CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO PRIMA OECONOMIA SACRAMENTALIS
CAPUT SECUNDUM SACRAMENTALIS CELEBRATIO MYSTERII PASCHALIS
1135 Liturgiae catechesis Oeconomiae sacramentalis
imprimis implicat intelligentiam (caput primum). Sub hac
luce, eius celebrationis revelatur novitas. In hoc igitur
capite de celebratione agetur sacramentorum Ecclesiae. Id
considerabitur quod, in traditionum liturgicarum diversitate, septem
sacramentorum celebrationi est commune; id quod unicuique eorum
proprium est, exponetur ulterius. Haec fundamentalis catechesis
celebrationum sacramentalium prioribus respondebit quaestionibus
quas fideles de hac re sibi ponunt:
— Quis celebrat? — Quomodo celebrandum? —
Quando celebrandum? — Ubi celebrandum?
|