CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM
ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»
748 « Lumen gentium cum sit Christus, haec sacrosancta Synodus,
in Spiritu Sancto congregata, omnes homines claritate Eius, super
faciem Ecclesiae resplendente, illuminare vehementer exoptat, omni
creaturae Evangelium annuntiando ». 120 His verbis
aperitur « Constitutio dogmatica de Ecclesia » Concilii Vaticani II.
Sic Concilium articulum fidei de Ecclesia plene ab articulis
ostendit dependere qui ad Christum Iesum referuntur. Ecclesia aliud
lumen non habet quam illud Christi; illa est aequiparabilis,
secundum imaginem quae Patribus placet, lunae cuius totum lumen est
solis reverberatio. 749 Articulus de
Ecclesia etiam plene ab illo de Spiritu Sancto dependet qui eum
praecedit. « Quia cum iam demonstratum sit Spiritum Sanctum omnis
sanctitatis fontem et largitorem esse, nunc ab Eodem Ecclesiam
sanctitate donatam confitemur ». 121 Ecclesia, secundum
Patrum expressionem, locus est « ubi floret Spiritus ». 122
750 Credere Ecclesiam « Sanctam » esse et « Catholicam »,
illamque esse « Unam » et « Apostolicam » (sicut Symbolum
Nicaenum-Constantinopolitanum adiungit) inseparabile est a fide in
Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. In Symbolo Apostolico
profitemur nos credere sanctam Ecclesiam (« Credo [...]
Ecclesiam ») et non in Ecclesiam, ne Deum Eiusque
confundamus opera et ut clare bonitati attribuamus Dei omnia
dona quae Ipse in Sua posuit Ecclesia. 123
(120) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1:
AAS 57 (1965) 5. (121)
Catechismus Romanus, 1, 10, 1: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 104.
(122) Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 35:
ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 82.
(123) Cf Catechismus Romanus, 1, 10, 22: ed. P. Rodríguez
(Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 118. |