CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
CAPUT PRIMUM INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA
ARTICULUS 2 SACRAMENTUM CONFIRMATIONIS
1285 Sacramentum Confirmationis cum Baptismo et
Eucharistia complexum constituit « sacramentorum initiationis
christianae », cuius unitas tuenda est. Fidelibus igitur explicandum
est, huius sacramenti receptionem necessariam esse ad gratiae
baptismalis completionem. 233 Re vera, baptizati «
sacramento Confirmationis perfectius Ecclesiae vinculantur, speciali
Spiritus Sancti robore ditantur, sicque ad fidem tamquam veri testes
Christi verbo et opere simul diffundendam et defendendam arctius
obligantur ». 234
I. Confirmatio in Oeconomia salutis
1286 In Vetere Testamento, Prophetae
annuntiaverunt Spiritum Domini super Messiam exspectatum esse
requieturum 235 Eius missionis salvificae causa. 236
Descensus Spiritus Sancti super Iesum, cum Ipse a Ioanne baptizatus
est, signum fuit, Ipsum esse Illum qui erat venturus, Eum Messiam
esse, Filium Dei. 237 Iesus conceptus erat de Spiritu
Sancto; tota Eius vita totaque Eius missio fiunt in totali
communione cum Spiritu Sancto quem Pater Illi « non [...] ad
mensuram dat » (Io 3,34). 1287
Haec autem Spiritus plenitudo illa solummodo Messiae manere non
debebat, ipsa erat toti populo messianico communicanda.
238 Pluries Christus hanc Spiritus promisit effusionem,
239 et promissionem hanc die Paschatis primum complevit,
240 et deinde, splendidiore modo, die Pentecostes. 241
Spiritu Sancto repleti, Apostoli « magnalia Dei » incipiunt
proclamare (Act 2,11), Petrusque declarat hanc Spiritus
effusionem signum temporum esse messianicorum. 242 Qui
tunc praedicationi crediderunt apostolicae et baptizari curaverunt,
Spiritus Sancti donum sua vice receperunt. 243
1288 « Ex [...] [illo] tempore Apostoli, Christi voluntatem
implentes, Spiritus donum, quod Baptismi gratiam compleret,
neophytis manuum impositione impertierunt. 244 Sic factum
est, ut in epistula ad Hebraeos, inter primae institutionis
christianae elementa, recenseretur doctrina Baptismatum et
impositionis manuum. 245 Quae manuum impositio ex
traditione catholica merito agnoscitur initium sacramenti
Confirmationis, quod gratiam pentecostalem in Ecclesia quodam modo
perpetuat ». 246 1289 Cito, ut
melius donum Spiritus Sancti significaretur, impositioni manuum
unctio fragrantis olei (chrismatis) adiuncta est. Haec unctio nomen
« christiani » elucidat quod « unctum » significat et ab illo Ipsius
Christi suam sumit originem: « Unxit Eum Deus Spiritu Sancto » (Act
10,38). Hic quidem ritus unctionis usque ad nostros exsistit dies
tam in Oriente quam in Occidente. Hac de causa, in Oriente, hoc
sacramentum Chrismatio vocatur seu chrismatis unctio, vel
myron quod « chrisma » significat. In Occidente, nomen
Confirmationis suggerit hoc sacramentum simul Baptismum
confirmare et gratiam solidare baptismalem.
Duae traditiones: Orientis et Occidentis
1290 Prioribus saeculis, Confirmatio unam celebrationem cum
Baptismo generatim constituit, « sacramentum utrumque », secundum
expressionem sancti Cypriani, 247 efformans cum eo. Inter
alia motiva, multiplicatio Baptismorum infantium, et quidem in
quolibet anni tempore, et paroeciarum (ruralium) multiplicatio,
dioeceses augens, in omnibus baptismalibus celebrationibus non
amplius Episcopi permittunt praesentiam. In Occidente, quia optatur
perfectionem Baptismi reservare Episcopo, temporalis instituitur
utriusque sacramenti separatio. Oriens duo sacramenta servavit
coniuncta, ita ut Confirmatio conferatur a praesbytero qui baptizat.
Hic tamen id facere nequit nisi myron adhibens ab Episcopo
consecratum. 248 1291 Quidam
Ecclesiae Romanae mos facilius reddidit incrementum praxis
occidentalis, propter duplicem unctionem cum sancto chrismate post
Baptismum: illa, iam a presbytero peracta super neophytum, cum hic a
lavacro baptismali exibat, per secundam completur unctionem ab
Episcopo factam super frontem singulorum novorum baptizatorum.
249 Prima unctio cum sancto chrismate, illa quam presbyter
praebet, ritui baptismali coniuncta mansit; ipsa participationem
significat baptizati in muneribus prophetico, sacerdotali et regio
Christi. Si Baptismus adulto confertur, non nisi una habetur unctio
postbaptismalis: illa Confirmationis. 1292
Praxis Ecclesiarum Orientalium unitatem initiationis christianae
magis effert. Illa Ecclesiae latinae clarius exprimit communionem
novi christiani cum eius Episcopo, sponsore et servitore unitatis
Ecclesiae eius, eius catholicitatis et eius apostolicitatis, et
proinde vinculum cum originibus apostolicis Ecclesiae Christi.
II. Confirmationis signa et ritus
1293 In ritu huius sacramenti, considerare oportet signum
unctionis et id quod unctio indicat et imprimit: spirituale
sigillum. Unctio, in biblico et
vetere symbolismo, pluribus abundat significationibus: oleum est
signum abundantiae 250 et laetitiae, 251
purificat (unctio ante et post lavacrum) et agilem reddit (unctio
athletarum et luctatorum); signum est sanationis, quia contusiones
mollit et plagas; 252 pulchritudine, sanitate et vi
reddit splendentem. 1294 Omnes hae
significationes unctionis cum oleo peractae in vita sacramentali
iterum inveniuntur. Unctio ante Baptismum cum catechumenorum oleo
purificationem significat et roborationem; unctio infirmorum
sanationem et consolationem exprimit. Unctio sancti chrismatis post
Baptismum, in Confirmatione et in Ordinatione, signum est cuiusdam
consecrationis. Per Confirmationem, christiani, id est, illi qui
sunt uncti, magis in missione participant Iesu Christi et in
Spiritus Sancti plenitudine, qua Ille est repletus, ut tota eorum
vita exhalet Christi bonum odorem. 253
1295 Confirmandus, per hanc unctionem, signum, sigillum
accipit Spiritus Sancti. Sigillum est personae symbolum, 254
signum eius auctoritatis, 255 eius possessionis super
aliquod obiectum 256 — hoc modo, milites sigillo sui
ducis signabantur et etiam servi illo domini sui —; ratum facit
actum iuridicum 257 vel documentum 258 idque
quandoque reddit secretum. 259
1296 Ipse Iesus Se signatum sigillo Patris Sui declarat.
260 Etiam christianus est sigillo quodam signatus: « Qui autem
confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus, et qui
signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris » (2
Cor 1,21-22). 261 Hoc sigillum Spiritus Sancti
totalem significat pertinentiam ad Christum, aliquem in Eius
servitium esse in perpetuum, sed etiam promissionem protectionis
divinae in magna eschatologica probatione. 262
Confirmationis celebratio 1297 Magni
momenti ritus, qui celebrationem Confirmationis praecedit, sed qui,
quodammodo, eius efficit partem, est sancti chrismatis
consecratio. Episcopus, Feria quinta in Cena Domini, intra
Missam chrismalem, sanctum chrisma pro tota sua consecrat dioecesi.
In Ecclesiis Orientalibus, haec consecratio Patriarchae etiam
reservatur:
Liturgia Antiochena, sic Epiclesim consecrationis sancti
chrismatis (quod graece dicitur myron) exprimit: « [Pater (...)
Spiritum Sanctum mitte] super nos et super unguentum hoc propositum, et
sanctifica ipsum, ut sit omnibus qui eo perungentur et consignabuntur
myron sanctum, myron sacerdotale, unguentum regale, indumentum lucidum,
amictus salutis, custodia vitae, munus spirituale, sanctitas animarum et
corporum, laetitia cordis, suavitas aeterna, gaudium indefectibile,
sigillum illaesum, scutum fidei, galea terribilis adversus omnem
operationem Adversarii ». 263
1298 Cum Confirmatio separatim a
Baptismo celebratur, sicut in ritu Romano accidit, sacramenti
liturgia renovatione promissionum Baptismi et Professione fidei
confirmandorum incipit. Sic clare apparet Confirmationem in
continuitate cum Baptismo collocari. 264 Cum adultus
baptizatur, immediate Confirmationem recipit et Eucharistiam
participat. 265 1299 In ritu
Romano, Episcopus manus super universos confirmandos extendit, qui
quidem gestus, inde ab Apostolorum temporibus, signum est doni
Spiritus. Et sic Episcopus effusionem invocat Spiritus:
« Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui
hos famulos regenerasti ex aqua et Spiritu Sancto, liberans eos a
peccato, Tu, Domine immitte in eos Spiritum Sanctum Paraclitum; da eis
spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis,
spiritum scientiae et pietatis; adimple eos spiritu timoris Tui. Per
Christum Dominum nostrum ». 266
1300 Sacramenti sequitur ritus
essentialis. In ritu latino, « sacramentum Confirmationis
confertur per unctionem chrismatis in fronte, quae fit manus
impositione, atque per verba: "Accipe signaculum doni Spiritus
Sancti" ». 267 In Ecclesiis Orientalibus Byzantini ritus,
unctio myron fit post Epiclesis orationem, super partes
corporis magis significativas: frontem, oculos, nares, aures, labia,
pectus, dorsum, manus et pedes; singulas unctiones comitatur
formula: Σφραγίζ δωραζ Πυεύματζ Άγίoυ (« Signaculum doni Spiritus
Sancti »). 268 1301 Osculum
pacis quod ritum concludit sacramenti, communionem ecclesialem cum
Episcopo et cum omnibus fidelibus indicat et manifestat. 269
III. Confirmationis effectus 1302
E celebratione patet effectum sacramenti Confirmationis specialem
esse Spiritus Sancti effusionem, sicut fuit illa olim die
Pentecostes Apostolis concessa. 1303 Hac
de causa, Confirmatio augmentum et altiorem penetrationem affert
gratiae baptismalis: — nos profundius in
filiationem radicat divinam in qua clamamus: « Abba, Pater! »
(Rom 8,15); — nos Christo firmius unit; — dona
Spiritus Sancti in nobis auget; — nostrum vinculum cum Ecclesia
reddit perfectius; 270 — nobis specialem Spiritus
Sancti concedit vim, ut fidem verbo et opere propagemus et
defendamus tamquam veri Christi testes, ut nomen Christi strenue
confiteamur neque experiamur coram cruce ruborem: 271
« Unde repete, quia accepisti signaculum spirituale,
spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis,
spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris, et serva
quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus,
et dedit pignus, Spiritum, in cordibus tuis ». 272
1304 Confirmatio, sicut Baptismus
cuius est perfectio, solum semel confertur. Confirmatio etenim in
anima imprimit signum spirituale indelebile, « characterem »,
273 qui significat Iesum Christum sigillo Sui Spiritus
christianum signavisse, eum virtute superinduens ex alto ut ipse
Eius sit testis. 274 1305 «
Character » sacerdotium commune fidelium, in Baptismo receptum,
perficit, et « confirmatus accipit potestatem publice fidem Christi
verbis profitendi, quasi ex officio ». 275
IV. Quis hoc sacramentum recipere potest?
1306 Omnis baptizatus nondum confirmatus sacramentum
Confirmationis recipere potest et debet. 276 Quia
Baptismus, Confirmatio et Eucharistia unitatem efformant,
consequenter « fideles tenentur obligatione hoc sacramentum
tempestive recipiendi », 277 quia sacramentum Baptismi,
sine Confirmatione et Eucharistia, validum utique est et efficax,
sed initiatio christiana incompleta manet.
1307 Consuetudo latina, inde a saeculis, ad Confirmationem
recipiendam, « aetatem discretionis » indicat tamquam punctum ad
quod referri oportet. In mortis tamen periculo, infantes confirmari
debent, etiamsi nondum ad aetatem pervenerint discretionis. 278
1308 Si quandoque de Confirmatione tamquam de « sacramento
maturitatis christianae » fit sermo, oporteret non propterea aetatem
adultam fidei cum aetate adulta naturalis incrementi confundere,
neque oblivisci gratiam baptismalem gratiam esse electionis
gratuitae et immeritae quae « ratihabitione » non eget ut efficax
efficiatur. Sanctus Thomas id in memoriam revocat:
« Aetas corporis non praeiudicat animae. Unde etiam in
puerili aetate homo potest consequi perfectionem spiritualis aetatis: de
qua dicitur Sapientia [4, 8]: "Senectus venerabilis est non diuturna,
neque numero annorum computata". Et inde est, quod multi in puerili
aetate propter robur Spiritus Sancti perceptum, usque ad sanguinem
fortiter certaverunt pro Christo ». 279
1309 Praeparatio ad
Confirmationem intendere debet, christianum ad intimiorem cum
Christo unionem ducere, ad vividiorem cum Spiritu Sancto, cum Eius
actione, cum Eius donis et cum Eius vocationibus familiaritatem, ut
melius responsabilitates apostolicas vitae christianae assumere
possit. Hac de causa, catechesis Confirmationis conabitur suscitare
sensum pertinendi ad Iesu Christi Ecclesiam, tam ad Ecclesiam
universalem quam ad paroecialem communitatem. Haec ultima specialem
in confirmandorum praeparatione habet responsabilitatem. 280
1310 Ad Confirmationem suscipiendam, status gratiae necessarius
est. Oportet ad sacramentum Poenitentiae recurrere, ut quis
purificetur in ordine ad Sancti Spiritus donum. Intensior oratio
disponere debet ad virtutem et gratias Sancti Spiritus, cum
docilitate et promptitudine, recipiendas. 281
1311 Pro Confirmatione, sicut pro Baptismo, candidatos oportet
spirituale patrini vel matrinae quaerere adiutorium.
Ad utriusque sacramenti unitatem bene efferendam, oportet illum esse
eumdem ac pro Baptismo. 282
V. Confirmationis minister 1312
Confirmationis minister originarius est Episcopus. 283
In Oriente communiter presbyter qui baptizat, etiam immediate
Confirmationem confert in una eademque celebratione. Illud tamen
efficit cum sancto chrismate consecrato a Patriarcha vel Episcopo,
id quod unitatem Ecclesiae exprimit apostolicam, cuius vincula
sacramento corroborantur Confirmationis. In Ecclesia latina eadem
adhibetur disciplina in Baptismate adultorum vel cum in plenam
communionem admittitur cum Ecclesia baptizatus alius communitatis
christianae quae sacramentum Confirmationis validum non habet.
284 1313 In ritu latino,
minister ordinarius Confirmationis est Episcopus. 285
Licet Episcopus, si adsit necessitas, presbyteris facultatem
concedere possit Confirmationem administrandi, 286
oportet, ipsum illam conferre, ne obliviscatur celebrationem
Confirmationis a Baptismo temporaliter hac de causa esse separatam.
Episcopi Apostolorum sunt successores, ipsi plenitudinem sacramenti
Ordinis receperunt. Administratio huius sacramenti ab ipsis bene
significat, illud tamquam effectum habere, eos, qui illud recipiunt,
arctius cum Ecclesia coniungere, cum eius apostolicis originibus et
cum eius missione Christum testandi. 1314
Si christianus in mortis versatur periculo, quilibet sacerdos illi
Confirmationem potest conferre. 287 Revera Ecclesia
nullum e suis filiis, etiam maxime parvulum, ex hoc mundo vult
proficisci, quin a Spiritu Sancto prius perficiatur dono
plenitudinis Christi.
Compendium 1315 « Cum autem
audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria
verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem, qui cum
descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum;
nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum
erant in nomine Domini Iesu. Tunc imposuerunt manus super illos, et
accipiebant Spiritum Sanctum » (Act 8,14-17).
1316 Confirmatio gratiam perficit baptismalem; est
sacramentum quod Spiritum Sanctum donat ad nos profundius in
filiatione divina radicandos, ad nos firmius Christo incorporandos,
ad solidius nostrum vinculum efficiendum cum Ecclesia, ad nos magis
Eius missioni sociandos et ad nos adiuvandos ut testimonium fidei
christianae reddamus verbo quod opera comitentur.
1317 Confirmatio, sicut Baptismus, in christiani anima signum
spirituale seu characterem imprimit indelebilem; hac de causa,
sacramentum non nisi semel in vita recipi potest.
1318 In Oriente, hoc sacramentum immediate post Baptismum
administratur; illud participatio sequitur Eucharistiae; haec
traditio unitatem trium sacramentorum initiationis christianae
effert. In Ecclesia latina, hoc sacramentum administratur cum aetas
rationis attingitur et eius celebratio communiter Episcopo
reservatur, ita significando hoc sacramentum vinculum firmare
ecclesiale. 1319 Candidatus ad
Confirmationem, qui ad rationis pervenerit aetatem, fidem debet
profiteri, in gratiae statu esse, intentionem habere recipiendi
sacramentum et paratum esse ad munus assumendi discipuli et testis
Christi, in communitate ecclesiali et in negotiis temporalibus.
1320 Ritus essentialis Confirmationis est unctio cum sancto
chrismate super frontem baptizati (in Oriente etiam super alia
sensuum organa), cum impositione manus ministri et verbis: «
Accipe signaculum doni Spiritus Sancti » in ritu Romano,
« Signaculum doni Spiritus Sancti » in ritu Byzantino.
1321 Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, eius
vinculum cum Baptismo, inter alia, per renovationem exprimitur
baptismalium promissionum. Celebratio Confirmationis intra
Eucharistiam ad unitatem confert sacramentorum initiationis
christianae efferendam.
(233) Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda 1 (Typis Polyglottis
Vaticanis 1973) p. 16.
(234) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11:
AAS 57 (1965) 15; cf Ordo Confirmationis, Praenotanda 2
(Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.
(235) Cf Is 11,2.
(236) Cf Lc 4,16-22; Is 61,1.
(237) Cf Mt 3,13-17; Io 1,33-34.
(238) Cf Ez 36,25-27; Il 3,1-2.
(239) Cf Lc 12,12; Io 3,5-8; 7,37-39; 16,7-15; Act
1,8. (240) Cf Io
20,22. (241) Cf Act
2,1-4. (242) Cf Act
2,17-18. (243) Cf Act
2,38. (244) Cf Act
8,15-17; 19,5-6. (245) Cf
Heb 6,2. (246) Paulus
VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS 63 (1971) 659.
(247) Cf Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, Epistula 73, 21:
CSEL 32, 795 (PL 3, 1169).
(248) Cf CCEO canones 695, § 1. 696, § 1.
(249) Cf Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 21:
ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 50 et 52.
(250) Cf Dt 11,14; etc.
(251) Cf Ps 23,5; 104,15.
(252) Cf Is 1,6; Lc 10,34.
(253) Cf 2 Cor 2,15.
(254) Cf Gn 38,18; Ct 8,6.
(255) Cf Gn 41,42.
(256) Cf Dt 32,34.
(257) Cf 1 Reg 21,8.
(258) Cf Ier 32,10.
(259) Cf Is 29,11.
(260) Cf Io 6,27.
(261) Cf Eph 1,13; 4,30.
(262) Cf Apc 7,2-3; 9,4; Ez 9,4-6.
(263) Pontificale iuxta ritum Ecclesiae Syrorum Occidentalium id
est Antiochiae, Pars I, Versio latina (Typis Polyglottis
Vaticanis 1941) p. 36-37.
(264) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
71: AAS 56 (1964) 118.
(265) Cf CIC canon 866.
(266) Ordo Confirmationis, 25 (Typis Polyglottis Vaticanis
1973) p. 26. (267) Paulus
VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS 63 (1971) 657.
(268) Rituale per le Chiese orientali di rito bizantino in lingua
greca, Pars 1 (Libreria Editrice Vaticana 1954) p. 36.
(269) Cf Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 21:
ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 54.
(270) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
11: AAS 57 (1965). (271)
Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1319;
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS
57 (1965) 15; Ibid., 12: AAS 57 (1965) 16.
(272) Sanctus Ambrosius, De mysteriis, 7, 42: CSEL 73, 106
(PL 16, 402-403). (273) Cf
Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis,
Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609.
(274) Cf Lc 24,48-49.
(275) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 72,
a. 5, ad 2: Ed. Leon. 12, 130.
(276) Cf CIC canon 889, § 1.
(277) CIC canon 890. (278)
Cf CIC canones 891. 883, 3.
(279) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 72,
a. 8, ad 2: Ed. Leon. 12, 133.
(280) Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda, 3 (Typis
Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.
(281) Cf Act 1,14.
(282) Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda, 5 (Typis
Polyglottis Vaticanis 1973) p. 17; Ibid., 6 (Typis
Polyglottis Vaticanis 1973) p. 17; CIC canon 893, § 1-2.
(283) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
26: AAS 57 (1965) 32.
(284) Cf CIC canon 883, § 2.
(285) Cf CIC canon 882.
(286) Cf CIC canon 884, § 2.
(287) Cf CIC canon 883, 3. |