CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE
PROFESSIO CAPUT
TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
683 « Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu
Sancto » (1 Cor 12,3). « Misit Deus Spiritum Filii Sui in corda
nostra clamantem: "Abba, Pater!" » (Gal 4,6). Haec fidei cognitio
nonnisi in Spiritu Sancto possibilis est. Ut quis in communione sit cum
Christo, necessarium est imprimis ut a Spiritu Sancto tangatur. Ipse nos
praecedit fidemque in nobis suscitat. Per nostrum Baptisma, primum fidei
sacramentum, vita, quae suum in Patre habet fontem et nobis offertur in
Filio, intime et personaliter a Spiritu Sancto communicatur in Ecclesia:
Baptismus « nobis gratiam praebet novae nativitatis in
Deo Patre per Filium Suum in Spiritu Sancto. Quia illi qui Spiritum Dei
portant, conducuntur ad Verbum, id est, ad Filium; sed Filius illos
Patri praesentat et Pater illis incorruptibilitatem procurat. Sine
Spiritu igitur possibile non est Filium Dei videre, et sine Filio nemo
potest ad Patrem appropinquare, quia cognitio Patris est Filius et
cognitio Filii Dei fit per Spiritum Sanctum ».1
684 Spiritus Sanctus, gratia Sua,
primus est in fide excitanda nostra et in vita nova quae solum Patrem
cognoscere est et quem Ipse misit, Iesum Christum.2 Ille
tamen est ultimus in revelatione Personarum Sanctissimae Trinitatis.
Sanctus Gregorius Nazianzenus, « Theologus », hanc progressionem per «
condescendentiae » divinae explicat paedagogiam:
« Vetus Testamentum Patrem aperte praedicabat, Filium
obscurius. Novum autem nobis Filium perspicue ostendit, et Spiritus
divinitatem subobscure quodammodo indicavit. Nunc vero Spiritus Ipse
nobiscum versatur, seseque nobis apertius declarat. Neque enim tutum
erat, Patris divinitate nondum confessa, Filium aperte praedicari: nec
Filii divinitate nondum admissa, Spiritum Sanctum velut graviorem
quamdam, si ita loqui fas est, sarcinam nobis ingeri: [...] quin tacitis
potius accessionibus et [...] ascensionibus, atque "e claritate in
claritatem" progressionibus et incrementis, Trinitatis lumen
splendoribus illuceret ».3
685 In Spiritum Sanctum credere est
proinde profiteri Spiritum Sanctum Unam ex Personis esse Sanctissimae
Trinitatis, Patri et Filio consubstantialem, quae « cum Patre et Filio
simul adoratur et conglorificatur ».4 Hac de causa, de divino
Spiritus Sancti mysterio in « theologia trinitaria » quaestio posita
est. Hic igitur de Spiritu Sancto nonnisi in « Oeconomia » agetur
divina. 686 Spiritus Sanctus ab initio usque
ad consummationem consilii nostrae salutis cum Patre operatur et Filio.
Sed tantum « ultimis temporibus » ab Incarnatione redemptrice Filii
inauguratis, revelatur et donatur, agnoscitur et accipitur tamquam
Persona. Tunc hoc consilium divinum, impletum in Christo, novae
creationis « Primogenito » et Capite, corpus in humano genere per
Spiritum effusum sumere poterit: Ecclesiam, sanctorum communionem,
remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam.
(1) 9 Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis
apostolicae, 7: SC 62, 41-42.
(2) Cf Io 17,3. (3)
Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 31 (Theologica 5), 26: SC
250, 326 (PG 36, 161-164). (4)
Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150. |