CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO PRIMA OECONOMIA SACRAMENTALIS
CAPUT PRIMUM MYSTERIUM PASCHALE IN ECCLESIAE TEMPORE
ARTICULUS 1 LITURGIA - SANCTISSIMAE TRINITATIS OPUS
I. Pater, liturgiae fons et finis
1077 « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui
benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in
Christo, sicut elegit nos in Ipso ante mundi constitutionem, ut
essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate, qui
praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in
Ipsum, secundum beneplacitum voluntatis Suae, in laudem gloriae
gratiae Suae, in qua gratificavit nos in Dilecto » (Eph
1,3-6). 1078 Benedictio actio est divina
quae vitam donat et cuius Pater est fons. Eius benedictio est simul
verbum et donum (bene-dictio, eu-logia). Haec locutio
homini applicata adorationem et redditionem Creatori eius
significabit in gratiarum actione. 1079
Inde ab initio usque ad temporum consummationem, totum Dei opus
benedictio est. Inde a primae creationis liturgico poëmate usque
ad caelestis Ierusalem cantica, inspirati auctores consilium
annuntiant salutis tamquam immensam benedictionem divinam.
1080 Inde ab initio, Deus viventibus, praesertim viro et
mulieri, benedixit. Foedus cum Noe et cum omnibus entibus animatis
hanc fecunditatis renovat benedictionem, non obstante hominis
peccato propter quod terra est « maledicta ». Sed inde ab Abraham,
benedictio divina penetrat hominum historiam quae mortem versus
ibat, ut illam faceret vitam versus, ad eius fontem, ascendere: per
fidem « patris credentium » qui benedictionem accipit, salutis
historia inauguratur. 1081 Benedictiones
divinae in mirabilibus et salvificis manifestantur eventibus: tales
sunt nativitas Isaac, exitus de Aegypto (Pascha et Exodus), donum
Terrae promissae, electio David, Dei praesentia in Templo, exilium
purificans et reditus « parvi residui ». Lex, Prophetae et Psalmi
qui populi electi intexunt liturgiam, has divinas simul commemorant
benedictiones illisque cum laudis et gratiarum actionis respondent
benedictionibus. 1082 In Ecclesiae
liturgia, benedictio divina plene revelatur et communicatur: Pater
tamquam fons et finis omnium benedictionum creationis et salutis
agnoscitur et adoratur; in Verbo Suo, pro nobis incarnato, mortuo et
resuscitato, nos Suis cumulat benedictionibus, et per Illum in corda
nostra donum effundit quod omnia continet dona: Spiritum Sanctum.
1083 Duplex tunc intelligitur liturgiae christianae ratio
tamquam responsionis fidei et amoris « benedictionibus spiritualibus
» quibus Pater nos gratificavit. Ex altera parte, Ecclesia, suo
Domino unita et sub Spiritus Sancti actione,17 Patri
benedicit « super inenarrabili dono Eius » (2 Cor 9,15), per
adorationem, laudem et gratiarum actionem. Ex altera vero, et usque
ad consilii Dei consummationem, Ecclesia Patri « oblationem suorum
propriorum donorum » offerre non desinit Eumque precari ut Spiritum
Sanctum super hanc mittat oblationem, super semetipsam, super
fideles et super totum mundum, ut, per communionem in morte et
resurrectione Christi-Sacerdotis et per virtutem Spiritus, hae
divinae benedictiones fructus ferant vitae « in laudem gloriae
gratiae Suae » (Eph 1,6).
II. Christi opus in liturgia Christus
glorificatus... 1084 Christus, «
sedens ad dexteram Patris » et Spiritum Sanctum in Suum effundens
corpus, quod est Ecclesia, iam operatur per sacramenta a Se
instituta ad Suam gratiam communicandam. Sacramenta signa sunt
sensibilia (verba et actiones), nostro actuali generi humano
accessibilia. Efficaciter gratiam efficiunt quam significant propter
Christi actionem et per Spiritus Sancti virtutem.
1085 In Ecclesiae liturgia, Christus Suum Paschale mysterium
praecipue significat et efficit. In vita Sua terrestri, Iesus per
Suam doctrinam annuntiabat et per Suos actus mysterium Paschale
anticipabat Suum. Cum Hora venit,18 unicum historiae
vixit eventum qui non transit: Iesus moritur, sepelitur, resurgit a
mortuis et sedet ad dexteram Patris « semel » (Rom 6,10;
Heb 7,27; 9,12). Eventus est realis, qui in nostra historia
accidit, sed est unicus: omnes alii historiae eventus semel
adveniunt, deinde transeunt, a praeterito tempore devorati. E
contra, mysterium Paschale Christi solum in praeterito permanere non
potest, propterea quod Ipse per Mortem Suam destruxit mortem et
quidquid Christus est, et quidquid Ipse pro omnibus hominibus fecit
et passus est, aeternitatem participat divinam et sic omnia
transcendit tempora et praesens efficitur. Eventus crucis et
Resurrectionis permanet omniaque ad vitam trahit.
...inde ab Apostolorum Ecclesia... 1086
« Sicut Christus missus est a Patre, ita et Ipse Apostolos, repletos
Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni
creaturae, annuntiarent Filium Dei Morte Sua et Resurrectione nos a
potestate Satanae et a morte liberasse et in Regnum Patris
transtulisse, sed etiam ut, quod annuntiabant, opus salutis per
Sacrificium et sacramenta, circa quae tota vita liturgica vertit,
exercerent ».19 1087 Sic
Christus resuscitatus, Apostolis Spiritum Sanctum donans, eis Suam
sanctificationis concredit potestatem:20 ipsi signa
Christi efficiuntur sacramentalia. Per Eiusdem Spiritus Sancti
virtutem, hanc potestatem suis concredunt successoribus. Haec «
successio apostolica » totam liturgicam Ecclesiae vitam struit: ipsa
sacramentalis est per Ordinis sacramentum transmissa.
...praesens in terrestri est liturgia...
1088 « Ad tantum vero opus perficiendum [dispensationem seu
communicationem Sui operis salutis] Christus Ecclesiae Suae semper
adest, praesertim in actionibus liturgicis. Praesens adest in Missae
Sacrificio cum in ministri persona, "Idem nunc offerens sacerdotum
ministerio, qui Seipsum tunc in cruce obtulit", tum maxime sub
speciebus eucharisticis. Praesens adest virtute Sua in sacramentis,
ita ut cum aliquis baptizat, Christus Ipse baptizet. Praesens adest
in Verbo Suo, siquidem Ipse loquitur dum sacrae Scripturae in
Ecclesia leguntur. Praesens adest denique cum supplicat et psallit
Ecclesia, Ipse qui promisit: "Ubi sunt duo vel tres congregati in
nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Mt 18,20) ».21
1089 « Tanto in opere, quo Deus perfecte glorificatur et homines
sanctificantur, Christus Ecclesiam, Sponsam Suam dilectissimam, Sibi
semper consociat, quae Dominum suum invocat et per Ipsum Aeterno
Patri cultum tribuit ».22 ...quae
liturgiam participat caelestem 1090 «
In terrena liturgia caelestem illam praegustando participamus, quae
in sancta Civitate Ierusalem, ad quam peregrini tendimus,
celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, sanctorum
minister et tabernaculi veri; cum omni militia caelestis exercitus
hymnum gloriae Domino canimus; memoriam sanctorum venerantes partem
aliquam et societatem cum iis speramus; Salvatorem exspectamus
Dominum nostrum Iesum Christum, donec Ipse apparebit vita nostra, et
nos apparebimus cum Ipso in gloria ».23
III. Spiritus Sanctus et Ecclesia in liturgia
1091 Spiritus Sanctus est in liturgia paedagogus fidei populi
Dei, artifex « operum capitalium Dei » quae Novi Testamenti sunt
sacramenta. Optatum et opus Spiritus in corde Ecclesiae est ut ex
Christi resuscitati vivamus vita. Cum in nobis fidei invenit
responsum quod Ipse suscitavit, vera fit cooperatio. Propter hanc
liturgia opus fit commune Spiritus Sancti et Ecclesiae.
1092 In hac sacramentali dispensatione mysterii Christi,
Spiritus Sanctus operatur eodem modo ac aliis temporibus Oeconomiae
salutis: Ipse Ecclesiam praeparat ut Domino occurrat suo; fidei
congregationis Christum commemorat et manifestat; praesens et
actuale Christi facit mysterium per Suam transformantem virtutem;
Spiritus denique communionis Ecclesiam vitae et missioni coniungit
Christi. Spiritus Sanctus ad Christum
praeparat accipiendum 1093 Spiritus
Sanctus in Oeconomia sacramentali figuras adimplet Veteris
Foederis. Propterea quod Ecclesia Christi erat « in historia
populi Israel ac Foedere Antiquo mirabiliter praeparata »,24
Ecclesiae liturgia, tamquam partem integrantem atque non
substituendam, elementa conservat cultus Veteris Foederis, ea sua
faciens:
— praecipue lectionem Veteris Testamenti; —
psalmorum orationem; — et maxime memoriam eventuum salutarium et
realitatum significantium quae suam in mysterio Christi invenerunt
adimpletionem (Promissionis et Foederis, Exodus et Paschatis, Regni et
Templi, Exilii et Reditus).
1094 Super hanc utriusque Testamenti
harmoniam,25 catechesis Paschalis Domini ordinatur,26
deinde illa Apostolorum et Ecclesiae Patrum. Haec catechesis detegit
id quod sub littera Veteris Testamenti occultum manebat: mysterium
Christi. Ea « typologica » appellatur quia novitatem Christi revelat
inde a « figuris » (tipos) quae Illum in primi Foederis
factis, verbis et symbolis annuntiabant. Per hanc in Spiritu
veritatis inde a Christo novam lectionem, revelantur figurae.27
Sic diluvium et Arca Noe salutem praefigurabant per Baptismum,28
pari modo nubes et Maris Rubri transitus, atque aqua de petra figura
erat spiritualium Christi donorum;29 manna deserti
Eucharistiam, « Panem de caelo verum » (Io 6,32),
praefigurabat. 1095 Hac de causa,
Ecclesia, praesertim temporibus Adventus, Quadragesimae et maxime
nocte Paschatis, omnes hos magnos historiae salutis eventus in «
hodie » suae liturgiae iterum legit iterumque vivit. Sed hoc etiam
exigit ut catechesis fideles adiuvet ad se huic intelligentiae «
spirituali » Oeconomiae salutis aperiendos, qualem liturgia
Ecclesiae manifestat facitque vivere. 1096
Liturgia Iudaica et liturgia christiana. Melior cognitio fidei
et vitae religiosae populi Iudaici, sicut adhuc hodie in professione
exprimuntur et in vitam ducuntur, ad quasdam liturgiae christianae
rationes melius intelligendas potest adiuvare. Pro Iudaeis et pro
christianis, sacra Scriptura pars est essentialis liturgiarum
ipsorum: pro proclamatione Verbi Dei, responsione ad hoc Verbum,
oratione laudis et intercessionis pro vivis et defunctis, recursu ad
misericordiam divinam. Verbi liturgia, in sua propria structura, a
liturgia Iudaica originem invenit suam. Oratio Horarum et alii
textus et formularia liturgica parallelos habent suos, sicut etiam
ipsae formulae nostrarum maxime venerabilium orationum, qualis est «
Pater noster ». Preces eucharisticae etiam in exemplaribus
traditionis Iudaicae inspirantur. Relatio inter liturgiam Iudaicam
et liturgiam christianam, sed etiam differentia contentuum earum,
peculiariter visibiles sunt in magnis festivitatibus anni liturgici,
sicut in Paschate. Christiani et Iudaei Pascha celebrant: Pascha
historiae versus futurum tendens apud Iudaeos; Pascha adimpletum in
Christi morte et resurrectione apud christianos, licet semper in
consummationis definitivae exspectatione.
1097 In Novi Foederis liturgia, omnis actio liturgica,
speciatim celebratio Eucharistiae et sacramentorum, occursus est
inter Christum et Ecclesiam. Liturgica congregatio suam habet
unitatem ex « communione Spiritus Sancti » qui filios Dei coniungit
in unum Christi corpus. Illa affinitates superat humanas,
gentilitias, culturales et sociales. 1098
Congregatio se debet praeparare ut Domino occurrat suo, ut
sit plebs perfecte parata.30 Haec cordium praeparatio
commune est opus Spiritus Sancti et congregationis, praesertim
ministrorum eius. Gratia Spiritus Sancti fidem suscitare conatur,
conversionem cordis et voluntati Patris adhaesionem. Hae
dispositiones praesupponuntur pro acceptione aliarum gratiarum quae
in ipsa offeruntur celebratione et pro vitae novae fructibus ad quos
deinde producendos celebratio destinatur.
Spiritus Sanctus mysterium Christi in memoriam revocat
1099 Spiritus et Ecclesia cooperantur ut Christus Eiusque opus
salutis manifestentur in liturgia. Praecipue in Eucharistia et
analogice in ceteris sacramentis, liturgia Memoriale est
mysterii salutis. Spiritus Sanctus vivens Ecclesiae est memoria.31
1100 Verbum Dei. Spiritus Sanctus imprimis congregationi
commemorat liturgicae sensum eventus salutis, vitam donans Dei Verbo
quod annuntiatur, ut recipi possit et in vitam adduci:
« Maximum est sacrae Scripturae momentum in liturgia
celebranda. Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia explicantur,
psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et
carmina liturgica effusa sunt, et ex ea significationem suam actiones et
signa accipiunt ».32
1101 Spiritus Sanctus intelligentiam
Verbi Dei spiritualem legentibus praebet et audientibus, secundum
cordium eorum dispositiones. Per verba, actiones et symbola quae
celebrationis tramam efformant, fideles et ministros in relatione
viventi ponit cum Christo, Verbo et Imagine Patris, ut illi possint
facere ut in eorum vitas sensus rerum transeat quae in celebratione
audiunt, contemplantur et agunt. 1102 «
Verbo [...] salutari [...] in corde fidelium alitur fides, qua
congregatio fidelium incipit et crescit ».33 Verbi Dei
annuntiatio in quadam instructione non sistit: responsum fidei
postulat, tamquam consensum et obligationem, in ordine ad Foedus
inter Deum Eiusque populum. Spiritus Sanctus etiam gratiam praebet
fidei, eam roborat et crescere facit in communitate. Liturgica
congregatio est imprimis communio in fide.
1103 Anamnesis. Celebratio liturgica semper ad
interventus Dei salvificos in historia refertur. « Revelationis
Oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut
[...] verba [...] opera proclament et mysterium in eis contentum
elucident ».34 In liturgia verbi, Spiritus Sanctus
congregationi « revocat in memoriam » quidquid Christus pro nobis
fecit. Secundum actionum liturgicarum naturam et traditiones
Ecclesiarum rituales, celebratio « memoriam facit » mirabilium Dei
in Anamnesi plus minusve explicata. Spiritus Sanctus, qui sic
memoriam suscitat Ecclesiae, excitat etiam gratiarum actionem et
laudem (doxologia). Spiritus Sanctus
mysterium Christi efficit actuale 1104
Liturgia christiana non solum commemorat eventus qui nos
salvaverunt, sed eos actuales reddit, praesentes efficit. Paschale
Christi mysterium celebratur, non iteratur; celebrationes iterantur;
in unaquaque ex illis effusio supervenit Spiritus Sancti qui unicum
mysterium reddit actuale. 1105
Epíclesis (« invocatio-super ») est intercessio in qua sacerdos
Patrem supplicat Spiritum mittere Sanctificatorem, ut oblationes
corpus et sanguis fiant Christi et fideles ea recipientes fiant et
ipsi vivens Deo oblatio. 1106 Epiclesis
est, cum Anamnesi, in corde uniuscuiusque celebrationis
sacramentalis, modo magis particulari Eucharistiae:
« Et quaeris quomodo panis fit corpus Christi, ac vinum
[...] sanguis Christi? Ego vero tibi repono Spiritum Sanctum
supervenire, et ea facere, quae sermonem conceptumque omnem procul
exsuperant. [...] Sat tibi sit audire, hoc fieri per Spiritum Sanctum;
quemadmodum et ex sancta Dei Genitrice per Spiritum Sanctum Dominus
Sibimet et in Seipso carnem sumpsit ».35
1107 Virtus transformans Spiritus
Sancti in liturgia Adventum Regni properat et consummationem
mysterii salutis. In exspectatione et in spe Ipse nos communionem
plenam Sanctissimae Trinitatis realiter facit anticipare. Spiritus,
missus a Patre qui Epiclesim exaudit Ecclesiae, illis vitam praebet
qui Eum accipiunt et iam nunc est pro illis illorum hereditatis «
arrabo ».36 Spiritus Sancti
communio 1108 Finis missionis
Spiritus Sancti in omni actione liturgica est ut in communione simus
cum Christo ad corpus Eius efformandum. Spiritus Sanctus est quasi
succus vitis Patris qui in palmitibus suum fert fructum.37
In liturgia, cooperatio intima Spiritus et Ecclesiae deducitur in
rem. Ipse, Spiritus communionis, in Ecclesia permanet
indefectibiliter, et hac de causa Ecclesia magnum est communionis
divinae sacramentum quod filios Dei congregat dispersos. Fructus
Spiritus in liturgia est inseparabiliter communio cum Sanctissima
Trinitate et communio fraterna.38
1109 Epiclesis est etiam oratio pro pleno effectu communionis
congregationis in Christi mysterio. « Gratia Domini Iesu Christi et
caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus » (2 Cor 13,13)
nobiscum semper debent permanere fructusque ferre ultra
eucharisticam celebrationem. Ecclesia igitur Patrem orat ut Spiritum
Sanctum mittat qui ex fidelium vita oblationem Deo efficiat viventem
per spiritualem transformationem ad imaginem Christi, sollicitudinem
de unitate Ecclesiae et participationem in missione eius per
testimonium et caritatis servitium.
Compendium 1110 In Ecclesiae
liturgia, Deus Pater benedicitur et adoratur tamquam fons omnium
benedictionum creationis et salutis, quibus Ipse nobis in Filio
benedixit Suo, ad nobis Spiritum adoptionis filialis donandum.
1111 Christi opus in liturgia est sacramentale quia Eius
mysterium salutis per virtutem Spiritus Sancti Eius efficitur
praesens; quia Eius corpus, quod est Ecclesia, veluti sacramentum
(signum et instrumentum) est per quod Spiritus Sanctus mysterium
salutis dispensat; quia Ecclesia peregrinans, per suas actiones
liturgicas, iam praegustando, liturgiam participat caelestem.
1112 Spiritus Sancti missio in Ecclesiae liturgia est
congregationem praeparare ut Christo occurrat; fidei congregationis
Christum commemorare et praesentare; per Suam transformantem
virtutem opus salvificum Christi praesens reddere et actuale atque
efficere ut donum communionis in Ecclesia ferat fructus.
(17) Cf Lc 10,21.
(18) Cf Io 13,1; 17,1.
(19) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
6: AAS 56 (1964) 100. (20)
Cf Io 20,21-23.
(21) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
7: AAS 56 (1964) 100-101.
(22) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
7: AAS 56 (1964) 101. (23)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 8: AAS
56 (1964) 101; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 50: AAS 57
(1965) 55-57. (24)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57
(1965) 6. (25) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 14-16: AAS
58 (1966) 824-825. (26) Cf
Lc 24,13-49. (27) Cf
2 Cor 3,14-16. (28) Cf
1 Pe 3,21. (29) Cf
1 Cor 10,1-6. (30) Cf
Lc 1,17. (31) Cf Io
14,26. (32) Concilium
Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 24: AAS 56
(1964) 106-107. (33)
Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4: AAS
58 (1966) 996. (34)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58
(1966) 818. (35) Sanctus
Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 86 [De fide orthodoxa,
4, 13]: PTS 12, 194-195 (PG 94, 1141. 1145).
(36) Cf Eph 1,14; 2 Cor 1,22.
(37) Cf Io 15,1-17; Gal 5,22.
(38) Cf 1 Io 1,3-7. |