CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
Cur liturgia? 1066 Ecclesia, in
Symbolo fidei, mysterium profitetur Sanctissimae Trinitatis et «
mysterium voluntatis Suae secundum beneplacitum Eius » (Eph
1,9) super totam creationem: Pater « mysterium voluntatis Suae »
adimplet Filium Suum dilectum Suumque Spiritum Sanctum pro salute
mundi donans et pro Sui Nominis gloria. Tale est mysterium Christi1
revelatum et peractum in historia secundum consilium, «
dispositionem » sapienter ordinatam quae a sancto Paulo «
dispensatio [oeconomia] mysterii » (Eph 3,9)
appellatur et a traditione patristica « Oeconomia Verbi incarnati »
vel « Oeconomia salutis » appellabitur. 1067
« Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei glorificationis
opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti praeluserant,
adimplevit Christus Dominus, praecipue per Suae beatae passionis, ab
inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis Paschale mysterium,
quo "mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo
reparavit". Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est
totius Ecclesiae mirabile sacramentum ».2 Hac de causa,
Ecclesia in liturgia praecipue mysterium celebrat Paschale per quod
Christus opus nostrae salutis adimplevit.
1068 Ecclesia hoc Christi mysterium in sua liturgia annuntiat et
celebrat, ut fideles ex eo vivant idque in mundo testentur:
« Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae
Sacrificio, "opus nostrae Redemptionis exercetur", summe eo confert ut
fideles vivendo exprimant et aliis manifestent mysterium Christi et
genuinam verae Ecclesiae naturam ».3
Quid verbum « liturgia » significat?
1069 Verbum « liturgia » originaliter « opus publicum », « in
nomine populi pro populo servitium » significat. In traditione
christiana significare vult, Dei populum « opus Dei »4
participare. Christus, Redemptor noster et Summus Sacerdos, per
liturgiam, in Ecclesia Sua, cum ipsa et per ipsam, opus prosequitur
nostrae Redemptionis. 1070 Verbum «
liturgia » in Novo Testamento adhibetur ad denotandum non solum
divini cultus celebrationem,5 sed etiam Evangelii nuntium6
et caritatem in actu.7 In omnibus his adiunctis agitur de
Dei et hominum servitio. Ecclesia in celebratione liturgica est
serva, ad imaginem Domini sui, unius « Liturgi »,8 Eius
participans sacerdotium (cultum) propheticum (nuntium) et regale
(caritatis servitium):
« Merito igitur liturgia habetur veluti Iesu Christi
sacerdotalis muneris exercitatio, in qua per signa sensibilia
significatur et modo singulis proprio efficitur sanctificatio hominis,
et a mystico Iesu Christi corpore, Capite nempe Eiusque membris, integer
cultus publicus exercetur. Proinde omnis liturgica celebratio, utpote
opus Christi Sacerdotis Eiusque corporis, quod est Ecclesia, est actio
sacra praecellenter, cuius efficacitatem eodem titulo eodemque gradu
nulla alia actio Ecclesiae adaequat ».9
Liturgia tamquam vitae fons
1071 Liturgia, opus Christi, est etiam Eius Ecclesiae
actio. Eadem Ecclesiam efficit et manifestat tamquam signum visibile
communionis Dei et hominum per Christum. Fideles assumit in novam
communitatis vitam. Implicat participationem ab omnibus « scienter,
actuose et fructuose »10 peractam.
1072 « Liturgia non explet totam actionem Ecclesiae »:11
illam evangelizatio, fides et conversio debent praecedere; tunc ipsa
in vita fidelium suos potest ferre fructus: vitam novam secundum
Spiritum, obligationem in missione Ecclesiae et servitium pro eius
unitate. Oratio et liturgia
1073 Liturgia est etiam participatio orationis Christi, ad
Patrem in Spiritu Sancto directae. In ea, omnis oratio christiana
suum fontem suumque invenit finem. Per liturgiam, homo interior
radicatur et fundatur12 super Dei « nimiam caritatem
[...], qua dilexit nos » (Eph 2,4) in Filio Suo dilecto. Est
idem « mirabile Dei » quod vita ducitur et interius fit ab omni
oratione, « omni tempore in Spiritu » (Eph 6,18).
Catechesis et liturgia 1074 «
Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons
unde omnis eius virtus emanat ».13 Ea locus est
praecipuus catechesis populi Dei. « Catechesis suapte natura cum
omnibus celebrationibus liturgicis atque sacramentalibus
coniungitur, quippe cum in sacramentis, maxime in Eucharistia,
Christus Iesus cumulate agat ad hominum transformationem ».14
1075 Catechesis liturgica in mysterium Christi conatur
introducere (ipsa est mistagogia), a visibili ad invisibile
procedens, a significanti ad significatum, a « sacramentis » ad «
mysteria ». Talis catechesis ad competentiam pertinet catechismorum
localium et regionalium. Hic Catechismus, qui ad totius Ecclesiae
servitium in diversitate eius rituum eiusque culturarum esse vult,15
id exponet quod fundamentale est totique Ecclesiae commune ad
liturgiam tamquam mysterium et celebrationem attinens (sectio
prima), deinde septem sacramenta et sacramentalia (sectio
secunda).
(1) Cf Eph 3,4. (2)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 5: AAS
56 (1964) 99. (3)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 2: AAS
56 (1964) 97-98. (4) Cf
Io 17,4. (5) Cf Act
13,2; Lc 1,23. (6)
Cf Rom 15,16; Phil 2,14-17.30.
(7) Cf Rom 15,27; 2 Cor 9,12; Phil 2,25.
(8) Cf Heb 8,2.6.
(9) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7:
AAS 56 (1964) 101. (10)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 11:
AAS 56 (1964) 103. (11)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 9: AAS
56 (1964) 101. (12) Cf
Eph 3,16-17. (13)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 10:
AAS 56 (1964) 102. (14)
Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 23: AAS 71
(1979) 1296. (15)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 3-4:
AAS 56 (1964) 98. |