CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
ARTICULUS 7 « INDE VENTURUS EST IUDICARE VIVOS ET MORTUOS »
I. « Iterum venturus est cum gloria »
Christus iam per Ecclesiam regnat... 668
« Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum
dominetur » (Rom 14,9). Christi Ascensio in caelum
participationem significat Eius humanitatis in Ipsius Dei potentia
et auctoritate. Iesus Christus est Dominus: omnem potestatem
possidet in caelis et in terra. Ipse est « supra omnem principatum
et potestatem et virtutem et dominationem », quia Pater « omnia
subiecit sub pedibus Eius » (Eph 1,20-22). Christus universi
mundi est Dominus 607 atque historiae. In Eo historia
hominis et etiam tota creatio suam inveniunt « recapitulationem »,
608 suum culmen transcendens. 669
Quatenus Dominus, Christus etiam Caput est Ecclesiae quae Eius est
corpus. 609 In caelum elevatus et glorificatus, cum plene
Suam missionem sic adimplevisset, in Ecclesia Sua permanet in
terris. Redemptio fons est auctoritatis quam Christus virtute
Spiritus Sancti in Ecclesiam exercet. 610 « Regnum
Christi iam praesens in mysterio » 611 est in Ecclesia
quae huius « Regni in terris germen et initium constituit ».
612 670 Inde ab Ascensione,
consilium Dei suam ingressum est adimpletionem. Iam sumus in «
novissima hora » (1 Io 2,18). 613 « Iam ergo fines
saeculorum ad nos pervenerunt et renovatio mundi irrevocabiliter est
constituta atque in hoc saeculo reali quodam modo anticipatur:
etenim Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta
insignitur ». 614 Regnum Christi suam praesentiam per
signa miraculosa iam manifestat, 615 quae eius per
Ecclesiam comitantur nuntium. 616
...donec omnia Ei subiiciantur 671
Tamen Regnum Christi, iam in Eius Ecclesia praesens, nondum est
absolutum « cum potestate et gloria magna » (Lc 21,27)
617 per Adventum Regis in terram. Adhuc Regnum a potestatibus
oppugnatur malis, 618 quamquam hae iam in radice sunt per
Christi Pascha victae. Donec omnia Ei fuerint submissa, 619
« donec [...] fuerint novi caeli et nova terra, in quibus iustitia
habitat, Ecclesia peregrinans, in suis sacramentis et
institutionibus, quae ad hoc aevum pertinent, portat figuram huius
saeculi quae praeterit et ipsa inter creaturas degit quae
ingemiscunt et parturiunt usque adhuc et exspectant revelationem
filiorum Dei ». 620 Hac de causa, christiani orant,
maxime in Eucharistia, 621 ad Christi properandum
reditum, 622 Ei dicentes: « Veni, Domine » (Apc
22,20). 623 672 Christus ante
Suam Ascensionem affirmaverat nondum esse horam gloriosae
constitutionis Regni messianici ab Israel exspectati, 624
quod omnibus hominibus afferre debebat, secundum Prophetas, 625
ordinem definitivum iustitiae, amoris et pacis. Tempus praesens est,
secundum Dominum, Spiritus tempus et testimonii, 626 sed
etiam tempus adhuc ab instanti necessitate 627 signatum
et a probatione mali 628 quod Ecclesiae non parcet
629 et ultimorum dierum inaugurat proelium. 630
Tempus est exspectationis et vigiliae. 631
Adventus gloriosus Christi, spes Israel
673 Post Ascensionem, Adventus Christi in gloria imminet,
632 quamquam non est nostrum « nosse tempora vel momenta, quae
Pater posuit in Sua potestate » (Act 1,7). 633 Hic
eventus eschatologicus in quolibet potest impleri momento, 634
quamquam tam ipse « detinetur » quam probatio finalis quae illum
praecedet. 635 674 Adventus
Messiae gloriosi in quolibet historiae momento ab eo pendet 636
quod agnoscatur ab « omni Israel » 637 cuius pars est
indurata 638 in « incredulitate » (Rom 11,2)
relate ad Iesum. Sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum dicit post
Pentecosten: « Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur
vestra peccata, ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et
mittat Eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, quem
oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis
omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum
Prophetarum » (Act 3,19-21). Et sanctus Paulus ei resonat: «
Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi
vita ex mortuis? » (Rom 11,15). Ingressus plenitudinis
Iudaeorum 639 in salutem messianicam, post plenitudinem
gentium, 640 populo Dei effectionem praebebit «
plenitudinis Christi » (Eph 4,13), in qua erit « Deus omnia
in omnibus » (1 Cor 15,28). Ultima
Ecclesiae probatio 675 Ante Christi
Adventum, Ecclesia probationem subire debet finalem quae fidem
plurium credentium labefactabit. 641 Persecutio, quae
eius peregrinationem comitatur in terris, 642 deteget «
mysterium iniquitatis » sub forma religiosae fallaciae hominibus
afferentis simulatam eorum problematibus solutionem penso pretio
apostasiae a veritate. Fallacia religiosa suprema illa est
Anti-Christi, id est, cuiusdam pseudo-messianismi in quo homo se
ipsum glorificat loco Dei Eiusque Messiae qui in carne venit.
643 676 Haec antichristica fallacia
iam in mundo adumbratur quotiescumque intenditur messianicam in
historia adimplere spem quae non nisi ultra historiam per iudicium
eschatologicum perfici potest: Ecclesia hanc Regni futuri
adulterationem, etiam sub eius forma mitigata, nomine millenarismi
reiecit, 644 praecipue sub forma politica messianismi
saecularizati, « intrinsecus pravi ». 645
677 Ecclesia gloriam Regni non ingredietur nisi per hoc ultimum
Pascha, in quo Dominum suum in Eius Morte Eiusque sequetur
Resurrectione. 646 Regnum igitur per Ecclesiae triumphum
historicum non adimplebitur 647 secundum progressum
quemdam ascendentem, sed per Dei victoriam de ultimo mali impetu,
648 quae faciet ut Eius Sponsa de caelo descendat. 649
Dei triumphus de mali eversione formam sumet Iudicii ultimi,
650 post ultimam cosmicam excussionem huius mundi qui transit.
651
II. « Iudicare vivos et mortuos » 678
Iesus, post Prophetas 652 et Ioannem Baptistam, 653
in Sua praedicatione nuntiavit ultimi diei Iudicium. Tunc in luce
ponentur rationes vivendi uniuscuiusque 654 et secretum
cordium. 655 Tunc culpabilis condemnabitur incredulitas
quae gratiam a Deo oblatam nihili fecit. 656 Habitus
relate ad proximum revelabit acceptationem vel repulsionem gratiae
et amoris divini. 657 Iesus ultimo die dicet: « Quamdiu
fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt
25,40). 679 Christus Dominus est vitae
aeternae. Plenum ius de operibus et cordibus hominum definitive
iudicandi ad Eum pertinet quatenus mundi Redemptorem. Hoc ius per
Suam « acquisivit » crucem. Etiam Pater « iudicium omne dedit Filio
» (Io 5,22). 658 Filius autem non venit ut
iudicet, sed ut salvet, 659 et ut donet vitam quae in
Ipso est. 660 Per reiectionem gratiae in hac vita,
unusquisque iam seipsum iudicat, 661 secundum sua recipit
opera 662 et etiam se in aeternum damnare potest amoris
reiiciens Spiritum. 663
Compendium 680 Christus
Dominus iam per Ecclesiam regnat, sed huius mundi nondum sunt omnia
Ei submissa. Triumphus Regni Christi sine ultimo quodam impetu
potestatum mali non habebitur. 681
Die Iudicii, in fine mundi, Christus in gloria veniet ad definitivum
adimplendum triumphum boni de malo, quae, tamquam triticum et
zizania, per historiae cursum simul creverint.
682 Christus gloriosus, in fine temporum veniens ad vivos et
mortuos iudicandos, secretam cordium revelabit dispositionem et
singulis hominibus retribuet secundum eorum opera et secundum eorum
acceptionem vel reiectionem gratiae.
(607) Cf Eph 4,10; 1 Cor 15,24.27-28.
(608) Cf Eph 1,10.
(609) Cf Eph 1,22.
(610) Cf Eph 4,11-13.
(611) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3:
AAS 57 (1965) 6. (612)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57
(1965) 8. (613) Cf 1 Pe
4,7. (614) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965)
53. (615) Cf Mc
16,17-18. (616) Cf Mc
16,20. (617) Cf Mt
25,31. (618) Cf 2 Thess
2,7. (619) Cf 1 Cor
15,28. (620) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965)
53. (621) 1 Cor
11,26. (622) Cf 2 Pe
3,11-12. (623) Cf 1 Cor
16,22; Apc 22,17.
(624) Cf Act 1,6-7.
(625) Cf Is 11,1-9.
(626) Cf Act 1,8.
(627) Cf 1 Cor 7,26.
(628) Cf Eph 5,16.
(629) Cf 1 Pe 4,17.
(630) Cf 1 Io 2,18; 4,3; 1 Tim 4,1.
(631) Cf Mt 25,1-13; Mc 13,33-37.
(632) Cf Apc 22,20.
(633) Cf Mc 13,32.
(634) Cf Mt 24,44; 1 Thess 5,2.
(635) Cf 2 Thess 2,3-12.
(636) Cf Rom 11,31.
(637) Cf Rm 11,26; Mt 23,39.
(638) Cf Rom 11,25.
(639) Cf Rom 11,12.
(640) Cf Rom 11,25; Lc 21,24.
(641) Cf Lc 18,8; Mt 24,12.
(642) Cf Lc 21,12; Io 15,19-20.
(643) Cf 2 Thess 2,4-12; 1 Thess 5,2-3; 2 Io 7;
1 Io 2,18.22. (644) Cf
Sanctum Officium, Decretum de millenarismo (19 iulii 1944):
DS 3839. (645) Cf Pius XI,
Litt. enc. Divini Redemptoris (19 martii 1937): AAS 29 (1937)
65-106, condemnans « molimina simulato mystico sensu » huius «
fucatae tenuiorum redemptionis speciei » (p. 69); Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 20-21: AAS 58
(1966) 1040-1042. (646) Cf
Apc 19,1-9. (647) Cf
Apc 13,8. (648) Cf
Apc 20,7-10. (649) Cf
Apc 21,2-4. (650) Cf
Apc 20,12. (651) Cf
2 Pe 3,12-13. (652) Cf
Dn 7,10; Il 3-4; Mal 3,19.
(653) Cf Mt 3,7-12.
(654) Cf Mc 12,38-40.
(655) Cf Lc 12,1-3; Io 3,20-21; Rom 2,16; 1
Cor 4,5. (656) Cf
Cf Mt 11,20-24; 12,41-42.
(657) Cf Mt 5,22; 7,1-5.
(658) Cf Io 5,27; Mt 25,31; Act 10,42; 17,31;
2 Tim 4,1. (659) Cf
Io 3,17. (660) Cf
Io 5,26. (661) Cf
Io 3,18; 12,48. (662)
Cf 1 Cor 3,12-15.
(663) Cf Mt 12,32; Heb 6,4-6; 10,26-31.
|