CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
1210 Sacramenta novae Legis a Christo sunt instituta et numero
sunt septem, scilicet, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia,
Poenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium. Septem
sacramenta omnes gressus omniaque magni ponderis momenta in
christiani vita attingunt: ipsa vitae fidei christianorum originem
et augmentum, sanationem praebent atque missionem. In hoc quaedam
habetur similitudo inter vitae naturalis gressus illosque vitae
spiritualis. 144 1211 Secundum
hanc analogiam, imprimis tria exponentur sacramenta initiationis
christianae (caput primum), deinde sacramenta sanationis (caput
secundum), tandem sacramenta quae in servitium sunt communionis
et missionis fidelium (caput tertium). Hic utique ordo unicus
possibilis non est, sed perspicere permittit sacramenta quemdam
efformare organismum in quo unumquodque particulare sacramentum suum
habet locum vitalem. In hoc organismo Eucharistia locum obtinet
singularem quatenus « sacramentorum sacramentum »: « Omnia alia
sacramenta ordinari videntur ad hoc sacramentum sicut ad finem ».
145
(144) Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q.
65, a. 1, c: Ed. Leon. 12, 56-57.
(145) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 65,
a. 3, c: Ed. Leon. 12, 60. |