CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
ARTICULUS 8 « CREDO IN SPIRITUM SANCTUM »
687 « Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei » (1 Cor
2,11). Nunc vero Spiritus qui Eum revelat, nobis praebet Christum
cognoscere, Verbum Eius vivum, sed Semetipsum non exprimit. « Qui
locutus est per Prophetas »5 nobis Verbum Patris praebet
audire. Sed Eum non audimus. Eum non cognoscimus nisi in motu in quo
nobis Verbum revelat nosque disponit ad Illud in fide accipiendum.
Spiritus veritatis qui nobis « detegit » Christum, non loquitur a
Semetipso.6 Talis occultatio proprie divina explicat cur
Eum « mundus non potest accipere, quia non videt Eum nec cognoscit »
(Io 14,17), dum illi qui in Christum credunt, Eum cognoscunt,
quia cum illis manet. 688 Ecclesia,
communio viva in Apostolorum fide quam transmittit, locus est
nostrae cognitionis de Spiritu Sancto:
— in Scripturis quas Ipse inspiravit; — in
Traditione, cuius Patres testes sunt semper actuales; — in
Ecclesiae Magisterio, cui Ipse assistit; — in liturgia
sacramentali, per eius verba et symbola, in quibus Spiritus Sanctus nos
in communionem ponit cum Christo; — in oratione, in qua Ipse pro
nobis intercedit; — in charismatibus et ministeriis, per quae
Ecclesia aedificatur: — in signis vitae apostolicae et missionalis;
— in sanctorum testimoniis, in quibus Ipse Suam manifestat sanctitatem
et salutis prosequitur opus.
I. Coniuncta Filii et Spiritus missio
689 Ille quem Pater in nostra misit corda, Spiritus Filii Eius7
vere Deus est. Ille, Patri et Filio consubstantialis, est ab Eis
inseparabilis tam in vita Trinitatis intima quam in Eius dono amoris
pro mundo. Sed fides Ecclesiae, Sanctissimam Trinitatem adorans
vivificantem, consubstantialem et indivisibilem, etiam Personarum
profitetur distinctionem. Cum Pater Suum mittit Verbum, semper
Spiritum mittit Suum: missio coniuncta in qua Filius et Spiritus
Sanctus distincti sunt, sed inseparabiles. Christus est utique qui
apparet, Ipse Imago visibilis Dei invisibilis, sed est Spiritus
Sanctus qui Eum revelat. 690 Iesus est
Christus, « unctus », quia Spiritus Unctio Eius est, et quidquid
inde ab Incarnatione evenit, ab hac profluit plenitudine.8
Cum denique Christus est glorificatus,9 potest, Sua vice,
apud Patrem, illis, qui in Eum credunt, Spiritum mittere: Ipse illis
Suam communicat gloriam,10 id est, Spiritum Sanctum qui
Eum glorificat.11 Coniuncta missio exinde in adoptatos a
Patre expandetur filios in corpore Filii Eius: missio Spiritus
adoptionis erit illos cum Christo coniungere et efficere ut in Eo
vivant.
« Unctionis autem [...] significatio est ut nullam inter
Filium et Sanctum Spiritum distantiam esse putemus; nam sicuti inter
corporis cutem et olei unctionem nihil intermedium nec ratio nec sensus
novit, ita indivisa est Filii copulatio cum Sancto Spiritu, ita ut opus
sit eum qui Christum fide velit attingere, antea accedere ad unguenti
contactum: nullum est enim membrum illud, quod Spiritu Sancto sit nudum.
Propterea confessio de Filii dominatu, in Sancto Spiritu a recipientibus
fit, quibus per fidem accedentibus undique occurrit Sanctus Spiritus ».12
II. Spiritus Sancti nomen, appellationes et symbola
Nomen Spiritus Sancti proprium 691 «
Spiritus Sanctus », tale nomen est proprium Illius quem cum Patre et
Filio adoramus et glorificamus. Ecclesia hoc nomen a Domino recepit
et id in Baptismate novorum filiorum confitetur suorum.13
Verbum « Spiritus » vocem Ruah vertit Hebraicam quae, in suo
primo sensu, flatum, aerem, ventum significat. Iesus hac venti
praecise imagine utitur sensibili ut Nicodemo transcendentem
suggerat novitatem Illius qui est personaliter Dei Afflatus, divinus
Spiritus.14 Ex alia parte, Spiritus et Sanctus attributa
sunt divina Tribus divinis Personis communia. Sed Scriptura,
liturgia et theologicus sermo, haec duo coniungentes vocabula,
Personam ineffabilem denotant Spiritus Sancti sine ulla possibili
aequivocatione cum aliis usibus verborum « spiritus » et « sanctus
». Spiritus Sancti appellationes
692 Cum Iesus Spiritus Sancti annuntiat et promittit Adventum,
Eum Paráclito appellat, seu litteraliter: « illum qui prope
appellatur », advocatum (Io 14,16.26; 15,26; 16,7).
Paráclito solet verti ut « Consolator », cum Iesus primus
consolator sit.15 Ipse Dominus Spiritum Sanctum «
Spiritum veritatis » appellat.16
693 Praeter proprium Eius nomen, quod in Actibus Apostolorum et
in Epistulis est maxime adhibitum, apud sanctum Paulum inveniuntur
appellationes: Spiritus Promissionis (Eph 1,13; Gal
3,14), Spiritus adoptionis (Rom 8,15; Gal 4,6),
Spiritus Christi (Rom 8,9), Spiritus Domini (2 Cor
3,17), Spiritus Dei (Rom 8,9.14; 15,19; 1 Cor 6,11;
7,40), et apud sanctum Petrum, Spiritus gloriae (1 Pe 4,14).
Spiritus Sancti symbola 694 Aqua.
Symbolum aquae significat actionem Spiritus Sancti in Baptismo,
propterea quod ea post invocationem Spiritus Sancti signum
sacramentale efficax novae fit nativitatis: sicut nostrae primae
nativitatis graviditas in aqua peracta est, sic aqua baptismalis re
vera significat nostram nativitatem ad vitam divinam in Spiritu
Sancto donari. Sed, « in uno Spiritu [...] baptizati », « et omnes
unum Spiritum potati sumus » (1 Cor 12,13): Spiritus est
igitur etiam personaliter Aqua viva quae e Christo oritur crucifixo17
tamquam de suo fonte et quae in nobis salit in vitam aeternam.18
695 Unctio. Symbolum unctionis olei etiam Spiritum
Sanctum significat ita ut Eius efficiatur synonymon.19
Illa est, in initiatione christiana, signum sacramentale
Confirmationis, quae praecise in Ecclesiis Orientalibus appellatur «
Chrismatio ». Sed ut tota eius vis intelligatur, oportet ad primam
unctionem redire a Spiritu Sancto peractam: illam Iesu. Christus («
Messias » a lingua Hebraica) « unctum » Spiritus Dei significat. In
Vetere Foedere, quidam « uncti » Domini fuerunt,20 rex
David modo eminenti.21 Sed Iesus est Unctus Dei
singulariter: humanitas quam Filius assumit, totaliter est « uncta
Spiritus Sancti ». Iesus a Spiritu Sancto « Christus » est
constitutus.22 Virgo Maria Christum concipit de Spiritu
Sancto, qui Eum ut Christum per angelum annuntiat in Eius
Nativitate,23 et Simeonem impellit ut in Templum veniat
ad Christum videndum Domini;24 Ipse Christum implet25
et Eius virtus a Christo exit in Huius actibus sanationis et
salutis.26 Ipse denique Iesum a mortuis resuscitat.27
Tunc Iesus, plene « Christus » in Sua humanitate mortis victrice
constitutus,28 profuse Spiritum Sanctum effundit donec «
sancti », in sua unione cum humanitate Filii Dei, constituant illum
« virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Eph
4,13): « totum Christum », secundum sancti Augustini locutionem.29
696 Ignis. Dum aqua nativitatem significabat et
fecunditatem vitae in Spiritu Sancto datae, ignis symbolum est
virtutis transformantis actuum Spiritus Sancti. Propheta Elias, qui
« surrexit [...] quasi ignis et verbum ipsius quasi facula ardebat »
(Eccli 48,1), perorationem suam de caelo super sacrificium
montis Carmeli30 attraxit ignem, ut figuram ignis Sancti
Spiritus qui id transformat quod tangit. Ioannes Baptista, qui
praecedit ante Dominum « "in spiritu" et virtute Eliae » (Lc
1,17), Christum annuntiat tamquam Illum qui « baptizabit in Spiritu
Sancto et igni » (Lc 3,16), in Illo Spiritu de quo Iesus
dicet: « Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus
esset! » (Lc 12,49). Sub imagine linguarum « tamquam ignis »,
Spiritus Sanctus super discipulos sedet mane Pentecostes eosque
Secum replet.31 Traditio spiritualis hoc ignis symbolum
tamquam actionis Spiritus Sancti retinebit maxime expressivum:32
« Spiritum nolite extinguere » (1 Thess 5,19).
697 Nubes et lumen. Haec duo symbola in Spiritus Sancti
manifestationibus inseparabilia sunt. Inde a Veteris Testamenti
theophaniis, nubes sive obscura sive luminosa Deum revelat viventem
et salvatorem, transcendentiam velans Eius gloriae; cum Moyse in
monte Sinai,33 in Tabernaculo Conventus34 et
per iter in deserto;35 cum Salomone occasione
dedicationis Templi.36 Hae igitur figurae a Christo in
Spiritu Sancto adimplentur. Hic super Virginem venit Mariam eamque «
obumbrat » ut ipsa Iesum concipiat et pariat.37 In monte
Transfigurationis, Ipse supervenit in nube quae Iesum, Moysen et
Eliam, necnon Petrum, Iacobum et Ioannem, obumbrat « et vox facta
est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; Ipsum audite" » (Lc
9,35). Eadem denique nubes « suscepit Iesum ab oculis » discipulorum
in die Ascensionis38 et Filium hominis in Eius revelabit
gloria in Die Adventus Eius.39 698
Sigillum symbolum est propinquum illi unctionis. Christus utique
est Ille quem « Pater signavit Deus » (Io 6,27) et in Illo
nos etiam Pater signat.40 Imago sigilli (sphragis),
quia effectum denotat indelebilem unctionis Spiritus Sancti in
sacramentis Baptismi, Confirmationis et Ordinis, in quibusdam
traditionibus theologicis adhibita est ad exprimendum « characterem
» indelebilem ab his tribus impressum sacramentis quae iterari non
possunt. 699 Manus. Iesus, manus
imponens, aegrotos sanabat41 et pueris benedicebat.42
Apostoli eodem facient modo in nomine Eius.43 Immo,
Spiritus Sanctus per impositionem manuum datur Apostolorum.44
Epistula ad Hebraeos impositionem manuum inter « fundamentales
articulos » enumerat suae doctrinae.45 Ecclesia hoc
signum omnipotentis effusionis Spiritus Sancti in suis
sacramentalibus servavit Epiclesibus. 700
Digitus. « In digito Dei eiicit Iesus daemonia ».46
Si Lex Dei in tabulis lapideis « digito Dei » (Ex 31,18)
scripta est, « epistula Christi », Apostolorum curae concredita, est
« scripta [...] Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in
tabulis cordis carnalibus » (2 Cor 3,3). Hymnus « Veni
Creator Spiritus » Spiritum Sanctum verbis invocat: « dextrae Dei Tu
digitus ».47 701 Columba.
In fine diluvii (cuius symbolum ad Baptismum spectat), columba a Noe
dimissa redit, olivae virentem in ore portans ramum, significantem
terram iterum habitabilem esse.48 Cum Iesus ex aqua Sui
ascendit baptismi, Spiritus Sanctus sub columbae forma super Eum
descendit et manet.49 Spiritus in cor purificatum
descendit baptizatorum ibique quiescit. In quibusdam ecclesiis,
sancta eucharistica Asservatio in receptaculo metallico fit formam
columbae habenti (in columbario) super altare suspenso.
Symbolum columbae ad Spiritum Sanctum denotandum in iconographia
christiana traditionale est.
III. Spiritus et Verbum Dei in promissionum tempore
702 Ab initio usque ad « Plenitudinem temporis »,50
missio coniuncta Verbi et Spiritus Patris occulta manet, sed
ea operatur. Spiritus Dei tempus praeparat Messiae, et ambo, quin
adhuc plene sint revelati, iam promissi sunt ut exspectentur et
accipiantur cum Eorum fiat manifestatio. Hac de causa, Ecclesia cum
Vetus legit Testamentum,51 scrutatur52 id quod
Spiritus « qui locutus est per Prophetas »,53 nobis de
Christo dicere intendit. Verbo « prophetae »,
fides Ecclesiae hic intelligit omnes illos quos Spiritus Sanctus
inspiravit in viva annuntiatione et in Libris Sanctis redigendis tam
Veteris quam Novi Testamenti. Traditio Iudaica distinguit Legem
(quinque primos libros seu Pentateuchum), Prophetas (libros quos
historicos et propheticos dicimus) et Scripta (praecipue libros
sapientiales et Psalmos).54 In
creatione 703 Verbum Dei et Eius
Afflatus in origine sunt exsistentiae et vitae omnis creaturae:55
« Spiritui Sancto convenit regnare, sanctificare et
animare creationem, quia Ipse Deus est Patri et Verbo consubstantialis
[..]. Deus cum sit, robur praebet omnibus creaturis easque custodit in
Patre et in Filio ».56
704 « Quantum ad hominem, Ipse illum
Suis manibus [id est, Filio et Spiritu Sancto] plasmavit [...] et
super carnem plasmatam designavit Suam propriam formam ita ut etiam
id quod visibile esset, formam portaret divinam ».57
Promissionis Spiritus 705 Homo, a
peccato et a morte deformatus, manet « ad imaginem Dei », ad
imaginem Filii, sed « eget gloria Dei »,58 « similitudine
» privatus. Promissio Abrahae facta Oeconomiam inaugurat salutis, ad
cuius finem Ipse Filius assumet « imaginem »59 eamque
restaurabit in « similitudinem » cum Patre, ei restituens gloriam,
Spiritum « vivificantem ». 706 Contra
omnem humanam spem, Deus Abrahae promittit descendentiam tamquam
fructum fidei et virtutis Spiritus Sancti.60 In illa
omnes nationes benedicentur terrae.61 Haec descendentia
erit Christus62 in quo effusio Sancti Spiritus efficiet
congregationem in unum filiorum Dei qui erant dispersi.63
Se iuramento obligans,64 Deus iam ad Filii Sui dilecti
donum Se obligat65 necnon ad donum Spiritus Promissionis
qui Redemptionem praeparat populi quem Deus Sibi acquisivit.66
In Theophaniis et in Lege 707
Theophaniae (manifestationes Dei), inde a Patriarchis usque ad
Moysen, et inde a Iosue usque ad visiones quae magnorum Prophetarum
inaugurant missionem, iter illuminant Promissionis. Traditio
christiana semper agnovit Verbum Dei in his Theophaniis Se praebere
videndum et audiendum, in Sancti Spiritus nube revelatum simul et «
obumbratum ». 708 Haec Dei paedagogia
speciatim in dono Legis apparet.67 Lex data est tamquam
"paedagogus" ut populum ad Christum ducat.68 Sed eius
impotentia ut hominem « similitudine » divina privatum salvet, et
augmentata cognitio quam de peccato praebet,69 Spiritus
Sancti suscitant desiderium. Psalmorum gemitus id testantur.
In Regno et in Exilio 709 Lex, signum
Promissionis et Foederis, cor et institutiones populi ex fide
Abrahae orti regere debuisset. « Si ergo audieritis vocem meam et
custodieritis pactum meum, [...] eritis mihi regnum sacerdotum et
gens sancta » (Ex 19,5-6).70 Sed, post David,
Israel tentationi succubuit constituendi regnum sicut aliae
nationes. Regnum, autem, obiectum Promissionis David factae71
opus erit Spiritus Sancti; id ad pauperes pertinebit secundum
Spiritum. 710 Oblivio Legis et
infidelitas relate ad Foedus ad mortem ducunt: exilium apparenter
promissionum est casus, de facto arcana Dei salvatoris fidelitas et
initium promissae restaurationis, sed secundum Spiritum. Oportebat
populum Dei hanc pati purificationem;72 Exilium iam
umbram crucis in consilio Dei portat, et reliquiae pauperum quae ex
illo redeunt, quaedam sunt figura inter illas maxime perlucidas
Ecclesiae. Messiae Eiusque Spiritus
exspectatio 711 « Ecce ego facio nova
» (Is 43,19): duae lineae adumbrantur propheticae, altera ad
exspectationem ducens Messiae, altera ad Spiritum novum
annuntiandum, ambae in parvas convergunt « reliquias », in populum
pauperum,73 qui in spe « consolationem Israel » et «
redemptionem Ierusalem » exspectat (Lc 2,25.38).
Supra vidimus quomodo Iesus prophetias ad Eum attinentes adimplevit.
Hic ad illas circumscribimur in quibus magis inter Messiam Eiusque
Spiritum apparet relatio. 712 Lineamenta
vultus Messiae exspectati manifestari incipiunt in Libro
Emmanuelis74 (cum « Isaias [...] vidit gloriam » Christi:
Io 12,41), speciatim in Is 11,1-2:
« Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de
radice eius ascendet: et requiescet super eum Spiritus Domini:
spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et
fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini ».
713 Messiae lineamenta praecipue in
canticis Servi revelantur.75 Haec cantica sensum
annuntiant passionis Iesu, et sic modum denotant, quo Ipse Spiritum
Sanctum effundet ut multitudinem vivificet: non ab extra, sed
nostram amplectens « formam servi » (Phil 2,7). Super Se
nostram sumens mortem, nobis proprium Suum vitae Spiritum potest
communicare. 714 Hac de causa, Christus
annuntiationem Boni Nuntii inaugurat Suum hunc Isaiae faciens locum
(Lc 4,18-19):76
« Spiritus Domini super me; propter quod unxit me
evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem
et caecis visum, dimittere confractos in remissione,
praedicare annum Domini acceptum ».
715 Textus prophetici directe ad
missionem Spiritus Sancti spectantes sunt oracula in quibus Deus ad
cor loquitur populi Sui in Promissionis sermone cum tenore amoris et
fidelitatis,77 cuius sanctus Petrus adimpletionem
proclamabit mane Pentecostes.78 Secundum has
promissiones, in « ultimis temporibus », Spiritus Domini cor hominum
renovabit novam Legem sculpens in illis; Ipse dispersos et divisos
congregabit et reconciliabit populos; creationem transformabit
primam ibique Deus cum hominibus habitabit in pace.
716 Populus « pauperum »,79 humilium et mitium qui
plene consiliis arcanis Dei sui se deserunt, illorum qui iustitiam
exspectant non ab hominibus, sed a Messia, magnum denique est opus
occultum Spiritus Sancti, tempore promissionum perdurante, ad
Adventum Christi praeparandum. Valor eorum cordis, purificati et
illuminati a Spiritu in Psalmis exprimitur. In his pauperibus,
Spiritus Domino « plebem perfectam » praeparat.80
IV. Spiritus Christi in plenitudine temporum
Ioannes, Praecursor, Propheta et Baptista
717 « Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes » (Io
1,6). Ioannes est « Spiritu Sancto » repletus « adhuc ex utero
matris suae » (Lc 1,15)81 ab Ipso Christo quem
Virgo Maria de Spiritu Sancto nuper conceperat. Sic « Visitatio »
Mariae ad Elisabeth effecta est visitatio Dei populo Eius.82
718 Ioannes est « Elias qui venturus est »:83 Ignis
Spiritus in eo habitat eumque facit « prae currere » (ut «
praecursor ») Domino qui venit. In Ioanne, Praecursore, Spiritus
Sanctus perficit « parare Domino plebem perfectam » (Lc
1,17). 719 Ioannes est « plus quam
Propheta ».84 Spiritus Sanctus in eo « locutionem per
Prophetas » adimplet. Ioannes cyclum claudit Prophetarum ab Elia
inauguratum.85 Annuntiat consolationem Israel imminere,
est « vox » Consolatoris qui venit.86 Ipse, ut etiam
Spiritus veritatis faciet, « venit in testimonium, ut testimonium
perhiberet de Lumine » (Io 1,7).87 Ita, in Ioanne,
Spiritus « scrutationes Prophetarum » adimplet et « desiderium »
angelorum:88 « Super quem videris Spiritum descendentem
et manentem super Eum, Hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et
ego vidi et testimonium perhibui quia Hic est Filius Dei. [...] Ecce
Agnus Dei » (Io 1,33-36). 720
Spiritus Sanctus denique, cum Ioanne Baptista id praefigurans
inaugurat, quod Ipse in rem ducet cum Christo et in Christo: homini
« similitudinem » restituere divinam. Baptisma Ioannis erat ad
paenitentiam, illud in aqua et in Spiritu nova erit nativitas.89
« Ave, gratia plena » 721 Maria,
sanctissima Mater Dei, semper Virgo opus praestantissimum est
missionis Filii et Spiritus in plenitudine temporis. Pater, in
consilio salutis et quia Eius Spiritus eam praeparaverat,
Mansionem primo invenit in qua Eius Filius Eiusque Spiritus
inter homines possunt habitare. Hoc sensu, Traditio Ecclesiae saepe
pulcherrimos textus de Sapientia legit in relatione ad Mariam:90
Maria in liturgia canitur et repraesentatur tamquam « Sedes
Sapientiae ». In ea « mirabilia Dei »
manifestari incipiunt, quae Spiritus in Christo et in Ecclesia est
adimpleturus. 722 Spiritus Sanctus gratia
Sua Mariam praeparavit. Oportebat « gratia plenam » Matrem
esse Illius in quo « inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter » (Col 2,9). Ipsa concepta est, in pura gratia,
sine peccato, tamquam humillima creaturarum, omnium capacissima ad
ineffabile Omnipotentis donum accipiendum. Recte Angelus Gabriel eam
tamquam « Filiam Sion » salutat: « Ave » (= « Laetare »).91
Ipsa, cantico suo,92 gratiarum actionem totius populi Dei
ideoque Ecclesiae ascendere facit ad Patrem in Spiritu Sancto, cum
ipsa in se Filium gestat aeternum. 723 In
Maria, Spiritus Sanctus consilium Patris benevolens deducit in
rem. De Spiritu Sancto, Virgo concipit et parit Filium Dei. Eius
virginitas fecunditas fit singularis per Spiritus et fidei virtutem.93
724 In Maria, Spiritus Sanctus Filium Patris manifestat
Filium Virginis effectum. Ea rubus est ardens Theophaniae
definitivae: ipsa, Spiritu Sancto repleta, Verbum ostendit in
humilitatis carnis Eius atque facit ut pauperes94 et
primitiae gentium95 Illud cognoscant.
725 Per Mariam denique Spiritus Sanctus incipit ponere in
communionem cum Christo homines qui sunt obiecta amoris
benevolentis Dei (« bonae voluntatis » Dei),96 atque
humiles semper sunt primi qui illum accipiunt: pastores, magi,
Simeon et Anna, sponsi in Cana et primi discipuli.
726 Ad finem huius missionis Spiritus, Maria fit « Mulier »,
nova Eva, « Mater viventium », « totius Christi » Mater.97
Qua talis cum Duodecim praesentatur « unanimiter in oratione » (Act
1,14) in aurora « temporum novissimorum » quae Spiritus est
inauguraturus mane Pentecostes cum Ecclesiae manifestatione.
Christus Iesus 727 Tota Filii et
Spiritus Sancti in plenitudine temporis missio in eo continetur quod
Filius est Unctus Spiritus Patris inde ab Incarnatione Sua: Iesus
est Christus, Messias. Totum caput secundum
Symboli fidei est sub hac luce legendum. Totum Christi opus est
missio coniuncta Filii et Spiritus Sancti. Hic solum commemorabitur
id quod ad Spiritus Sancti spectat promissionem a Iesu et ad Eius
donum a Domino glorificato. 728 Iesus
Spiritum Sanctum non plene revelat donec Ipse per Suam Mortem
Suamque Resurrectionem glorificatus est. Tamen Ipse Eum lente
suggerit etiam in Sua doctrina ad turbas, cum revelat carnem Suam
cibum pro mundi vita futuram esse.98 Etiam Nicodemo,99
Samaritanae 100 et illis suggerit qui Tabernaculorum
participes sunt festivitatis. 101 Discipulis Suis aperte
loquitur occasione orationis 102 et testimonii quod ipsi
debebunt perhibere. 103 729
Solummodo cum venit Hora in qua Iesus est glorificandus, Ipse
Adventum Spiritus Sancti promittit, propterea quod Eius Mors
et Resurrectio adimpletio erunt Promissionis Patribus factae:
104 Spiritus veritatis, alius Paráclito ad orationem
Iesu donabitur a Patre; Ipse a Patre mittetur in nomine Iesu; Iesus
a Patre Eum mittet, quia Is ex Patre procedit. Spiritus Sanctus
veniet, Eum cognoscemus, nobiscum erit pro semper, nobiscum
habitabit; nos omnia docebit et nobis revocabit in memoriam omnia
quae Iesus dixit Ipsique reddet testimonium; Is nos ducet in omnem
veritatem Christumque glorificabit. Relate ad mundum, eum confundet
in materia peccati, iustitiae et iudicii. 730
Tandem Hora Iesu advenit: 105 Iesus spiritum Suum in
manus tradit Patris 106 tum cum in quo per Mortem Suam
victor est mortis, ita ut « suscitatus [...] a mortuis per gloriam
Patris » (Rom 6,4), mox Spiritum Sanctum donet «
insufflans » super discipulos Suos. 107 Inde ab hac Hora,
missio Christi et Spiritus fit missio Ecclesiae: « Sicut misit me
Pater, et ego mitto vos » (Io 20,21). 108
V. Spiritus et Ecclesia in ultimis temporibus
Pentecostes 731 Die Pentecostes (ad
finem septem hebdomadarum Paschalium), Pascha Christi in effusione
Spiritus Sancti adimpletur qui manifestatur, datur et communicatur
tamquam Persona divina: Christus Dominus de plenitudine Sua
abundanter Spiritum effundit. 109
732 Hac die, Sanctissima Trinitas plene revelatur. Post hanc
diem, Regnum a Christo nuntiatum illis aperitur qui in Eum credunt:
in humilitate carnis et in fide iam Sanctissimae Trinitatis
participant communionem. Spiritus Sanctus, per Suum Adventum, qui
non cessat, mundum introducit in « tempora novissima », tempus
Ecclesiae, Regnum iam hereditate possessum, sed nondum consummatum:
« Vidimus verum Lumen, Spiritum recepimus caelestem,
veram fidem invenimus: Trinitatem adoramus indivisibilem quia Ipsa nos
salvavit ». 110
Spiritus Sanctus – Dei Donum
733 « Deus caritas est » (1 Io 4,8.16) et caritas primum
est donum, quod cetera continet omnia. Haec caritas « diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rom
5,5). 734 Quia per peccatum mortui sumus
vel saltem vulnerati, primus effectus doni caritatis remissio
nostrorum est peccatorum. « Communicatio Sancti Spiritus » (2 Cor
13,13) in Ecclesia baptizatos restituit ad similitudinem divinam per
peccatum amissam. 735 Tunc Ipse «
arrabonem » seu « primitias » nostrae praebet hereditatis: 111
vitam ipsam Sanctissimae Trinitatis quae diligere est « sicut Ipse
dilexit nos ». 112 Hic amor (caritas de qua 1 Cor
13) principium est vitae novae in Christo, possibilis effectae quia
accepimus « virtutem superveniente Spiritu Sancto » (Act
1,8). 736 Per hanc Spiritus virtutem
possunt filii Dei fructum ferre. Ille qui nos in veram inseruit
Vitem, nos ferre faciet Spiritus fructum qui « est caritas, gaudium,
pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo,
continentia » (Gal 5,22-23). Spiritus est vita nostra; quo
magis nosmetipsos abnegamus, 113 eo magis Spiritus facit
ut etiam operaremur. 114
« Per Spiritum Sanctum datur in paradisum restitutio, ad
Regnum caelorum ascensus, in adoptionem filiorum reditus: datur fiducia
Deum appellandi Patrem suum, consortem fieri gratiae Christi, filium
lucis appellari, aeternae gloriae participem esse ». 115
Spiritus Sanctus et Ecclesia
737 Missio Christi et Spiritus Sancti in Ecclesia adimpletur,
corpore Christi et templo Spiritus Sancti. Haec missio coniuncta
sociat exinde Christi fideles communioni Eius cum Patre in Spiritu
Sancto: Spiritus homines praeparat, eos gratia Sua praevenit
ut eos ad Christum trahat. Ipse eis Dominum manifestat
resuscitatum, Eiusdem verbum eis revocat in memoriam eisque aperit
spiritum ad intelligentiam Mortis et Resurrectionis Eius. Ipse eis
mysterium Christi praesens reddit, maxime in Eucharistia, ut
eos reconciliet eosque in communionem ponat cum Deo, ut eos
faciat « multum afferre fructum ». 116
738 Sic Ecclesiae missio illi Christi et Spiritus Sancti non
additur, sed eius est sacramentum: illa, cum toto esse suo et in
omnibus suis membris, mittitur ut mysterium communionis Sanctissimae
Trinitatis annuntiet et testetur, in actum ducat et propaget (hoc
erit obiectum sequentis articuli):
« Dicemus rursus, nos omnes, accepto uno et Eodem
Spiritu, Sancto nimirum, commisceri quodammodo et inter nos, et cum Deo.
Licet enim multi seorsim simus, et in unoquoque nostrum Christus
Spiritum Patris ac Suum inhabitare faciat, unus tamen est ac
indivisibilis, qui spiritus invicem distinctos [...] in unitatem
colligit per Seipsum et omnes velut unum quid cerni facit in Seipso.
Quemadmodum enim sanctae carnis [Christi] virtus concorporales reddit
eos in quibus est, eodem, opinor, modo unus in omnibus indivisibilis
inhabitans Dei Spiritus, ad unitatem spiritalem omnes cogit ». 117
739 Quia Spiritus Sanctus est Christi
Unctio, Christus, Caput corporis, Eum effundit in membra Sua ut ea
nutriat, sanet, in eorum mutuis functionibus ordinet, vivificet,
mittat ad testificandum, Suae societ oblationi ad Patrem Suaeque
intercessioni pro universo mundo. Per Ecclesiae sacramenta, Christus
membris corporis Sui Suum Spiritum communicat Sanctum et
Sanctificatorem (hoc obiectum erit secundae partis Catechismi).
740 Haec « mirabilia Dei », in sacramentis Ecclesiae oblata
credentibus, suos ferunt fructus in vita nova in Christo secundum
Spiritum (hoc obiectum erit tertiae Catechismi partis).
741 « Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus,
sicut oportet nescimus, sed Ipse Spiritus interpellat gemitibus
inenarrabilibus » (Rom 8,26). Spiritus Sanctus, artifex
operum Dei, orationis est Magister (hoc erit obiectum quartae partis
Catechismi). Compendium
742 « Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii
Sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater » (Gal
4,6). 743 Ab initio usque ad temporis
consummationem, cum Deus Filium mittit Suum, semper Suum mittit
Spiritum: Eorum missio est coniuncta et inseparabilis.
744 In plenitudine temporis, Spiritus Sanctus in Maria omnes
adimplet praeparationes ad Christi Adventum in populum Dei. Per
actionem Spiritus Sancti in illa, Pater mundo dat Emmanuelem, «
Nobiscum-Deum » (Mt 1,23). 745
Filius Dei per unctionem Spiritus Sancti consecratur Christus
(Messias) in Incarnatione Sua. 118
746 Iesus, per Mortem Suam Suamque Resurrectionem, est
Dominus et Christus in gloria constitutus. 119
Ipse, de plenitudine Sua, Spiritum Sanctum effundit super Apostolos
et Ecclesiam. 747 Spiritus
Sanctus, quem Christus, Caput, in Sua membra effundit, Ecclesiam
aedificat, animat et sanctificat. Ea sacramentum est communionis
Sanctissimae Trinitatis et hominum.
(5) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(6) Cf Io 16,13.
(7) Cf Gal 4,6. (8)
Cf Io 3,34. (9) Cf
Io 7,39. (10) Cf Io
17,22. (11) Cf Io
16,14. (12) Sanctus
Gregorius Nyssenus, Adversus Macedonianos de Spiritu Sancto,
16: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v.
31 (Leiden 1958) p. 102-103 (PG 45, 1321).
(13) Cf Mt 28,19.
(14) Cf Io 3,5-8.
(15) Cf 1 Io 2,1 (B"DVi80J@H).
(16) Cf Io 16,13.
(17) Cf Io 19,34; 1 Io 5,8.
(18) Cf Io 4,10-14; 7,38; Ex 17,1-6; Is 55,1;
Zach 14,8; 1 Cor 10,4; Apc 21,6; 22,17.
(19) Cf 1 Io 2,20.27; 2 Cor 1,21.
(20) Cf Ex 30,22-32.
(21) Cf 1 Sam 16,13.
(22) Cf Lc 4,18-19; Is 61,1.
(23) Cf Lc 2,11.
(24) Cf Lc 2,26-27.
(25) Cf Lc 4,1.
(26) Cf Lc 6,19; 8,46.
(27) Cf Rom 1,4; 8,11.
(28) Cf Act 2,36.
(29) Sanctus Augustinus, Sermo 341, 1, 1: PL 39, 1493;
Ibid. 9, 11: PL 39, 1499.
(30) Cf 1 Reg 18,38-39.
(31) Cf Act 2,3-4.
(32) Cf Sanctus Ioannes a Cruce, Llama de amor viva:
Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 1-102;
103-213. (33) Cf Ex
24,15-18. (34) Cf Ex
33,9-10. (35) Cf Ex
40,36-38; 1 Cor 10,1-2.
(36) Cf 1 Reg 8,10-12.
(37) Cf Lc 1,35.
(38) Cf Act 1,9.
(39) Cf Lc 21,27.
(40) Cf 2 Cor 1,22; Eph 1,13; 4,30.
(41) Cf Mc 6,5; 8,23.
(42) Cf Mc 10,16.
(43) Cf Mc 16,18; Act 5,12; 14,3.
(44) Cf Act 8,17-19; 13,3; 19,6.
(45) Cf Heb 6,2.
(46) Cf Lc 11,20.
(47) In Dominica Pentecostes, Hymnus ad I et II Vesperas:
Liturgia Horarum, editio typica, v. 2 (Typis Polyglottis
Vaticanis 1974) p. 795 et 812.
(48) Cf Gn 8,8-12.
(49) Cf Mt 3,16 et par.
(50) Cf Gal 4,4.
(51) Cf 2 Cor 3,14.
(52) Cf Io 5,39.46.
(53) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(54) Cf Lc 24,44.
(55) Cf Ps 33,6; 104,30; Gn 1,2; 2,7; Eccle
3,20-21; Ez 37,10.
(56) Officium Horarum Byzantinum. Matutinum pro die Dominica modi
secundi, Antiphonae 1 et 2: Paraklêtikês (Romae 1885) p.
107. (57) Sanctus Irenaeus
Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 11: SC
62, 48-49. (58) Cf Rom
3,23. (59) Cf Io
1,14; Phil 2,7.
(60) Cf Gn 18,1-15; Lc 1,26-38.54-55; Io
1,12-13; Rom 4,16-21.
(61) Cf Gn 12,3.
(62) Cf Gal 3,16.
(63) Cf Io 11,52.
(64) Cf Lc 1,73.
(65) Cf Gn 22,17-18; Rom 8,32; Io 3,16.
(66) Cf Eph 1,13-14; Gal 3,14.
(67) Cf Ex 19-20; Dt 1-11; 29-30.
(68) Cf Gal 3,24.
(69) Cf Rom 3,20.
(70) Cf 1 Pe 2,9.
(71) Cf 2 Sam 7; Ps 89; Lc 1,32-33.
(72) Cf Lc 24,26.
(73) Cf Soph 2,3.
(74) Cf Is 6-12.
(75) Cf Is 42,1-9; Mt 12,18-21; Io 1,32-34,
atque etiam Is 49,16; Mt 3,17; Lc 2,32, et
denique Is 50,4-10 et 52,13-15; 53,12.
(76) Cf Is 61,1-2.
(77) Cf Ez 11,19; 36,25-28; 37,1-14; Ier 31,31-34;
Il 3,1-5. (78) Cf
Act 2,17-21. (79) Cf
Soph 2,3; Ps 22,27; 34,3; Is 49,13; 61,1; etc.
(80) Cf Lc 1,17.
(81) Cf Lc 1,41.
(82) Cf Lc 1,68.
(83) Cf Mt 17,10-13.
(84) Cf Lc 7,26.
(85) Cf Mt 11,13-14.
(86) Cf Io 1,23; Is 40,1-3.
(87) Cf Io 15,26; 5,33.
(88) Cf 1 Pe 1,10-12.
(89) Cf Io 3,5.
(90) Cf Prv 8,1–9,6; Eccli 24.
(91) Cf Soph 3,14; Zach 2,14.
(92) Cf Lc 1,46-55.
(93) Cf Lc 1,26-38; Rom 4,18-21; Gal 4,26-28.
(94) Cf Lc 2,15-19.
(95) Cf Mt 2,11.
(96) Cf Lc 2,14.
(97) Cf Io 19,25-27.
(98) Cf Io 6,27.51.62-63.
(99) Cf Io 3,5-8.
(100) Cf Io 4,10.14.23-24.
(101) Cf Io 7,37-39.
(102) Cf Lc 11,13.
(103) Cf Mt 10,19-20.
(104) Cf Io 14,16-17.26; 15,26; 16,7-15; 17,26.
(105) Cf Io 13,1; 17,1.
(106) Cf Lc 23,46; Io 19,30.
(107) Cf Io 20,22.
(108) Cf Mt 28,19; Lc 24,47-48; Act 1,8.
(109) Cf Act 2,33-36.
(110) Officium Horarum Byzantinum. Vespertinum in die
Pentecostes, Sticherum 4: Pentekostárion (Romae 1884) p.
390. (111) Cf Rom
8,23; 2 Cor 1,22.
(112) Cf 1 Io 4,11-12.
(113) Cf Mt 16,24-26.
(114) Cf Gal 5,25.
(115) Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15,
36: SC 17bis, 370 (PG 32, 132).
(116) Cf Io 15,5.8.16.
(117) Sanctus Cyrillus Alexandrinus, Commentarius in Iohannem,
11, 11: PG 74, 561. (118)
Cf Ps 2,6-7. (119)
Cf Act 2,36. |