CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
ARTICULUS 2 «ET IN IESUM CHRISTUM, FILIUM EIUS UNICUM, DOMINUM
NOSTRUM» I. Iesus
430 Iesus Hebraice significat: « Deus salvat ». In
Annuntiatione, Angelus Gabriel Ei, tamquam nomen proprium, nomen
Iesu dedit, quod simul identitatem Eius exprimit et missionem.10
Quia nemo « potest dimittere peccata nisi solus Deus » (Mc
2,7), in Iesu, Filio Suo aeterno, homine facto, Ipse « salvum faciet
populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21). Sic in Iesu, Deus
totam Suam historiam recapitulat salutis pro hominibus.
431 In historia salutis Deus satis non habuit Israel « de domo
servitutis » (Dt 5,6) liberare, eum de Aegypto faciens exire.
Ille eum etiam de eius salvat peccato. Quia peccatum semper offensa
est Deo illata,11 solus Ille potest id absolvere.12
Hac de causa, Israel semper maiorem acquirens conscientiam
universalitatis peccati, amplius salutem quaerere non poterit nisi
in invocatione nominis Dei Redemptoris.13
432 Nomen Iesu significat ipsum Nomen Dei praesens in Persona
esse Filii Sui,14 hominis facti ad peccatorum universalem
et definitivam Redemptionem. Iesus est Nomen divinum, quod solum
affert salutem15 et ab omnibus exinde invocari potest,
quia Ipse per Incarnationem omnibus hominibus Se univit16
ita ut nullum aliud sit nomen « sub caelo datum in hominibus, in quo
oportet nos salvos fieri » (Act 4,12).17
433 Nomen Dei Salvatoris semel in anno a summo sacerdote pro
expiatione peccatorum Israel invocabatur, cum ille Sanctissimi
propitiatorium sanguine asperserat sacrificii.18
Propitiatorium locus erat praesentiae Dei.19 Cum sanctus
Paulus dicit de Iesu: « quem proposuit Deus propitiationem [...] in
sanguine Ipsius » (Rom 3,25), significat quod in Eius
humanitate, « Deus erat in Christo mundum reconcilians Sibi » (2
Cor 5,19). 434 Iesu resurrectio Nomen
Dei glorificat « Salvatoris »,20 quia exinde Nomen Iesu
supremam potentiam plene manifestat Nominis « quod est super omne
nomen » (Phil 2,9-10). Spiritus maligni nomen timent Eius21
et in nomine Eius discipuli Iesu faciunt miracula,22
quoniam quodcumque petunt a Patre in nomine Eius, dat illis.23
435 Nomen Iesu in corde est orationis christianae. Omnes
liturgicae orationes formula concluduntur: « per Dominum nostrum
Iesum Christum ». Oratio « Ave Maria » culminat verbis: « Et
benedictus fructus ventris tui, Iesus ». Orientalis oratio cordis, «
oratio Iesu » appellata, dicit: « Iesu Christe, Fili Dei, Domine,
miserere mei peccatoris ». Plures christiani moriuntur solum verbum
« Iesu », sicut sancta Ioanna de Arco, habentes in ore.24
II. Christus 436 Christus
e versione graeca venit verbi Hebraici « Messias » quod « unctus »
significat. Id proprium effectum non est nomen Iesu nisi quia Ipse
perfecte missionem divinam adimplet quam id indicat. In Israel
etenim in nomine Dei illi ungebantur qui consecrabantur Ei ad
missionem ab Eo procedentem. Talis casus erat regum,25
sacerdotum26 et, quandoque, Prophetarum.27
Talis, per excellentiam, casus debebat esse Messiae quem Deus ad
Regnum Suum definitive instaurandum missurus erat.28
Oportebat Messiam per Spiritum Domini unctum esse29
tamquam regem simul et sacerdotem,30 sed etiam tamquam
Prophetam.31 Iesus spem Israel adimplevit messianicam in
Suo triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.
437 Angelus pastoribus Nativitatem Iesu nuntiavit tamquam illam
Messiae Israel promissi: « Natus est vobis hodie Salvator, qui est
Christus Dominus, in civitate David » (Lc 2,11). Ab origine
est Ille « quem Pater sanctificavit et misit in mundum » (Io
10,36), tamquam « sanctum » in sinu virginali Mariae conceptum.32
Ioseph a Deo vocatus est ut Mariam acciperet coniugem suam in utero
habentem id « quod [...] in ea natum est de Spiritu Sancto » (Mt
1,20), ut Iesus, « qui vocatur Christus » (Mt 1,16), ex uxore
Ioseph nascatur in generatione messianica David.33
438 Messianica Iesu consecratio Suam divinam manifestat
missionem. « Quemadmodum et ipsum nomen significat: in Christi enim
nomine subauditur qui unxit et Ipse qui unctus est, et ipsa unctio
in qua unctus est; et unxit quidem Pater, unctus est vero Filius, in
Spiritu, qui est Unctio ».34 Eius messianica aeterna
consecratio est tempore Eius vitae terrestris revelata cum a Ioanne
baptizatus est, cum « unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Act
10,38), « ut manifestetur Israel » (Io 1,31) sicut Eius
Messias. Eius opera et verba Eum cognoscendum praebent tamquam «
Sanctum Dei ».35 439 Plures
Iudaei atque etiam quidam gentiles qui illorum participabant spem,
in Iesu fundamentalia agnoverunt lineamenta messianici « filii David
» a Deo Israel promissi.36 Iesus titulum Messiae
acceptavit, in quem ius habebat,37 sed non sine cautela,
quia a nonnullis Eius coaetaneis secundum conceptionem nimis
humanam,38 essentialiter politicam intelligebatur.39
440 Iesus professionem fidei Petri, qui Illum tamquam Messiam
agnoscebat, acceptavit, proximam annuntians Filii hominis passionem.40
Authenticum Suae regalitatis messianicae contentum simul detexit in
identitate transcendenti Filii hominis « qui descendit de caelo » (Io
3,13),41 et in Sua missione redemptrice Servi patientis:
« Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam
Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28).42
Propterea verus sensus Eius regalitatis nonnisi ex crucis summitate
manifestatus est.43 Solummodo post Resurrectionem,
messianica Eius regalitas a Petro coram populo Dei proclamari
poterit: « Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia Dominum Eum
et Christum Deus fecit, Hunc Iesum, quem vos crucifixistis » (Act
2,36). III.
Filius Dei unicus
441 Filius Dei titulus est in Vetere Testamento angelis,44
populo Electionis,45 filiis Israel46 eiusque
regibus47 datus. Tunc filiationem significat adoptivam
quae inter Deum et Eius creaturam relationes peculiaris intimitatis
instituit. Cum promissus Rex-Messias dicitur « filius Dei »,48
id non implicat necessario, secundum horum textuum
litteralem sensum, eum plus quam humanum esse. Illi
qui ita Iesum tamquam Messiam Israel nominaverunt,49
fortasse nihil amplius voluerunt dicere.50
442 Hoc non valet de Petro cum Iesum tamquam « Christum, Filium
Dei vivi » confitetur,51 quia Iesus ei sollemniter
respondet: « Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater
meus, qui in caelis est » (Mt 16,17). Pari modo, Paulus
relate ad suam in via ad Damascum conversionem dicet: « Cum autem
placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per
gratiam Suam, ut revelaret Filium Suum in me, ut evangelizarem Illum
in gentibus... » (Gal 1,15-16). « Continuo in synagogis
praedicabat Iesum, quoniam Hic est Filius Dei » (Act 9,20).
Hoc ab initio52 centrum erit fidei apostolicae,53
quam imprimis confessus est Petrus tamquam fundamentum Ecclesiae.54
443 Si Petrus indolem transcendentem filiationis divinae Iesu
Messiae agnoscere potuit, hoc evenit quia Ipse eam clare
significavit. Iesus, coram Synedrio, Suorum accusatorum quaestioni:
« Tu ergo es Filius Dei? », respondit: « Vos dicitis quia ego sum »
(Lc 22,70).55 Iam multo prius, Se tamquam « Filium
» denotavit qui Patrem novit,56 qui est distinctus a «
servis » quos Deus antea populo miserat Suo,57 ipsis
angelis superior.58 Suam filiationem ab illa Suorum
distinxit discipulorum nunquam dicens « Pater noster »,59
nisi ut illis mandaret: « Sic ergo vos orabitis: Pater noster
» (Mt 6,9); atque distinctionem extulit inter « Patrem meum
et Patrem vestrum » (Io 20,17). 444
Evangelia referunt in duobus momentis sollemnibus, in Baptismo et in
Transfiguratione Christi, vocem Patris Illum tamquam « Filium Suum
dilectum » denotasse.60 Iesus Se Ipsum tamquam Filium Dei
Unigenitum denotat 61 et hoc titulo Suam aeternam
affirmat praeexsistentiam.62 Fidem postulat « in nomen
Unigeniti Filii Dei » (Io 3,18). Haec confessio christiana
iam in exclamatione centurionis apparet coram Iesu in cruce: « Vere
homo hic Filius Dei erat » (Mc 15,39). Solummodo in mysterio
Paschali potest credens titulo « Filii Dei » ultimam eius praebere
significationem. 445 Post Eius
Resurrectionem, filiatio Eius divina in virtute glorificatae
humanitatis Eius apparet: « Constitutus est Filius Dei in virtute
secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum » (Rom
1,4).63 Apostoli confiteri poterunt: « Vidimus gloriam
Eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis »
(Io 1,14). IV.
Dominus 446
In versione graeca librorum Veteris Testamenti, Nomen ineffabile
YHWH sub quo Deus Se Moysi revelavit,64 verbo
Kyrios (« Dominus »)
redditur. Dominus exinde factus est nomen maxime usitatum ad
ipsam divinitatem Dei Israel denotandam. Novum Testamentum hunc
fortem tituli « Domini » sensum adhibet pro Patre et etiam simul, et
in hoc novitas habetur, pro Iesu, Ipso sic agnito tamquam Deo.65
447 Ipse Iesus Sibi, modo velato, hunc tribuit titulum, cum de
sensu psalmi 110 disputat cum Pharisaeis,66 sed etiam
modo explicito Se ad Suos vertens Apostolos.67 Per totum
Eius vitae publicae decursum gestus Eius dominatus supra naturam,
supra morbos, supra daemonia, supra mortem et peccatum, Eius divinum
demonstrabant principatum. 448 Saepissime
in Evangeliis homines ad Iesum se vertunt Illum « Dominum »
appellantes. Hic titulus venerationem et fiduciam testatur eorum qui
ad Iesum appropinquant et ab Illo auxilium exspectant et sanationem.68
Sub Spiritus Sancti motione, agnitionem exprimit mysterii divini
Iesu.69 In occursu cum Iesu resuscitato efficitur
adoratio: « Dominus meus et Deus meus! » (Io 20,28). Tunc
connotationem sumit amoris et affectus, quae traditionis christianae
erit proprium: « Dominus est! » (Io 21,7).
449 Priores confessiones fidei Ecclesiae, Iesu titulum divinum
Domini tribuentes, ab origine affirmant70 potestatem,
honorem et gloriam Deo Patri debitas etiam Iesu deberi,71
quia Ipse est « in forma Dei » (Phil 2,6) et quia Pater hunc
Iesu manifestavit dominatum Eum resuscitans ex mortuis et exaltans
in gloria Sua.72 450 Ab
historiae christianae initio, affirmatio dominatus Iesu super mundum
et super historiam73 significat etiam agnoscere hominem
suam libertatem personalem nulli potestati terrestri, sed soli Deo
Patri et Domino Iesu Christo, modo absoluto, submittere debere:
Caesar « Dominus » non est.74 Ecclesia « credit clavem,
centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo
inveniri ».75 451 Oratio
christiana est titulo « Dominus » signata, sive invitatio ad
orationem « Dominus vobiscum » sive orationis conclusio « per
Dominum nostrum Iesum Christum » vel etiam clamor fiduciae plenus et
spei: « Maran atha » (Dominus venit!) aut « Marana tha
» (Veni, Domine!) (1 Cor 16,22). « Amen. Veni, Domine Iesu »
(Apc 22,20).
Compendium 452 Nomen Iesu
significat « Deum qui salvat ». Infans ex Virgine
Maria natus appellatus est « Iesus »: « Ipse enim
salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21).
« Nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo
oportet nos salvos fieri » (Act 4,12).
453 Nomen Christi « unctum », « Messiam »
significat. Iesus est Christus quia « unxit Eum Deus Spiritu
Sancto et virtute » (Act 10,38). Ille erat «
qui venturus » est (Lc 7,19), spei Israel
obiectum.76 454 Nomen
Filii Dei relationem unicam significat et aeternam Iesu Christi ad
Deum Eius Patrem. Ille unicus Patris est Filius77
et Deus Ipse.78 Credere Iesum esse Filium Dei est
necessarium ut quis christianus sit.79
455 Nomen Domini significat divinum principatum. Confiteri
vel invocare Iesum tamquam Dominum est in Eius credere divinitatem:
« Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto
» (1 Cor 12,3).
(10) Cf Lc 1,31.
(11) Cf Ps 51,6.
(12) Cf Ps 51,11.
(13) Cf Ps 79,9.
(14) Cf Act 5,41; 3 Io 7.
(15) Cf Io 3,18; Act 2,21.
(16) Cf Rom 10,6-13.
(17) Cf Act 9,14; Iac 2,7.
(18) Cf Lv 16,15-16; Eccli 50,22; Heb 9,7.
(19) Cf Ex 25,22; Lv 16,2; Nm 7,89; Heb
9,5. (20) Cf Io
12,28. (21) Cf Act
16,16-18; 19,13-16. (22)
Cf Mc 16,17. (23)
Cf Io 15,16. (24)
Cf La réhabilitation de Jeanne la Pucelle. L'enquête ordonnée par
Charles VII en 1450 et le codicille de Guillaume Bouillé, ed. P.
Doncoeur-Y. Lanhers (Paris 1956) p. 39. 45. 56.
(25) Cf 1 Sam 9,16; 10,1; 16,1.12-13; 1 Reg 1,39.
(26) Cf Ex 29,7; Lv 8,12.
(27) Cf 1 Reg 19,16.
(28) Cf Ps 2,2; Act 4,26-27.
(29) Cf Is 11,2.
(30) Cf Zach 4,14; 6,13.
(31) Cf Is 61,1; Lc 4,16-21.
(32) Cf Lc 1,35.
(33) Cf Rom 1,3; 2 Tim 2,8; Apc 22,16.
(34) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18,
3: SC 211, 350 (PG 7, 934).
(35) Cf Mc 1,24; Io 6,69; Act 3,14.
(36) Cf Mt 2,2; 9,27; 12,23; 15,22; 20,30; 21,9.15.
(37) Cf Io 4,25-26; 11,27.
(38) Cf Mt 22,41-46.
(39) Cf Io 6,15; Lc 24,21.
(40) Cf Mt 16,16-23.
(41) Cf Io 6,62; Dn 7,13.
(42) Cf Is 53,10-12.
(43) Cf Io 19,19-22; Lc 23,39-43.
(44) Cf Dt (LXX) 32, 8; Iob 1,6.
(45) Cf Ex 4,22; Os 11,1; Ier 3,19; Eccli
36,14; Sap 18,13.
(46) Cf Dt 14,1; Os 2,1.
(47) Cf 2 Sam 7,14; Ps 82,6.
(48) Cf 1 Par 17,13; Ps 2,7.
(49) Cf Mt 27,54.
(50) Cf Lc 23,47.
(51) Cf Mt 16,16.
(52) Cf 1 Thess 1,10.
(53) Cf Io 20,31.
(54) Cf Mt 16,18.
(55) Cf Mt 26,64; Mc 14,62.
(56) Cf Mt 11,27; 21,37-38.
(57) Cf Mt 21,34-36.
(58) Cf Mt 24,36.
(59) Cf Mt 5,48; 6,8; 7,21; Lc 11,13.
(60) Cf Mt 3,17; 17,5.
(61) Cf Io 3,16.
(62) Cf Io 10,36.
(63) Cf Act 13,33.
(64) Cf Ex 3,14.
(65) Cf 1 Cor 2,8.
(66) Cf Mt 22,41-46; cf etiam Act 2,34-36; Heb
1,13. (67) Cf Io
13,13. (68) Cf Mt
8,2; 14,30; 15,22; et alibi.
(69) Cf Lc 1,43; 2,11.
(70) Cf Act 2,34-36.
(71) Cf Rom 9,5; Tit 2,13; Apc 5,13.
(72) Cf Rom 10,9; 1 Cor 12,3; Phil 2,9-11.
(73) Cf Apc 11,15.
(74) Cf Mc 12,17; Act 5,29.
(75) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
10: AAS 58 (1966) 1033; cf Ibid., 45: AAS 58 (1966) 1066.
(76) Cf Act 28,20.
(77) Cf Io 1,14.18; 3,16.18.
(78) Cf Io 1,1.
(79) Cf Act 8,37; 1 Io 2,23. |