CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
CAPUT PRIMUM INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA
ARTICULUS 1 SACRAMENTUM BAPTISMI 1213
Sanctum Baptisma totius est fundamentum vitae christianae, vitae
spiritualis ianua atque ostium ad reliqua sacramenta aperiens
accessum. Per Baptisma a peccato liberamur et tamquam filii Dei
regeneramur, Christi efficimur membra et Ecclesiae incorporamur
atque eius missionis reddimur participes: 147 « Ita fit
ut recte et apposite definiatur baptismum esse sacramentum
regenerationis per aquam in verbo ». 148
I. Quomodo hoc sacramentum appellatur? 1214
Appellatur Baptismus secundum ritum centralem quo efficitur:
baptizare (graece baptizeis) significat « mergere », «
immergere »; « immersio » in aquam significat sepulturam catechumeni
in mortem Christi, unde, per Resurrectionem cum Illo, 149
tamquam « nova creatura » (2 Cor 5,17; Gal 6,15)
egreditur. 1215 Hoc sacramentum etiam « lavacrum
regenerationis et renovationis Spiritus Sancti » (Tit
3,5) appellatur, quia illam significat et efficit ex aqua et Spiritu
nativitatem, sine qua nemo « potest introire in Regnum Dei » (Io
3,5). 1216 « Vocatur autem hoc lavacrum illuminatio,
quod mente illuminentur qui haec [catechetice] discunt ». 150
Baptizatus, cum in Baptismo receperit Verbum quod est « lux vera
quae illuminat omnem hominem » (Io 1,9), postquam «
illuminatus » est, 151 fit « filius lucis » 152
et ipse « lux » (Eph 5,8):
Baptismus, « omnium Dei beneficiorum praeclarissimum est et
praestantissimum. [...] Donum vocamus, gratiam, Baptismum, unctionem,
illuminationem, incorruptionis indumentum, regenerationis lavacrum,
sigillum, ac denique excellentissimo quovis nomine appellamus. Donum
dicitur quia iis qui nihil prius contulerunt datur; gratia quia
etiam debentibus; baptismus, quia peccatum in aqua sepelitur;
unctio, quia sacer et regius (haec enim erant quae ungebantur);
illuminatio, quia splendor et claritas; indumentum, quia
ignominiae nostrae velamen est; lavacrum, quia abluit;
sigillum, quia conservatio est ac dominationis obsignatio ».
153
II.
Baptismus in Oeconomia salutis Praefigurationes
Baptismi in Vetere Foedere 1217 In Vigiliae
Paschalis liturgia, cum aquae baptismalis benedictio fit,
Ecclesia sollemniter magnos commemorat historiae salutis eventus qui
iam Baptismi praefigurabant mysterium:
« Deus, [...] invisibili potentia per sacramentorum signa mirabilem
operaris effectum, et creaturam aquae multis modis praeparasti ut
Baptismi gratiam demonstraret ». 154
1218 A mundi origine, aqua, haec humilis et
miranda creatura, vitae et fecunditatis est fons. Eam sacra
Scriptura perspicit sub Spiritu Dei qui veluti ei « incubat »:
155
« Deus, cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi exordia ferebatur,
ut iam tunc virtutem sanctificandi aquarum natura conciperet ». 156
1219 Ecclesia in Arca Noe praefigurationem vidit
salutis per Baptismum. Revera, per illam « pauci, id est octo
animae, salvae factae sunt per aquam » (1 Pe 3,20):
« Regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti, ut unius
eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutum ».
157
1220 Si aqua fontis symbolum est vitae, aqua maris
symbolum est mortis. Hac de causa, crucis mysterii figura esse
poterat. Propter hunc symbolismum, Baptismus communionem cum morte
Christi significat. 1221 Praesertim transitus Maris
Rubri, vera Israel liberatio a servitute Aegypti, liberationem a
Baptismo peractam annuntiat:
« Abrahae filios per Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti, ut
plebs, a Pharaonis servitute liberata, populum baptizatorum
praefiguraret ». 158
1222 Baptismus denique in Iordanis praefiguratur
transitu, per quem populus Dei donum recipit Terrae descendentibus
Abrahae promissae, imaginis vitae aeternae. Huius beatae hereditatis
promissio in Novo Foedere adimpletur. Baptismus Christi
1223 Omnes Veteris Foederis praefigurationes suam in Christo
Iesu inveniunt consummationem. Ipse Suam vitam publicam incipit
postquam fecit Se a sancto Ioanne Baptista in Iordane baptizari,
159 et, post Resurrectionem Suam, hanc Apostolis praebet
missionem: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare
omnia, quaecumque mandavi vobis » (Mt 28,19-20). 160
1224 Dominus noster Se voluntarie sancti Ioannis submisit
baptismo, peccatoribus destinato, ad omnem iustitiam implendam.
161 Hic Iesu gestus manifestatio est Eius « exinanitionis ».
162 Spiritus qui super aquas primae creationis ferebatur, tunc
super Christum descendit, novam creationem praeludens, et Pater
Iesum ut Suum dilectum manifestat Filium. 163
1225 In Paschate Suo, Christus omnibus hominibus Baptismi fontes
aperuit. Re quidem vera, iam de passione quam Ipse Hierosolymis erat
subiturus, locutus erat tamquam de « Baptismo » quo Ipse baptizandus
erat. 164 Sanguis et aqua quae de aperto Iesu crucifixi
exiverunt latere, 165 typi sunt Baptismi et Eucharistiae,
vitae novae sacramentorum: 166 exinde possibile est « ex
aqua et Spiritu » nasci ad introeundum in Regnum Dei (Io
3,5).
« Vide, ubi baptizaris, unde sit Baptisma nisi de cruce Christi, de
morte Christi. Ibi est omne mysterium, quia pro te passus est. In Ipso
redimeris, in Ipso salvaris ». 167
Baptismus in Ecclesia 1226 Inde a
die Pentecostes, Ecclesia sanctum celebravit et administravit
Baptismum. Revera, sanctus Petrus multitudini sua praedicatione
perturbatae declarat: « Paenitentiam [...] agite, et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum
vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus » (Act 2,38).
Apostoli et eorum collaboratores Baptismum offerunt cuilibet qui in
Iesum credit: Iudaeis, Deum timentibus, paganis. 168
Baptismus semper apparet ut fidei coniunctus: « Crede in Domino Iesu
et salvus eris tu et domus tua », declarat sanctus Paulus suo
custodi carceris Philippis. Narratio autem prosequitur: « Et
baptizatus est ipse et omnes eius continuo » (Act 16,31-33).
1227 Secundum sanctum Paulum apostolum, credens per Baptismum
morti Christi communicat; cum Ipso sepelitur et resurgit:
« Quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in Mortem Ipsius
baptizati sumus. Consepulti ergo sumus cum Illo per Baptismum in mortem,
ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita
et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,3-4). 169
Baptizati « Christum induerunt ». 170
Baptismus, per Spiritum Sanctum, lavacrum est quod purificat,
sanctificat et iustificat. 171 1228
Baptismus est ergo aquae lavacrum in quo « semen incorruptibile »
Verbi Dei suum producit effectum vivificantem. 172
Sanctus Augustinus de Baptismo dicet: « Accedit verbum ad elementum,
et fit sacramentum ». 173
III. Quomodo Baptismi celebratur sacramentum?
Christiana initiatio 1229 Inde ab Apostolorum
temporibus, christianum fieri in rem deducitur per iter et
initiationem quae pluribus constant gradibus. Hoc iter potest
celeriter vel lente percurri. Illud vero quaedam elementa
essentialia semper implicabit: Verbi annuntiationem, Evangelii
acceptionem ad conversionem trahentem, fidei Professionem,
Baptismum, Spiritus Sancti effusionem, ad Communionem eucharisticam
accessum. 1230 Haec initiatio, saeculorum decursu et
secundum diversa adiuncta, multum variavit. Prioribus Ecclesiae
saeculis, initiatio christiana magnum experta est incrementum, cum
longa catechumenatus periodo et cum praeviorum successione
rituum qui iter praeparationis catechumenatus liturgice signabant et
ad celebrationem sacramentorum initiationis christianae ducebant.
1231 Ubi infantium Baptismus ample habitualis forma
celebrationis effectus est huius sacramenti, ipsa est facta actus
unicus qui gradus initiationi christianae praevios, modo valde
compendiario, colligit. Propter suam ipsam naturam, Baptismus
infantium catechumenatum exigit postbaptismalem.
Agitur non solum de necessitate institutionis Baptismo posterioris,
sed de necessaria gratiae baptismalis explicatione in personae
incremento. Hic est proprius catechismi locus. 1232
A Concilio Vaticano II pro Ecclesia latina « catechumenatus
adultorum pluribus gradibus distinctus » est restauratus. 174
Eius inveniuntur ritus in Ordine initiationis christianae
adultorum (1972). Concilium ceterum permisit ut, « praeter ea
quae in traditione christiana habentur », in terris missionum
admittantur « illa etiam elementa [...] quae apud unumquemque
populum in usu esse reperiuntur, quatenus ritui christiano
accommodari possunt ». 175 1233 Hodie
igitur in omnibus latinis et orientalibus ritibus, initiatio
christiana adultorum ab eorum in catechumenatum incipit ingressu,
suumque attingit culmen in unica celebratione trium sacramentorum
Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae. 176 In ritibus
orientalibus, initiatio christiana infantium in Baptismo incipit
quem immediate Confirmatio et Eucharistia sequuntur, dum in ritu
Romano illa per catecheseos prosequitur annos ut posterius
Confirmatione concludatur et Eucharistia quae culmen est eorum
initiationis christiana. 177 Mystagogia
celebrationis 1234 Sensus et gratia sacramenti
Baptismi clare in ritibus eius apparent celebrationis. Fideles,
gestus et verba huius celebrationis attenta participatione
sequentes, initiantur divitiis quas hoc sacramentum in unoquoque
novo baptizato significat et efficit. 1235 Signum
crucis, in celebrationis limine, Christi denotat sigillum super
illum qui ad Eum mox pertinebit et Redemptionis significat gratiam
quam Christus nobis per Suam crucem acquisivit. 1236
Verbi Dei annuntiatio candidatis et congregationi veritatem
illuminat revelatam, et fidei suscitat responsum, quod a Baptismo
est inseparabile. Baptismus est modo peculiari « sacramentum fidei
», quia ipse sacramentalis in vitam fidei est ianua. 1237
Quia Baptismus a peccato et ab eius instigatore, Diabolo, significat
liberationem, unus (vel plures) super candidatum profertur
exorcismus. Ipse ungitur catechumenorum oleo vel celebrans ei
imponit manum, et ipse Satanae explicite abrenuntiat. Ita
praeparatus, potest Ecclesiae profiteri fidem in quam ipse
per Baptismum « tradetur ». 178 1238
Aqua baptismalis deinde (sive in momento ipso sive in Vigilia
Paschali) per Epiclesis consecratur orationem. Ecclesia petit a Deo
ut, per Eius Filium, Spiritus Sancti virtus in hanc descendat aquam,
ut qui in ea baptizabuntur, « ex aqua et Spiritu » nascantur (Io
3,5). 1239 Tunc sacramenti sequitur ritus
essentialis: Baptismus proprie dictus, qui mortem peccato
significat et efficit, atque ingressum in vitam Sanctissimae
Trinitatis per configurationem mysterio Paschali Christi. Baptismus
modo maxime significativo fit per triplicem immersionem in aquam
baptismalem. Sed ab antiquitate potest etiam conferri ter super
caput candidati infundendo aquam. 1240 In Ecclesia
latina, hanc triplicem infusionem haec verba comitantur ministri: «
N., ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
In liturgiis orientalibus, catechumeno ad Orientem verso, sacerdos
dicit: « Servus Dei, N., baptizatur in nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti ». Et ad uniuscuiusque Personae Sanctissimae
Trinitatis invocationem, ille eum in aquam mergit et ab ipsa
extollit. 1241 Unctio sancti chrismatis, olei
fragrantis ab Episcopo consecrati, Spiritus Sancti significat donum
novo baptizato collatum. Ipse effectus est christianus, id est «
unctus » a Spiritu Sancto, incorporatus Christo qui Sacerdos,
Propheta et Rex est unctus. 179 1242 In
Ecclesiarum Orientalium liturgia, unctio postbaptismalis sacramentum
est Chrismationis (Confirmationis). In liturgia Romana, ipsa
secundam annuntiat sancti chrismatis unctionem quam Episcopus
conferet: sacramentum Confirmationis quod unctionem baptismalem
quasi « confirmat » et perficit. 1243 Vestis alba
baptizatum Christum induisse, 180 cum Christo surrexisse,
symbolice indicat. Cereus de Cereo Paschali accensus Christum
significat neophytum illuminasse. In Christo, baptizati sunt « lux
mundi » (Mt 5,14). 181 Novus baptizatus iam
filius est Dei in Filio Unico. Filiorum Dei potest dicere orationem:
Pater noster. 1244 Prima Communio eucharistica.
Neophytus, filius Dei effectus, vestique nuptiali indutus, « ad
cenam nuptiarum Agni » admittitur et vitae novae recipit
nutrimentum, corpus et sanguinem Christi. Ecclesiae Orientales vivam
servant conscientiam unitatis initiationis christianae, sanctam
Communionem donantes omnibus novis baptizatis et confirmatis, etiam
parvulis infantibus, verbum Domini recolentes: « Sinite parvulos
venire ad me. Ne prohibueritis eos » (Mc 10,14). Ecclesia
latina, accessum ad sanctam Communionem illis reservans qui usus
rationis attigerunt aetatem, apertionem Baptismi ad Eucharistiam
exprimit, infantem mox baptizatum ad altare pro oratione « Pater
noster » admovens. 1245 Sollemnis benedictio
celebrationem concludit Baptismi. Cum de recenter natorum agitur
Baptismo, matris benedictio peculiarem habet locum.
IV. Quis Baptismum recipere potest? 1246 «
Baptismi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus ». 182
Baptismus adultorum 1247 Ab Ecclesiae originibus,
adultorum Baptismus est condicio omnium frequentissima ubi Evangelii
annuntiatio adhuc est recens. Catechumenatus (praeparatio ad
Baptismum) locum tunc habet magni momenti. Is, cum initiatio ad
fidem sit et ad vitam christianam, disponere debet ad doni Dei in
Baptismo, Confirmatione et Eucharistia acceptionem. 1248
Scopus catechumenatus, seu formationis catechumenorum, est illis
efficere possibile, incepto divino respondendo et in unione cum
quadam ecclesiali communitate, suam conversionem suamque fidem ad
maturitatem ducere. Agitur de « totius vitae christianae »
institutione, qua « discipuli cum Christo suo Magistro coniunguntur.
Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio morum
evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis,
introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis populi Dei ».
183 1249 Catechumeni « iam [...] cum Ecclesia
coniuncti sunt, iam de domo sunt Christi et non raro iam vitam agunt
fidei, spei et caritatis ». 184 Eos « iam ut suos
dilectione et cura complectitur Mater Ecclesia ». 185
Baptismus infantium 1250 Cum natura lapsa et
peccato originali maculata nati, etiam ipsi infantes nova egent in
Baptismo nativitate 186 ut liberentur a tenebrarum
potestate et transferantur in dominium libertatis filiorum Dei,
187 ad quam omnes homines vocantur. In Baptismo infantium
peculiariter manifestatur pura gratuitas gratiae salutis. Ideo
Ecclesia et parentes infantem inaestimabili privarent gratia
deveniendi in filium Dei, si ei, paulo post nativitatem, Baptismum
non conferrent. 188 1251 Parentes
christiani agnoscent, hanc praxim etiam congruere cum suo munere
nutritorum vitae a Deo illis concreditae. 189
1252 Praxis parvulos baptizandi infantes traditio Ecclesiae est
immemorialis. A saeculo II explicita de illa habentur testimonia.
Est tamen vere possibile, iam ab initiis praedicationis apostolicae,
cum integrae « domus » Baptismum receperunt, 190 etiam
infantes esse baptizatos. 191 Fides et
Baptismus 1253 Baptismus est sacramentum fidei.
192 Sed fides communitate eget credentium. Singuli
christifideles nonnisi in fide Ecclesiae credere possunt. Fides quae
pro Baptismo requiritur non est fides perfecta et matura, sed
quoddam initium quod vocatur ad se augendum. Catechumenus vel eius
patrinus interrogatur: « Quid petis ab Ecclesia Dei? ». Et
respondet: « Fidem! ». 1254 Fides in omnibus
baptizatis, sive infantibus sive adultis post Baptismum
crescere debet. Hac de causa, Ecclesia, singulis annis, in Vigilia
Paschali, renovationem celebrat promissionum baptismalium.
Praeparatio ad Baptismum solum ad vitae novae ducit limen. Baptismus
fons est vitae novae in Christo ex quo tota vita christiana
profluit. 1255 Ut gratia baptismalis explicari possit,
parentum adiutorium magni est momenti. Hac etiam in re munus habetur
patrini vel matrinae qui solidi debent esse credentes,
idonei et parati ad novum baptizatum, infantem vel adultum,
adiuvandum in eius vitae christianae itinere. 193 Eorum
munus est verum ecclesiale officium. 194 Tota
communitas ecclesialis responsabilitatem participat in explicanda et
servanda gratia Baptismo recepta.
V. Quis baptizare potest? 1256 Ministri
ordinarii Baptismi sunt Episcopus et presbyter et, in Ecclesia
latina, etiam diaconus. 195 In casu necessitatis,
quaelibet persona, etiam non baptizata, intentionem habens
requisitam, potest baptizare, 196 formulam baptismalem
adhibens trinitariam. Intentio autem requisita est id velle facere
quod facit Ecclesia baptizans. Ecclesia huius possibilitatis
perspicit rationem in Dei voluntate salvifica universali 197
et in Baptismi necessitate ad salutem. 198
VI. Necessitas Baptismi 1257 Ipse Dominus
asserit Baptismum esse ad salutem necessarium. 199 Ille
etiam Suis discipulis mandatum dedit nuntiandi Evangelium atque
omnes gentes baptizandi. 200 Baptismus ad salutem illis
est necessarius quibus Evangelium nuntiatum est et qui
possibilitatem habuerunt hoc sacramentum petendi. 201
Ecclesia aliud medium non cognoscit ad ingressum in beatitudinem
aeternam in tuto ponendum nisi Baptismum; hac de causa, missionem
neglegere vitat quam ea a Domino accepit faciendi ut « ex aqua et
Spiritu » illi omnes nascantur qui baptizari possunt. Deus
salutem sacramento alligavit Baptismi, sed Ipse non est Suis
sacramentis alligatus. 1258 Inde a suo ortu,
Ecclesia firmam servat persuasionem, eos qui mortem propter fidem
patiuntur, quin Baptismum receperint, sua pro Christo et cum Ipso
baptizari morte. Hic Baptismus sanguinis, sicut votum
Baptismi, fructus affert Baptismi, quin sit sacramentum.
1259 Pro catechumenis qui ante Baptismum moriuntur, eorum
votum explicitum recipiendi illum, paenitentiae de eorum peccatis
atque caritati coniunctum, illis praestat salutem quam per
sacramentum recipere nequiverunt. 1260 « Cum enim pro
omnibus mortuus sit Christus, cumque vocatio hominis ultima revera
una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis
possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic Paschali mysterio
consocientur ». 202 Quilibet homo qui, Evangelium Christi
Eiusque Ecclesiam ignorans, veritatem quaerit et Dei facit
voluntatem prout illam cognoscit, salvari potest. Supponi potest,
tales personas explicite Baptismum fuisse desideraturas, si
eius cognovissent necessitatem. 1261 Relate ad
infantes mortuos sine Baptismo, Ecclesia non potest nisi eos
misericordiae Dei concredere, sicut ipsa in ritu pro eis facit
exsequiarum. Re vera, magna misericordia Dei, « qui omnes homines
vult salvos fieri » (1 Tim 2,4), et Iesu teneritas erga
infantes, propter quam dixit: « Sinite parvulos venire ad me. Ne
prohibueritis eos » (Mc 10,14), nobis permittunt sperare,
viam haberi salutis pro infantibus mortuis sine Baptismo. Tanto
vehementior est etiam hortatio Ecclesiae, ne parvuli impediantur
infantes quominus ad Christum per sancti Baptismi perveniant donum.
VII. Gratia Baptismi 1262 Diversi Baptismi
effectus per sensibilia ritus sacramentalis significantur elementa.
Immersio in aquam ad symbolismos appellat mortis et purificationis,
sed etiam ad illos regenerationis et renovationis. Duo praecipui
effectus sunt ergo peccatorum purificatio et nova in Spiritu Sancto
nativitas. 203 In remissionem peccatorum...
1263 Per Baptismum omnia peccata remittuntur, peccatum
originale et omnia personalia peccata, sicut etiam omnes peccati
poenae. 204 Re vera in eis qui sunt regenerati, nihil
manet quod eos Regnum Dei ingredi impediat, neque Adae peccatum
neque peccatum personale, neque peccati consequentiae, quarum
gravissima est a Deo separatio. 1264 Quaedam tamen
consequentiae temporales peccati in baptizato permanent, sicut
dolores, aegritudo, mors, vel fragilitates vitae inhaerentes, sicut
indolis debilitates, etc., vel etiam inclinatio ad peccatum quae
concupiscentia vel metaphorice fomes peccati a Traditione
appellatur: « quae, cum ad agonem relicta sit, nocere non
consentientibus et viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus
non valet. Quin immo "qui legitime certaverit, coronabitur" (2
Tim 2,5) ». 205 « Nova creatura »
1265 Baptismus non solum ab omnibus peccatis purificat, sed
etiam e neophyto « novam creaturam » facit, 206 filium
Dei adoptivum 207 qui effectus est « divinae consors
naturae », 208 Christi membrum 209 et cum Eo
coheres, 210 Spiritus Sancti templum. 211
1266 Sanctissima Trinitas baptizato gratiam sanctificantem,
gratiam iustificationis largitur: — quae illum reddit
capacem credendi in Deum, in Eum sperandi Eumque amandi per
virtutes theologales; — illi potestatem praebet vivendi et
agendi secundum Spiritus Sancti motionem per dona Spiritus Sancti;
— illum in bono per virtutes morales crescendi dat
facultatem. Sic totus vitae supernaturalis christiani
organismus in sancto radicatur Baptismo. Ecclesiae,
Christi corpori, incorporati 1267 Baptismus nos
membra efficit corporis Christi. « Propter quod [...] sumus invicem
membra » (Eph 4,25). Baptismus Ecclesiae incorporat. E
baptismalibus fontibus unus nascitur populus Dei Novi Foederis, qui
omnes limites naturales vel humanos superat nationum, culturarum,
stirpium et sexuum: « Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus
baptizati sumus » (1 Cor 12,13). 1268 Baptizati
« lapides vivi » sunt effecti ad aedificationem « domus spiritalis
in sacerdotium sanctum » (1 Pe 2,5). Per Baptismum, Christi
participant sacerdotium Eiusque missionem propheticam et regiam,
ipsi sunt « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus
in acquisitionem, ut virtutes » annuntient « Eius qui de tenebris
[...] [eos] vocavit in admirabile lumen Suum » (1 Pe 2,9).
Baptismus in sacerdotio communi fidelium largitur participationem.
1269 Baptizatus, membrum Ecclesiae effectus, non amplius sibi
pertinet, 212 sed Illi qui pro nobis mortuus est et
resurrexit. 213 Exinde vocatur ut se aliis submittat,
214 illis serviat 215 in Ecclesiae communione atque
ut « oboediens et docilis » Ecclesiae sit praepositis 216
eosque observantia et caritate prosequatur. 217 Sicut
Baptismus fons est responsabilitatum et obligationum, etiam
baptizatus iuribus in Ecclesiae gaudet sinu: ut sacramenta recipiat,
ut verbo Dei nutriatur et ut aliis spiritualibus sustineatur
Ecclesiae adiumentis. 218 1270 Baptizati, «
in filios Dei [per Baptismum] regenerati, fidem quam a Deo per
Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur » 219
et actuositatem apostolicam et missionalem populi Dei participare.
220 Sacramentale unitatis christianorum vinculum
1271 Baptismus fundamentum constituit communionis inter omnes
christianos, etiam relate ad illos qui nondum in plena sunt cum
Ecclesia catholica communione: « Hi enim qui in Christo credunt et
Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica
communione, etsi non perfecta, constituuntur. [...] Iustificati ex
fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine
iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in
Domino merito agnoscuntur ». 221 « Baptismus igitur
vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui
per illum regenerati sunt ». 222 Signum
spirituale indelebile... 1272 Baptizatus, Christo
per Baptismum incorporatus, Christo est configuratus. 223
Baptismus christianum signat sigillo spirituali indelebili (charactere)
quod eum ad Christum pertinere significat. Hoc sigillum nullo
peccato deletur, quamquam peccatum impedit ne Baptismus suos fructus
salutis ferat. 224 Baptismus, semel pro semper collatus,
iterari non potest. 1273 Fideles, Ecclesiae per
Baptismum incorporati, characterem receperunt sacramentalem qui eos
cultui religioso christiano consecrat. 225 Sigillum
baptismale christianos reddit capaces eosque obligat ad Deo
serviendum in participatione viva sanctae liturgiae Ecclesiae et ad
eorum sacerdotium baptismale exercendum testimonio vitae sanctae et
caritatis actuosae. 226 1274 « Dominicus
character » 227 est sigillum quo Spiritus nos
signavit « in diem Redemptionis » (Eph 4,30). 228
« Baptismus est sigillum vitae aeternae ». 229 Fidelis
qui usque ad finem « sigillum servaverit », id est, exigentiis
Baptismi sui permanserit fidelis, poterit « cum signo fidei »
230 decedere, cum sui Baptismi fide, in exspectatione beatae
visionis Dei — quae fidei est consummatio — et in spe
resurrectionis. Compendium
1275 Christiana initiatio per trium sacramentorum complexum
adimpletur: per Baptismum qui est vitae novae initium; per
Confirmationem quae eius est solidatio; et per Eucharistiam quae
corpore et sanguine Christi nutrit discipulum ut hic in Illum
transformetur. 1276 «Euntes ergo docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis » (Mt
28,19-20). 1277 Baptismus nativitatem ad novam
vitam constituit in Christo. Secundum voluntatem Domini, necessarius
est ad salutem, sicut ipsa Ecclesia in quam Baptismus introducit.
1278 Ritus essentialis Baptismi consistit in immersione
candidati in aquam vel in aquae infusione super caput eius,
Sanctissimae Trinitatis, id est, Patris et Filii et Spiritus Sancti
invocationem pronuntiando. 1279 Baptismi
fructus seu gratia baptismalis realitas est dives, quae implicat:
peccati originalis et omnium peccatorum personalium remissionem,
nativitatem ad vitam novam per quam homo filius adoptivus fit
Patris, membrum Christi et templum Spiritus Sancti. Eo ipso,
baptizatus Ecclesiae, corpori Christi incorporatur, et sacerdotii
Christi efficitur particeps. 1280 Baptismus
imprimit in anima signum spirituale indelebile, characterem, quod
baptizatum cultui christianae religionis consecrat. Propter
characterem, Baptismus iterari nequit. 231
1281 Qui mortem propter fidem patiuntur, catechumeni et omnes
homines qui, sub gratiae impulsu, quin Ecclesiam cognoscant, Deum
sincere quaerunt et Eius voluntatem implere conantur, salvari
possunt, etiamsi Baptismum non receperint. 232
1282 Inde a temporibus perquam antiquissimis, Baptismus
infantibus administratur, quia ipse gratia et donum est Dei, quae
merita non praesupponunt humana; infantes in fide baptizantur
Ecclesiae. Ingressus in vitam christianam accessum verae praebet
libertati. 1283 Relate ad infantes mortuos sine
Baptismo, liturgia Ecclesiae nos invitat ad fiduciam in misericordia
divina habendam, et ad orandum pro eorum salute. 1284
In casu necessitatis, quaelibet persona baptizare potest, dummodo
intentionem habeat faciendi quod facit Ecclesia et super candidati
caput aquam infundat dicens: « Ego te baptizo in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
(147) Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS
1314; CIC canones 204, § 1. 849; CCEO canon 675, § 1.
(148) Catechismus Romanus 2, 2, 5: ed. P. Rodríguez (Cittŕ
del Vaticano-Pamplona 1989) p. 179.
(149) Cf Rom 6,3-4; Col 2,12.
(150) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 61: CA 1, 168 (PG 6,
421). (151) Cf Heb
10,32. (152) Cf 1 Thess
5,5. (153) Sanctus
Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 3-4: SC 358, 202-204 (PG
36, 361-364). (154)
Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283.
(155) Cf Gn 1,2.
(156) Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283.
(157) Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283.
(158) Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283.
(159) Cf Mt 3,13.
(160) Cf Mc 16,15-16.
(161) Cf Mt 3,15.
(162) Cf Phil 2,7.
(163) Cf Mt 3,16-17.
(164) Cf Mc 10,38; Lc 12,50.
(165) Cf Io 19,34.
(166) Cf 1 Io 5,6-8.
(167) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 2, 2, 6: CSEL 73,
27-28 (PL 16, 425-426).
(168) Cf Act 2,41; 8,12-13; 10,48; 16,15.
(169) Cf Col 2,12.
(170) Cf Gal 3,27.
(171) Cf 1 Cor 6,11; 12,13.
(172) Cf 1 Pe 1,23; Eph 5,26.
(173) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus,
80,3: CCL 36, 529 (PL 35, 1840).
(174) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
64: AAS 56 (1964) 117.
(175) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
65: AAS 56 (1964) 117; cf Ibid., 37-40: AAS 56 (1964)
110-111. (176) Cf
Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 14: AAS 58 (1966)
963; CIC canones 851. 865-866.
(177) Cf CIC canones 851, 2. 868.
(178) Cf Rom 6,17.
(179) Cf Ordo Baptismi parvulorum, 62 (Typis Polyglottis
Vaticanis 1969) p. 32.
(180) Cf Gal 3,27.
(181) Cf Phil 2,15.
(182) CIC canon 864; cf CCEO canon 679.
(183) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 14: AAS 58
(1966) 962-963; cf Ordo initiationis christianae adultorum,
Praenotanda 19 (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 11; Ibid.,
De tempore catechumenatus eiusque ritibus 98, p. 36.
(184) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 14: AAS 58
(1966) 963. (185)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS
57 (1965) 19; cf CIC canones 206. 788.
(186) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato
originali, canon 4: DS 1514.
(187) Cf Col 1,12-14.
(188) Cf CIC canon 867; CCEO canon 686, § 1.
(189) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
11: AAS 57 (1965) 15-16; Ibid., 41: AAS 57 (1965) 47; Id.,
Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1067-1069;
CIC canones 774, § 2. 1136.
(190) Cf Act 16,15.33; 18,8; 1 Cor 1,16.
(191) Cf Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Pastoralis
actio, 4: AAS 72 (1980) 1139.
(192) Cf Mc 16,16.
(193) Cf CIC canones 872-874.
(194) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
67: AAS 56 (1964) 118.
(195) Cf CIC canon 861, § 1; CCEO canon 677, § 1.
(196) Cf CIC canon 861, § 2.
(197) Cf 1 Tim 2,4.
(198) Cf Mc 16,16.
(199) Cf Io 3,5.
(200) Cf Mt 28,20. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a,
Decretum de sacramentis, Canones de sacramento Baptismi, canon
5: DS 1618; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
14: AAS 57 (1965) 18; Id., Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966)
951-952. (201) Cf Mc
16,16. (202) Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966)
1043; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965)
20; Id., Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966) 955.
(203) Cf Act 2,38; Io 3,5.
(204) Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS
1316. (205) Concilium
Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon
5: DS 1515. (206) Cf 2
Cor 5,17. (207) Cf
Gal 4,5-7. (208) Cf
2 Pe 1,4. (209) Cf
1 Cor 6,15; 12,27.
(210) Cf Rom 8,17.
(211) Cf 1 Cor 6,19.
(212) Cf 1 Cor 6,19.
(213) Cf 2 Cor 5,15.
(214) Cf Eph 5,21; 1 Cor 16,15-16.
(215) Cf Io 13,12-15.
(216) Cf Heb 13,17.
(217) Cf 1 Thess 5,12-13.
(218) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
37: AAS 57 (1965) 42-43; CIC canones 208-223; CCEO canon 675, § 2.
(219) 7 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
11: AAS 57 (1965) 16.
(220) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
17: AAS 57 (1965) 21; Id., Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966)
956; Ibid., 23: AAS 58 (1966) 974-975.
(221) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
3: AAS 57 (1965) 93. (222)
Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 22: AAS
57 (1965) 105. (223) Cf
Rom 8,29. (224) Cf
Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis,
Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609; Ibid.,
Canones de sacramento Baptismi, canon 6: DS 1619.
(225) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
11: AAS 57 (1965) 16.
(226) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
10: AAS 57 (1965) 15-16.
(227) Cf Sanctus Augustinus, Epistula 98, 5: CSEL 34, 527 (PL
33, 362). (228) Cf Eph
1,13-14; 2 Cor 1,21-22.
(229) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis
apostolicae, 3: SC 62, 32.
(230) Prex Eucharistica I seu Canon Romanus: Missale
Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p.
454. (231) Cf Concilium
Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de
sacramentis in genere, canon 9: DS 1609; Ibid., Canones de
sacramento Baptismi, canon 11: DS 1624.
(232) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
16: AAS 57 (1965) 20. |