6,30.
(246) Cf 1 Cor 6,19-20; 15,44-45.
(247) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
14: AAS 58 (1966) 1035.
(248) Cf Concilium Viennense (anno 1312), Const. « Fidei
catholicae »: DS 902.
(249) Cf Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS
3896; Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 8: AAS 60 (1968)
436. (250) Cf Concilium
Lateranense V (anno 1513), Bulla Apostolici regiminis: DS
1440. (251) Cf Concilium
Constantinopolitanum IV (anno 870), canon 11: DS 657.
(252) Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c.
2: DS 3005; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
22: AAS 58 (1966) 1042-1043.
(253) Cf Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS
3891. (254) Cf Dt
6,5; 29,3; Is 29,13; Ez 36,26; Mt 6,21; Lc
8,15; Rom 5,5.
(255) Cf Gn 2,7.22.
(256) Cf Is 49,14-15; 66,13; Ps 131,2-3.
(257) Cf Os 11,1-4; Ier 3,4-19.
(258) Cf Gn 2,19-20.
(259) Cf Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 7:
AAS 80 (1988) 1664-1665.
(260) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
50: AAS 58 (1966) 1070-1071.
(261) Cf Gn 1,28.
(262) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato
originali, canon 1: DS 1511.
(263) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
2: AAS 57 (1965) 5-6.
(264) Cf Gn 2,17; 3,19.
(265) Cf Gn 3,16.
(266) Cf Gn 2,25.
(267) Cf 1 Io 2,16.
(268) Cf Gn 2,8.
(269) Cf Gn 3,17-19.
(270) Prex eucharistica IV, 118: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 467.
(271) Cf Eph 1,3-6; Rom 8,29.
(272) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
14: AAS 58 (1966) 1035.
(273) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
12: AAS 58 (1966) 1034. |