CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM
ARTICULUS 1 « CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM,
CREATOREM CAELI ET TERRAE»
Paragraphus 7 LAPSUS 385
Deus infinite est bonus et omnia Eius opera bona sunt. Attamen nemo
doloris, malorum in natura — quae tamquam limitibus creaturarum
propriis apparent conexa — aufugit experientiam et praecipue
quaestionem mali moralis. Unde venit malum? « Quaerebam unde malum
et non erat exitus », dicit sanctus Augustinus, 274 et
eius propria dolorosa investigatio exitum non inveniet nisi in eius
conversione ad Deum vivum. Quia « mysterium [...] iniquitatis » (2
Thess 2,7) non illuminatur nisi sub luce mysterii pietatis.
275 Revelatio amoris divini in Christo simul extensionem mali
et superabundantiam gratiae manifestavit. 276 Debemus
igitur quaestionem originis mali considerare, nostrae fidei oculos
coniicientes in Illum qui solus eius est victor. 277
I. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia
Peccati realitas 386 Peccatum in
historia hominis est praesens: vanum esset conari id ignorare vel
huic obscurae realitati alia praebere nomina. Ut quis intelligere
enitatur quid peccatum sit, oportet vinculum profundum hominis
cum Deo imprimis agnoscere, quia extra hanc relationem malum
peccati in sua vera identitate reiectionis Dei et oppositionis ad
Illum non detegitur, licet vitam hominis et historiam onerare
pergat. 387 Realitas peccati et
peculiarius peccati originum solummodo sub Revelationis divinae
illustratur luce. Sine cognitione quam illa nobis de Deo praebet,
peccatum clare nequit agnosci, et tentatio habetur illud tantum
explicandi tamquam defectum in crescendo, tamquam psychologicam
debilitatem, errorem, necessariam structurae socialis deficientis
consequentiam etc. Solummodo in cognitione consilii Dei de homine
intelligitur peccatum abusum esse libertatis quam Deus creatis donat
personis ut Illum et se invicem possint amare.
Peccatum originale – essentialis veritas fidei
388 Cum Revelationis progressu realitas etiam peccati illustrata
est. Licet populus Dei Veteris Testamenti ad dolorem condicionis
humanae sub luce historiae lapsus in Genesi narratae accesserit,
huius historiae ultimam non poterat assequi significationem quae
solummodo sub luce mortis et resurrectionis Iesu Christi
manifestatur. 278 Necesse est Christum tamquam gratiae
cognoscere fontem ut Adam tamquam peccati fons agnoscatur. Spiritus
Paraclitus, a Christo resuscitato missus, venit ut arguat « mundum
de peccato » (Io 16,8), Illum revelans qui eius est
Redemptor. 389 Peccati originalis
doctrina est, ut ita dicatur, « aversa pars » huius Boni Nuntii:
Iesum omnium hominum esse Salvatorem, omnes egere salute atque
salutem omnibus Christi offerri beneficio. Ecclesia quae sensum
habet Christi, 279 scit revelationem peccati originalis
attrectari non posse quin Christi laedatur mysterium.
Ad narrationem lapsus legendam 390
Lapsus narratio (Gn 3) sermone utitur imaginibus confecto,
sed eventum affirmat primordialem, factum quod initio historiae
hominis locum habuit. 280 Revelatio nobis praebet
fidei certitudinem de eo quod tota humana historia signata est
originali culpa libere a nostris protoparentibus commissa. 281
II. Angelorum lapsus 391
Electioni inoboedienti nostrorum protoparentum vox subest seductrix,
Deo opposita, 282 quae propter invidiam eos in mortem
cadere facit. 283 Scriptura et Ecclesiae Traditio in hoc
ente angelum perspiciunt lapsum, Satanam vel Diabolum appellatum.
284 Ecclesia docet eum primo angelum fuisse bonum, a Deo
factum. « Diabolus et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt
boni, sed ipsi per se facti sunt mali ». 285
392 Scriptura loquitur de horum angelorum peccato.
286 Hic « lapsus » in libera electione horum creatorum
consistit spirituum, qui radicaliter et irrevocabiliter Deum Eiusque
reiecerunt Regnum. Huius rebellionis reverberationem in verbis
Tentatoris ad protoparentes invenimus nostros: « Eritis sicut Deus »
(Gn 3,5). « A principio Diabolus peccat » (1 Io 3,8),
« mendax est et pater eius » (Io 8,44).
393 Irrevocabilis indoles optionis angelorum, et non
infinitae misericordiae divinae defectus, facit ut eorum peccatum
remitti non possit. « Post lapsum enim nulla ipsis paenitentia est,
uti nec hominibus post mortem ». 287
394 Scriptura nefastum testatur influxum illius qui a Iesu «
homicida [...] ab initio » (Io 8,44) appellatur quique etiam
Iesum a missione a Patre accepta conatus est deviare. 288
« Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli » (1
Io 3,8). Horum operum gravissimum propter consequentias mendax
fuit seductio quae hominem induxit ut Deo inoboediret.
395 Potentia tamen Satanae infinita non est. Ille non est nisi
creatura, potens propterea quod purus est spiritus, sed semper
creatura: aedificationem Regni Dei impedire non potest. Quamquam
Satanas ex odio contra Deum Eiusque Regnum in Iesu Christo in mundo
agit, et quamquam eius actio gravia causat damna — naturae
spiritualis et indirecte etiam naturae physicae — unicuique homini
et societati, haec actio a divina permittitur providentia quae
fortiter et suaviter historiam hominis regit et mundi. Permissio
divina activitatis diabolicae magnum est mysterium, « scimus autem
quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » (Rom
8,28). III.
Peccatum originale Libertatis
probatio 396 Deus hominem ad Suam
creavit imaginem et in amicitia constituit Sua. Homo, creatura
spiritualis, in hac amicitia vivere non potest nisi per modum
liberae submissionis ad Deum. Hoc exprimit prohibitio homini facta
edendi de arbore scientiae boni et mali, « in quocumque enim die
comederis ex eo, morte morieris » (Gn 2,17). Lignum «
scientiae boni et mali » (Gn 2,17) symbolice limitem suggerit
intransgressibilem quem homo, quatenus creatura, libere agnoscere et
fidenter observare debet. Homo a Creatore pendet; legibus creationis
et normis est submissus moralibus quae libertatis regulant usum.
Primum peccatum hominis 397 Homo, a
Diabolo tentatus, fiduciam erga suum Creatorem in corde mori sivit
suo 289 et sua libertate abutens, Dei mandato
inoboedivit. In hoc hominis primum constitit peccatum. 290
Omne exinde peccatum inoboedientia erit relate ad Deum et defectus
fiduciae in Eius bonitatem. 398 In hoc
peccato, homo se ipsum praefert Deo, et eo ipso Deum contemnit:
electionem sui ipsius contra Deum fecit, contra exigentias sui
status creaturae et exinde contra suum proprium bonum. Homo,
constitutus in statu sanctitatis, destinabatur ut plene esset a Deo
in gloria « deificatus ». Per Diaboli seductionem, voluit « sicut
Deus esse », 291 sed « extra Deum, et prae Deo, et non
secundum Deum ». 292 399
Scriptura tragicas huius primae inoboedientiae ostendit
consequentias. Adam et Eva sanctitatis originalis gratiam amittunt
illico. 293 Metum habent Dei, 294 cuius falsam
conceperunt imaginem, illam Dei Suarum avidi praerogativarum.
295 400 Harmonia in qua erant,
propter originalem iustitiam stabilita, destructa est; dominatus
facultatum animae spiritualium in corpus ruptus est; 296
viri et mulieris unio est submissa tensionibus; 297 eorum
relationes a cupidine et dominatione signabuntur. 298
Harmonia cum creatione est fracta: creatio visibilis facta est pro
homine aliena et hostilis. 299 Propter hominem creatio
servituti corruptionis subiecta est. 300 Denique
consequentia pro inoboedientiae casu explicite nuntiata 301
ducetur in rem: homo in pulverem revertetur, unde sumptus est.
302 Mors in historiam ingreditur humanitatis 303.
401 Post primum peccatum, vera « invasio » peccati mundum
replet: fratricidium a Cain commissum in Abelem; 304
universalis corruptio consequenter ad peccatum; 305 etiam
in historia Israel peccatum saepe manifestatur praesertim tamquam
infidelitas erga Deum Foederis et tamquam transgressio Legis Moysis;
etiam post Redemptionem Christi, inter christianos, peccatum
multipliciter manifestatur. 306 Scriptura et Traditio
Ecclesiae praesentiam et universalitatem peccati in historia
hominum memorare non desinunt:
« Quod Revelatione divina nobis innotescit, cum ipsa
experientia concordat. Nam homo, cor suum inspiciens, etiam ad malum
inclinatum se comperit et in multiplicibus malis demersum, quae a bono
suo Creatore provenire non possunt. Deum tamquam principium suum saepe
agnoscere renuens, etiam debitum ordinem ad finem suum ultimum, simul ac
totam suam sive erga seipsum sive erga alios homines et omnes res
creatas ordinationem disrupit ». 307
Consequentiae peccati Adami pro
humanitate 402 Omnes homines peccato
Adami implicantur. Sanctus Paulus hoc affirmat: « Per inoboeditionem
unius hominis peccatores constituti sunt multi » (Rom 5,19),
id est omnes homines: « Sicut per unum hominem peccatum in hunc
mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors
pertransiit, eo quod omnes peccaverunt... » (Rom 5,12).
Universalitati peccati et mortis, contraponit Apostolus
universalitatem salutis in Christo: « Sicut per unius delictum in
omnes homines in condemnationem, sic et per unius [Christi]
iustitiam in iustificationem vitae » (Rom 5,18).
403 Ecclesia, sanctum Paulum sequens, semper docuit immensam
miseriam, quae homines opprimit, et eorum inclinationem ad malum et
ad mortem comprehensibiles non esse sine earum vinculo cum peccato
Adami et cum facto quod ille nobis peccatum transmisit, quo omnes
affecti nascimur et quod est « mors animae ». 308 Propter
hanc fidei certitudinem, Ecclesia Baptismum praebet in remissionem
peccatorum etiam infantibus qui peccatum personale non commiserunt.
309 404 Quomodo peccatum Adami est
peccatum omnium eius descendentium effectum? Totum genus humanum est
in Adamo « sicut unum corpus unius hominis ». 310 Propter
hanc « generis humani unitatem » omnes homines implicantur peccato
Adami, sicut omnes iustitia Christi implicantur. Transmissio tamen
peccati originalis est mysterium quod plene comprehendere non
possumus. Sed per Revelationem scimus Adamum sanctitatem et
iustitiam recepisse originales non pro se tantum, sed pro tota
humana natura: Tentatori obsecundantes, Adam et Eva peccatum
personale committunt, sed hoc peccatum naturam humanam
afficit, quam illi in statu lapso sunt transmissuri. 311
Est peccatum quod toti humanitati per propagationem transmittetur,
id est per transmissionem naturae humanae privatae originalibus
sanctitate et iustitia. Hac de causa, peccatum originale appellatur
« peccatum » modo analogico: est peccatum « contractum » et non
commissum, status et non actus. 405
Peccatum originale, licet unicuique proprium, 312 in
nullo descendente Adami indolem habet culpae personalis. Originalium
sanctitatis et iustitiae est privatio, sed natura humana totaliter
corrupta non est: ea in propriis viribus naturalibus est vulnerata,
ignorantiae, dolori et mortis imperio submissa, et ad peccatum
inclinata (haec ad malum inclinatio « concupiscentia » appellatur).
Baptismus, vitam gratiae Christi donans, peccatum delet originale et
hominem ad Deum convertit, sed consequentiae pro natura, debilitata
et ad malum inclinata, permanent in homine eumque ad luctam vocant
spiritualem. 406 Doctrina Ecclesiae de
peccati originalis transmissione praesertim saeculo V, praecipue sub
impulsu considerationis sancti Augustini contra pelagianismum, est
determinata, et saeculo XVI in oppositione ad protestantium
Reformationem. Pelagius tenebat hominem naturali vi suae liberae
voluntatis, sine necessario adiutorio gratiae, posse vitam moraliter
ducere bonam; sic culpae Adami reducebat influxum ad illum mali
exempli. E contra, priores reformatores protestantes docebant per
peccatum originum hominem radicaliter esse perversum et eius
libertatem ad nihilum reductam; peccatum hereditate ab unoquoque
homine receptum idem putabant ac tendentiam ad malum (concupiscentiam)
quae insuperabilis esset. Ecclesia de sensu dati revelati circa
peccatum originale specialiter se expressit in Concilio Arausicano
II anno 529 313 et in Concilio Tridentino anno 1546.
314 Ardua lucta...
407 Doctrina de peccato originali — conexa cum illa de
Redemptione per Christum — intuitum praebet lucidae discretionis
circa statum hominis eiusque operationem in mundo. Per protoparentum
peccatum Diabolus dominatum quemdam acquisivit super hominem,
quamvis hic permaneat liber. Peccatum originale secum fert «
captivitatem sub eius potestate, "qui mortis" deinde "habuit
imperium", hoc est Diaboli ». 315 Ignorare hominem
naturam habere vulneratam, ad malum inclinatam, gravibus erroribus
ansam praebet in campo educationis, rei politicae, actionis socialis
316 et morum. 408 Consequentiae
peccati originalis et omnium personalium peccatorum hominum
conferunt mundo, in eius complexu, peccatricem condicionem, quae
sancti Ioannis potest expressione denotari: « peccatum mundi » (Io
1,29). Per hanc expressionem etiam negativus significatur influxus
quem condiciones communitariae et structurae sociales, quae
peccatorum hominum sunt fructus, super personas exercent. 317
409 Hic tragicus status mundi, qui « totus in Maligno positus
est » (1 Io 5,19), 318 vitam hominis reddit
luctam:
« Universam enim hominum historiam ardua colluctatio
contra potestates tenebrarum pervadit, quae inde ab origine mundi
incepta, usque ad ultimum diem, dicente Domino, perseverabit. In hanc
pugnam insertus, homo ut bono adhaereat iugiter certare debet, nec sine
magnis laboribus, Dei gratia adiuvante, in seipso unitatem obtinere
valet ». 319
IV. « Non dereliquisti eum in mortis imperio »
410 Homo post suum lapsum non est a Deo derelictus. E contra,
Deus eum vocat 320 et ei, modo arcano, victoriam supra
malum annuntiat et elevationem de lapsu. 321 Hic locus
Genesis est « Protoevangelium » appellatus, quia primus est Messiae
Redemptoris nuntius, luctae inter serpentem et Mulierem et finalis
victoriae cuiusdam a Muliere descendentis.
411 Traditio christiana hoc loco nuntium videt « novi Adami »,
322 qui propter suam oboedientiam « usque ad mortem [...]
crucis » (Phil 2,8), superabundanter inoboedientiam reparat
Adami. 323 Ceterum, plures Patres et Ecclesiae doctores
in Muliere annuntiata in « Protoevangelio » Matrem Christi agnoscunt
Mariam, tamquam « novam Evam ». Illa fuit quae prima, et modo
singulari, victoria a Christo de peccato reportata fruita est: illa
ab omni labe peccati originalis praeservata est immunis 324
et per totam suam vitam terrenam, propter gratiam Dei specialem,
nullum commisit peccati genus. 325
412 Sed cur Deus primum hominem peccare non impedivit?
Sanctus Leo Magnus respondet: sumus « ampliora adepti per
ineffabilem Christi gratiam quam per Diaboli amiseramus invidiam ».
326 Et sanctus Thomas Aquinas: « Nihil autem prohibet ad
aliquid maius humanam naturam productam esse post peccatum: Deus
enim permittit mala fieri ut inde aliquid melius eliciat. Unde
dicitur Rom 5,20: "Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et
gratia". Unde et in benedictione Cerei Paschalis dicitur: "O felix
culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!" ». 327
Compendium 413 « Deus mortem
non fecit nec laetatur in perditione vivorum [...]. Invidia
autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum » (Sap
1,13; 2,24). 414 Satan seu Diabolus
ceteraque demonia angeli sunt lapsi quia libere renuerunt Deo
Eiusque servire consilio. Eorum contra Deum optio definitiva est.
Hominem eorum rebellioni contra Deum sociare conantur.
415 « In iustitia a Deo constitutus, homo tamen, suadente
Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est,
seipsum contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere
cupiens ». 328 416
Adam, quatenus primus homo, per peccatum suum, sanctitatem et
iustitiam amisit originales quas a Deo receperat, non solum sibi,
sed omnibus hominibus. 417 Adam et
Eva posteritati suae naturam humanam per suum primum peccatum
transmiserunt vulneratam, et ideo sanctitate et iustitia privatam
originalibus. Haec privatio « peccatum originale » appellatur.
418 Consequenter ad peccatum originale, natura humana est in
suis viribus debilitata, ignorantiae, dolori et mortis dominatui
submissa, atque ad peccatum inclinata (haec inclinatio appellatur «
concupiscentia »). 419 « Tenemus
igitur, Concilium Tridentinum secuti, peccatum originale, una cum
natura humana, transfundi "propagatione, non imitatione", idque
"inesse unicuique proprium" ». 329
420 Victoria de peccato a Christo reportata nobis bona
donavit meliora illis quae peccatum nobis abstulerat: « Ubi
autem abundavit peccatum, superabundavit gratia » (Rom
5,20). 421 « Mundum [...]
christifideles credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum,
sub peccati quidem servitute positum, sed a Christo crucifixo et
resurgente, fracta potestate Maligni, liberatum... ». 330
(274) Sanctus Augustinus, Confessiones, 7, 7, 11: CCL 27, 99
(PL 32, 739). (275) Cf
1 Tim 3,16. (276) Cf
Rom 5,20. (277) Cf
Lc 11,21-22; Io 16,11; 1 Io 3,8.
(278) Cf Rom 5,12-21.
(279) Cf 1 Cor 2,16.
(280) Cf Concilium Vaticanum II, Const past. Gaudium et spes,
13: AAS 58 (1966) 1034-1035.
(281) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato
originali, canon 3: DS 1513; Pius XII, Litt. enc. Humani
generis: DS 3897; Paulus VI, Allocutio iis qui interfuerunt
Coetui v. d. « Simposio » a theologis doctisque viris habito de
originali peccato (11 iulii 1966): AAS 58 (1966) 649-655.
(282) Cf Gn 3,1-5.
(283) Cf Sap 2,24.
(284) Cf Io 8,44; Apc 12,9.
(285) Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 1, De fide
catholica: DS 800.
(286) Cf 2 Pe 2,4.
(287) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei 18 [De
fide orthodoxa 2, 4]: PTS 12, 50 (PG 94, 877).
(288) Cf Mt 4,1-11.
(289) Cf Gn 3,1-11.
(290) Cf Rom 5,19.
(291) Gn 3,5. (292)
Sanctus Maximus Confessor, Ambiguorum liber: PG 91, 1156.
(293) Cf Rom 3,23.
(294) Cf Gn 3,9-10.
(295) Cf Gn 3,5.
(296) Cf Gn 3,7.
(297) Cf Gn 3,11-13.
(298) Cf Gn 3,16.
(299) Cf Gn 3,17.19.
(300) Cf Rom 8,20.
(301) Cf Gn 2,17.
(302) Cf Gn 3,19.
(303) Cf Rom 5,12.
(304) Cf Gn 4,3-15.
(305) Cf Gn 6,5.12; Rom 1,18-32.
(306) Cf 1 Cor 1-6; Apc 2-3.
(307) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
13: AAS 58 (1966) 1035.
(308) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato
originali, canon 2: DS 1512.
(309) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato
originali, canon 4: DS 1514.
(310) Sanctus Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de malo,
4, 1, c.: Ed. Leon. 23, 105.
(311) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato
originali, canones 1-2: DS 1511-1512.
(312) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato
originali, canon 3: DS 1513.
(313) Concilium Arausicanum II, Canones 1-2: DS 371-372.
(314) Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato
originali: DS 1510-1516.
(315) Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato
originali, canon 1: DS 1511; cf Heb 2,14.
(316) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 25:
AAS 83 (1991) 823-824.
(317) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia,
16: AAS 77 (1985) 213-217.
(318) Cf 1 Pe 5,8.
(319) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
37: AAS 58 (1966) 1055.
(320) Cf Gn 3,9.
(321) Cf Gn 3,15.
(322) Cf 1 Cor 15,21-22.45.
(323) Cf Rom 5,19-20.
(324) Cf Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus: DS 2803.
(325) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de
iustificatione, canon 23: DS 1573.
(326) Sanctus Leo Magnus, Sermo 73, 4: CCL 88A, 453 (PL 54,
151). (327) Sanctus Thomas
Aquinas, Summa theologiae, III, q. 1, a. 3, ad 3: Ed. Leon.
11, 14; verba a sancto Thoma hic allata in Praeconio Paschali «
Exsultet » cantantur.
(328) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
13: AAS 58 (1966) 1034-1035.
(329) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 16: AAS 60 (1968)
439. (330) Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 2: AAS 58 (1966)
1026. |