CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO
CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
ARTICULUS 6
IESUS « ASCENDIT AD CAELOS, SEDET AD DEXTERAM DEI PATRIS
OMNIPOTENTIS » 659 « Dominus quidem
Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a
dextris Dei » (Mc 16,19). Corpus Christi, ab instanti Suae
Resurrectionis, glorificatum est, ut id novae et supernaturales
demonstrant proprietates, quibus exinde gaudet permanenter. 590
Sed per quadraginta dies, in quibus cum discipulis Suis familiariter
manducabit et bibet 591 illosque circa Regnum instruet,
592 Eius gloria adhuc sub lineamentis humanitatis ordinariae manet
velata. 593 Ultima Iesu apparitio ab irreversibili Eius
humanitatis absolvitur ingressu in gloriam divinam a nube significatam
594 et a caelo, 595 ubi iam inde ad dexteram Dei sedet.
596 Ipse, modo prorsus exceptionali et unico, Paulo « tamquam
abortivo » (1 Cor 15,8) manifestabitur in quadam ultima
apparitione quae illum constituit Apostolum. 597
660 Indoles gloriae Resuscitati per hoc tempus velata in Eius
arcanis verbis ad Mariam Magdalenam translucet: « Nondum [...] ascendi
ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum
et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum » (Io 20,17). Hoc
differentiam denotat manifestationis inter gloriam Christi resuscitati
et illam Christi exaltati ad dexteram Patris. Eventus Ascensionis simul
historicus et transcendens transitum signat inter aliam et aliam.
661 Hic ultimus gressus stricte manet unitus primo, id est,
descensui de caelis, qui in Incarnatione deductus est in rem. Ille
tantum qui « ex Patre exivit » potest « ad Patrem redire »: Christus.
598 « Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius
hominis » (Io 3,13). 599 Humanitas, suis viribus
relicta naturalibus, in « Domum Patris » 600 accessum non
habet, in vitam et in beatitudinem Dei. Solus Christus potuit homini
hunc aperire accessum, « ut illuc confideremus, Sua membra, nos subsequi
quo Ipse, Caput nostrum Principiumque praecessit ». 601
662 « Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum »
(Io 12,32). Elevatio in cruce elevationem significat et annuntiat
Ascensionis in caelum. Illa est eius initium. Iesus Christus, unicus
Novi et aeterni Foederis Sacerdos, « non [...] in manufacta sancta [...]
introivit [...], sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro
nobis » (Heb 9,24). Christus in caelo permanenter sacerdotium
exercet Suum, « semper vivens ad interpellandum pro eis » qui accedunt «
per Semetipsum ad Deum » (Heb 7,25). Tamquam « Pontifex futurorum
bonorum » (Heb 9,11), centrum est et principalis actor liturgiae
quae Patrem honorat in caelis. 602 663
Christus, exinde, sedet ad dexteram Patris: « Per paternae
dextrae vocabulum significamus divinitatis honorem et gloriam, in qua
cum Dei Filius, tamquam Deus Patrique consubstantialis, ante saecula
esset, ad extremum caro factus corporeo quoque modo considet, in eamdem
nimirum gloriam ascita Ipsius carne ». 603
664 Sessio ad dexteram Patris inaugurationem significat Regni
Messiae, adimpletionem visionis Danielis prophetae circa Filium hominis:
« Et data sunt Ei potestas et honor et Regnum; et omnes populi, tribus
et linguae Ipsi servierunt: potestas Eius potestas aeterna, quae non
auferetur, et Regnum Eius, quod non corrumpetur » (Dn 7,14). Ab
hoc momento, Apostoli testes facti sunt « Regni cuius non erit finis ».
604 Compendium
665 Christi Ascensio ingressum signat definitivum humanitatis
Iesu in caelestem ditionem Dei, unde iterum veniet, 605
sed interim Eum hominum abscondit oculis. 606
666 Iesus Christus, Ecclesiae Caput, nos in Regnum Patris
praecedit gloriosum, ut nos, Eius corporis membra, in spe vivamus
quandoque aeterne cum Eo essendi. 667
Iesus Christus, semel pro semper in sanctuarium ingressus caeleste, pro
nobis incessanter intercedit tamquam mediator qui nobis permanenter
Spiritus Sancti praestat effusionem.
(590) Cf Lc 24,31; Io 20,19.26.
(591) Cf Act 10,41.
(592) Cf Act 1,3. (593)
Cf Mc 16,12; Lc 24,15; Io 20,14-15; 21,4.
(594) Cf Act 1,9; etiam Lc 9,34-35; Ex 13,22.
(595) Cf Lc 24,51.
(596) Cf Mc 16,19; Act 2,33; 7,56; etiam Ps 110,1.
(597) Cf 1 Cor 9,1; Gal 1,16.
(598) Cf Io 16,28.
(599) Cf Eph 4,8-10.
(600) Cf Io 14,2. (601)
Praefatio de Ascensione Domini, I: Missale Romanum, editio
typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 410.
(602) Cf Apc 4,6-11.
(603) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 75 [De fide
orthodoxa, 4, 2]: PTS 12, 173 (PG 94, 1104).
(604) Cf Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(605) Cf Act 1,11.
(606) Cf Col 3,3. |