CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO PRIMA OECONOMIA SACRAMENTALIS
CAPUT PRIMUM MYSTERIUM PASCHALE IN ECCLESIAE TEMPORE
ARTICULUS 2 MYSTERIUM PASCHALE IN ECCLESIAE SACRAMENTIS
1113 Tota vita liturgica Ecclesiae circa Sacrificium
eucharisticum et sacramenta vertit.39 In Ecclesia septem
sunt sacramenta: Baptismus, Confirmatio seu Chrismatio, Eucharistia,
Paenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium.40 In
hoc articulo agitur de eo quod septem Ecclesiae sacramentis ratione
doctrinali commune est. Id quod ratione celebrationis est commune,
in capite secundo exponetur, et quod proprium unicuique est eorum,
obiectum erit secundae sectionis.
I. Christi sacramenta 1114 « Sanctarum
Scripturarum doctrinae, apostolicis Traditionibus [...] et Patrum
consensui inhaerendo »,41 profitemur « sacramenta novae
Legis [...] fuisse omnia a Iesu Christo Domino nostro instituta ».42
1115 Iam verba et opera Iesu, tempore Eius vitae occultae
Eiusque ministerii publici, salvifica erant. Eius mysterii Paschalis
anticipabant virtutem. Illa id annuntiabant et praeparabant quod
Ipse Ecclesiae erat daturus, cum omnia essent adimpleta. Mysteria
vitae Christi fundamenta sunt illius quod Christus deinceps per
Ecclesiae Suae ministros in sacramentis dispensat, quia « quod [...]
Redemptoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit ».43
1116 « Virtutes quae exeunt » de corpore Christi,44
semper viventis et vivificantis, actiones Spiritus Sancti in Eius
corpore operantis quod est Ecclesia, sacramenta « opera capitalia
Dei » sunt in Novo et aeterno Foedere.
II. Ecclesiae sacramenta 1117 Ecclesia, per
Spiritum qui eam « in omnem veritatem » (Io 16,13) deducit,
hunc thesaurum a Christo receptum paulatim agnovit eiusque «
dispensationem » determinavit sicut pro sacrarum Scripturarum canone
fecit et fidei doctrina, tamquam fidelis mysteriorum Dei
dispensatrix.45 Sic Ecclesia saeculorum discrevit
decursu, inter suas celebrationes liturgicas, septem esse quae,
sensu huius termini proprio, sacramenta sunt a Domino instituta.
1118 Sacramenta, hoc duplici sensu, sunt « Ecclesiae »: ea sunt
« per illam » et « pro illa ». Sunt « per Ecclesiam » quia haec
sacramentum est actionis Christi in ea per Spiritus Sancti missionem
operantis. Et sunt « pro Ecclesia », sunt « sacramenta [...] quibus
aedificatur Ecclesia »,46 quippe quae hominibus,
praesertim in Eucharistia, mysterium communionis Dei-Amoris, Unius
in Tribus Personis, manifestant et communicant. 1119
Ecclesia, cum Christo-Capite constituens « unam dumtaxat [...]
mysticam personam »,47 in sacramentis operatur tamquam «
communitas sacerdotalis » « organice exstructa »:48 per
Baptisma et Confirmationem, populus sacerdotalis ad liturgiam
celebrandam fit aptus; ex altera parte, quidam fideles, sacro Ordine
insigniti, « ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam, Christi
nomine instituuntur ».49 1120 Ministerium
ordinatum seu « sacerdotium ministeriale »50 in
sacerdotii baptismalis est servitium. Illud Christum revera, in
sacramentis, agere per Spiritum Sanctum pro Ecclesia praestat.
Missio salutis a Patre Eius Filio incarnato concredita, Apostolis
committitur et per eos successoribus eorum: hi Spiritum Sanctum Iesu
accipiunt ad agendum in nomine et in persona Eius.51 Sic
ministerium ordinatum vinculum est sacramentale quod actionem
liturgicam coniungit cum eo quod Apostoli dixerunt et fecerunt, et,
per illos, cum eo quod Christus, sacramentorum fons et fundamentum,
dixit et fecit. 1121 Tria sacramenta Baptismi,
Confirmationis et Ordinis, praeter gratiam, sacramentalem conferunt
characterem seu « signum » per quod christianus Christi
participat sacerdotium et Ecclesiae fit pars secundum status et
munera diversa. Haec configuratio Christo et Ecclesiae, a Spiritu
effecta, indelebilis est,52 perpetuo permanet in
christiano tamquam dispositio positiva pro gratia, tamquam promissio
et cautio protectionis divinae atque tamquam vocatio ad cultum
divinum et ad Ecclesiae servitium. Haec igitur sacramenta numquam
possunt iterari. III.
Sacramenta fidei 1122 Christus Suos Apostolos
misit ut praedicent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem
peccatorum in omnes gentes » (Lc 24,47). « Docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
» (Mt 28,19). Missio baptizandi, missio igitur sacramentalis,
in missione evangelizandi implicatur, quia sacramentum a verbo
Dei et a fide praeparatur quae huic verbo est assensus:
« Populus Dei primum coadunatur Verbo Dei vivi [...]. Verbi
praedicatio requiritur ad ipsum ministerium sacramentorum, quippe quae
sint sacramenta fidei, quae de Verbo nascitur et nutritur ».53
1123 « Sacramenta ordinantur ad sanctificationem
hominum, ad aedificationem corporis Christi, ad cultum denique Deo
reddendum; ut signa vero etiam ad instructionem pertinent. Fidem non
solum supponunt, sed verbis et rebus etiam alunt, roborant,
exprimunt; quare fidei sacramenta dicuntur ».54
1124 Ecclesiae fides fidem praecedit fidelis, qui invitatur ut
illi adhaereat. Cum Ecclesia sacramenta celebrat, fidem profitetur
ab Apostolis receptam. Inde vetus adagium: « Lex orandi, lex
credendi » (vel: « Legem credendi lex statuat supplicandi
», secundum Prosperum Aquitanum [saeculo quinto]).55 Lex
orationis est lex fidei. Ecclesia credit sicut orat. Liturgia
elementum est constituens sanctae et vivificae Traditionis.56
1125 Hac de causa, nullus ritus sacramentalis potest ad placitum
ministri vel communitatis mutari vel ad eorum variari commodum. Ipsa
auctoritas Ecclesiae suprema non potest liturgiam ad placitum
commutare suum, sed solummodo in oboedientia fidei et in religiosa
mysterii liturgiae observantia. 1126 Ceterum, quia
sacramenta communionem fidei in Ecclesia exprimunt et explicant,
lex orandi quoddam est e criteriis essentialibus dialogi qui
unitatem christianorum intendit restaurare.57
IV. Sacramenta salutis 1127 Sacramenta, in
fide digne celebrata, gratiam conferunt quam significant.58
Sunt efficacia quia in eis Ipse Christus operatur: Ipse est
qui baptizat, Ipse est qui in Suis agit sacramentis ut gratiam
communicet quam sacramentum significat. Pater orationem Ecclesiae
Filii Sui semper exaudit, quae, in uniuscuiusque sacramenti
Epiclesi, suam fidem exprimit in virtutem Spiritus. Sicut ignis
transformat in se quidquid tangit, Spiritus Sanctus in vitam
transformat divinam id quod Eius virtuti submittitur. 1128
Hic est sensus affirmationis Ecclesiae:59 sacramenta
agunt ex opere operato (seu « ex ipso facto quod actio
adimpleta est »), id est, virtute salvifici operis Christi, semel
pro semper adimpleti. Inde hoc sequitur: « non [...] sacramentum
perficitur per iustitiam hominis dantis vel suscipientis, sed per
virtutem Dei ».60 Eo ipso quod sacramentum secundum
intentionem Ecclesiae celebratur, virtus Christi et Eius Spiritus in
eo et per id operatur independenter a sanctitate personali ministri.
Tamen, sacramentorum fructus etiam a dispositionibus dependent
illius qui ea recipit. 1129 Ecclesia affirmat
sacramenta Novi Foederis esse pro credentibus ad salutem
necessaria.61 « Gratia sacramentalis » est gratia
Spiritus Sancti a Christo donata et unicuique sacramento propria.
Spiritus sanat et transformat illos qui Eum recipiunt Filio Dei
ipsos conformans. Vitae sacramentalis fructus est, ut Spiritus
adoptionis fideles deificet,62 eos modo vitali cum Filio
unico, Salvatore, coniungens.
V. Sacramenta vitae aeternae 1130 Ecclesia
mysterium Domini sui celebrat « donec veniat » (1 Cor 11,26)
et « sit Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28). Inde ab
aetate apostolica, liturgia ad suum trahitur finem per gemitum
Spiritus in Ecclesia: « Marana tha! » (1 Cor 16,22).
Sic liturgia desiderium participat Iesu: « Desiderio desideravi hoc
Pascha manducare vobiscum, [...] donec impleatur in Regno Dei » (Lc
22,15-16). In Christi sacramentis, Ecclesia iam recipit arrabonem
Eius hereditatis, iam vitam participat aeternam, licet exspectans «
beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu
Christi » (Tit 2,13). « Et Spiritus et Sponsa dicunt: "Veni!"
[...] Veni, Domine Iesu! » (Apc 22,17.20).
Sanctus Thomas ita diversas signi sacramentalis rationes compendiat:
« Sacramentum est et signum rememorativum eius quod praecessit, scilicet
passionis Christi; et demonstrativum eius quod in nobis efficitur per
Christi passionem, scilicet gratiae; et prognosticum, idest
praenuntiativum, futurae gloriae ».63
Compendium
1131 Sacramenta sunt signa efficacia gratiae, a Christo
instituta et Ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis
praebetur. Ritus visibiles quibus sacramenta celebrantur, gratias
significant et efficiunt unicuique sacramento proprias. Fructum
ferunt in illis qui ea cum requisitis recipiunt dispositionibus.
1132 Ecclesia sacramenta celebrat tamquam sacerdotalis
communitas a sacerdotio baptismali et ab illo ministrorum
ordinatorum exstructa. 1133 Spiritus Sanctus ad
sacramenta per Verbum Dei praeparat et per fidem quae Verbum accipit
in cordibus bene dispositis. Tunc sacramenta fidem roborant et
exprimunt. 1134 Vitae sacramentalis fructus est
simul personalis et ecclesialis. Ex altera parte, hic fructus pro
omni fideli est vita pro Deo in Iesu Christo; ex altera, pro
Ecclesia est augmentum in caritate et in eius missione testimonii.
(39) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
6: AAS 56 (1964) 100. (40)
Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi
imperatoris: DS 860; Concilium Florentinum, Decretum pro
Armenis: DS 1310; Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de
sacramentis in genere, canon 1: DS 1601.
(41) Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis,
Prooemium: DS 1600. (42)
Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere,
canon 1: DS 1601. (43)
Sanctus Leo Magnus, Sermo 74, 2: CCL 138A, 457 (PL 54, 398).
(44) Cf Lc 5,17; 6,19; 8,46.
(45) Cf Mt 13,52; 1 Cor 4,1.
(46) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 22, 17: CSEL 402,
625 (PL 41, 779); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae,
III, q. 64, a. 2, ad 3: Ed. Leon. 12, 43.
(47) Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: AAS 35 (1943)
226. (48) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965)
15. (49) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965)
15. (50) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965)
14. (51) Cf Io
20,21-23; Lc 24,47; Mt 28,18-20.
(52) Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in
genere, canon 9: DS 1609.
(53) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4:
AAS 58 (1966) 995-996.
(54) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
59: AAS 56 (1964) 116.
(55) Indiculus, c. 8: DS 246 (PL 51, 209).
(56) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8:
AAS 58 (1966) 821. (57) Cf
Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS
57 (1965) 91-92; Ibid., 15: AAS 57 (1965) 101-102.
(58) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis
in genere, canon 5: DS 1605; Ibid., canon 6: DS 1606.
(59) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis
in genere, canon 8: DS 1608.
(60) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 68, a.
8, c.: Ed. Leon. 12, 100.
(61) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 4a, Canones de sacramentis
in genere, canon 8: DS 1604.
(62) Cf 2 Pe 1,4.
(63) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 60, a.
3, c.: Ed. Leon. 12,6. |