CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
CAPUT PRIMUM INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA
ARTICULUS 3 SACRAMENTUM EUCHARISTIAE
1322 Sancta Eucharistia initiationem christianam concludit. Qui
ad dignitatem sacerdotii regalis sunt per Baptismum elevati et
profundius Christo per Confirmationem configurati, ipsum sacrificium
Domini cum tota communitate per Eucharistiam participant.
1323 « Salvator noster, in Cena novissima, qua nocte tradebatur,
Sacrificium eucharisticum corporis et sanguinis Sui instituit, quo
Sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque
adeo Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet Mortis et
Resurrectionis Suae: sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum
caritatis, convivium Paschale, in quo Christus sumitur, mens
impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur ». 288
I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis
1324 Eucharistia est totius vitae christianae fons et culmen.
289 « Cetera autem sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica
ministeria, et opera apostolatus, cum sacra Eucharistia cohaerent et
ad eam ordinantur. In sanctissima enim Eucharistia totum bonum
spirituale Ecclesiae continetur, Ipse scilicet Christus, Pascha
nostrum ». 290 1325 « Communio
vitae divinae et unitas populi Dei, quibus Ecclesia subsistit,
Eucharistia apte significatur et mirabiliter efficitur. In ea culmen
habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat et cultus
quem homines Christo et per Ipsum Patri in Spiritu Sancto exhibent
». 291 1326 Denique per
celebrationem eucharisticam caelesti iam coniungimur liturgiae atque
vitam anticipamus aeternam in qua erit « Deus omnia in omnibus » (1
Cor 15,28). 1327 Breviter,
Eucharistia est nostrae fidei compendium et summa: « Nostra autem
consonans est sententia Eucharistiae, et Eucharistia rursus
confirmat sententiam nostram ». 292
II. Quomodo hoc appellatur sacramentum?
1328 Huius sacramenti inexhaustibiles divitiae diversis
exprimuntur nominibus quae illi praebentur. Unumquodque ex illis
nominibus quasdam eius evocat rationes. Appellatur:
Eucharistia quia est gratiarum actio ad Deum. Verba
eucharistein (Lc 22,19; 1 Cor 11,24) et
eulogein (Mt 26,26; Mc 14,22) benedictiones
Iudaicas revocant in memoriam quae — praesertim in convivio — Dei
proclamant opera: creationem, Redemptionem et sanctificationem.
1329 Dominica Cena 293 quia agitur de Cena
quam Dominus cum Suis discipulis sumpsit Suae passionis pridie, et
de anticipatione cenae nuptiarum Agni 294 in
caelesti Ierusalem. Fractio panis quia
hic ritus, convivii Iudaici proprius, a Iesu adhibitus est cum panem
benedicebat et distribuebat tamquam mensae dominus, 295
praecipue in ultima Cena. 296 Per hunc gestum, discipuli
Eum agnoscent post Eius Resurrectionem, 297 et cum hac
expressione primi christiani suas eucharisticas denotabunt
congregationes. 298 Sic significant omnes illos qui
unicum edunt panem fractum, Christum, in communionem cum Eo ingredi
et non nisi unum corpus in Eo efformare. 299
Eucharistica congregatio (sýnaxis), quia Eucharistia
celebratur in fidelium congregatione, visibili Ecclesiae
expressione. 300 1330
Memoriale passionis et resurrectionis Domini.
Sanctum Sacrificium, quia unicum Christi Salvatoris sacrificium
reddit actuale et quia Ecclesiae includit oblationem; vel etiam
sanctum Sacrificium Missae, « hostia laudis » (Heb
13,15), 301 spiritalis hostia, 302
oblatio munda 303 et sancta, quia omnia
sacrificia Veteris Foederis complet et superat.
Sancta et divina liturgia, quia tota Ecclesiae liturgia suum
centrum et suam expressionem quam maxime densam in huius sacramenti
invenit celebratione; eodem sensu etiam appellatur sanctorum
mysteriorum celebratio. Sermo etiam est de Sanctissimo
Sacramento quia ipsum est sacramentum sacramentorum. Hoc nomine
species designantur eucharisticae quae in tabernaculo reservantur.
1331 Communio, quia per hoc sacramentum coniungimur cum
Christo, qui nos corporis Sui et sanguinis Sui facit participes ad
unum efformandum corpus; 304 appellatur etiam sancta,
tà hágia 305 — hic est primarius sensus « communionis
sanctorum » de qua Symbolum loquitur Apostolorum —, panis
angelorum, panis de caelo, pharmacum immortalitatis, 306
viaticum... 1332 Sancta Missa,
quia liturgia in qua mysterium completur salutis, per missionem
concluditur fidelium, ut ipsi Dei voluntatem in sua vita adimpleant
quotidiana.
III. Eucharistia in Oeconomia salutis
Signa panis et vini 1333 In corde
celebrationis Eucharistiae habentur panis et vinum quae, per Christi
verba et per Spiritus Sancti invocationem, corpus et sanguis Christi
fiunt. Ecclesia, mandato Domini fidelis, in Eius memoriam, usque ad
reditum Eius gloriosum, agere pergit id quod Ipse Suae passionis
egit pridie: « Accepit panem... », « Accepit calicem, ex genimine
vitis repletum... ». Panis et vini signa, cum corpus et sanguis
Christi arcano modo efficiuntur, creationis etiam significare
pergunt bonitatem. Sic in Offertorio, gratias agimus Creatori
propter panem et vinum, 307 fructum « operis manuum
hominum », sed etiam prius « fructum terrae » atque « vitis »,
Creatoris igitur dona. Ecclesia in gestu Melchisedech, regis et
sacerdotis, qui protulit « panem et vinum » (Gn 14,18),
propriae suae oblationis perspicit praefigurationem. 308
1334 In Vetere Foedere, panis et vinum, inter terrae primitias,
offeruntur velut sacrificium, tamquam signum gratitudinis erga
Creatorem. Sed ea novam etiam accipiunt in contextu Exodi
significationem: Panes azymi, quos Israel singulis annis in Paschate
edebat, festinationem commemorant liberatoris exitus ex Aegypto;
recordatio manna deserti semper Israel commemorabit, ipsum ex pane
Verbi Dei vivere. 309 Panis denique quotidianus est
Terrae promissae fructus, pignus fidelitatis Dei promissionibus
Eius. « Calix benedictionis » (1 Cor 10,16), ad finem
convivii Paschalis Iudaeorum, gaudio festivo vini rationem addit
eschatologicam, illam messianicae exspectationis restitutionis
Ierusalem. Iesus Suam instituit Eucharistiam, sensum novum praebens
et definitivum benedictioni panis et calicis.
1335 Miracula multiplicationis panum, cum Dominus benedictionem
dixit, panes fregit et per Suos discipulos ad multitudinem
nutriendam distribuit, superabundantiam praefigurant unius huius
panis Eucharistiae Eius. 310 Signum aquae in vinum
mutatae in Cana, 311 iam Horam annuntiat glorificationis
Iesu. Ipsum consummationem manifestat convivii nuptiarum in Patris
Regno, in quo fideles novum vinum bibent 312 sanguinem
Christi effectum. 1336 Prima Eucharistiae
annuntiatio discipulos divisit, sicut illos passionis annuntiatio
scandalizavit: « Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? » (Io
6,60). Eucharistia et crux petrae sunt scandali. Idem est mysterium
et occasio esse non desinit divisionis. « Numquid et vos vultis
abire? » (Io 6,67): haec Domini interrogatio per aetates
resonat, tamquam invitatio amoris Eius ad detegendum, Ipsum esse
unum qui habeat « verba vitae aeternae » (Io 6,68), atque in
fide accipere donum Eucharistiae Eius esse Ipsum accipere.
Institutio Eucharistiae 1337 Dominus,
cum dilexisset Suos, in finem dilexit eos. Sciens horam venisse
transeundi ex hoc mundo ut ad Suum Patrem rediret, in convivii
transcursu, eis pedes lavit et mandatum dedit amoris. 313
Ut eis pignus huius amoris relinqueret, ut a Suis Se nunquam
amoveret et ut eos Sui Paschatis efficeret participes, Eucharistiam
instituit tamquam Suae Mortis Suaeque Resurrectionis memoriale,
atque eam usque ad Suum reditum celebrare, Suis mandavit Apostolis,
« quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat ». 314
1338 Tria Evangelia synoptica et sanctus Paulus narrationem
institutionis Eucharistiae nobis transmiserunt; e parte sua, sanctus
Ioannes refert verba Iesu in synagoga Capharnaum, quae quidem verba
institutionem praeparant Eucharistiae: Christus Se Ipsum designat
tamquam panem vitae, qui descendit de caelo. 315
1339 Iesus Paschatis elegit tempus ad id adimplendum quod in
Capharnaum nuntiaverat: Se discipulis Suis Suum corpus Suumque
sanguinem esse daturum:
« Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi
Pascha. Et [Iesus] misit Petrum et Ioannem dicens: "Euntes parate nobis
Pascha, ut manducemus". [...] Euntes autem [...] paraverunt Pascha. Et
cum facta esset hora, discubuit, et Apostoli cum Eo. Et ait illis:
"Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in Regno Dei".
[...] Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: "Hoc
est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam
commemorationem". Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: "Hic
calix Novum Testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur" » (Lc
22,7-20). 316
1340 Iesus, ultimam cum Apostolis
Suis celebrans Cenam in decursu Paschalis convivii, Paschati Iudaico
sensum tribuit definitivum. Re vera, transitus Iesu ad Eius Patrem
per Mortem et Resurrectionem, novum nempe Pascha, in Cena
anticipatur et in Eucharistia celebratur quae Pascha Iudaicum
adimplet et Pascha Ecclesiae anticipat finale in gloria Regni.
« Hoc facite in meam commemorationem »
1341 Mandatum Iesu Eius gestus Eiusque verba iterandi « donec
veniat » (1 Cor 11,26), non solum exigit Iesum et id quod
Ipse fecit, recordari. Liturgicam per Apostolos eorumque successores
prospicit celebrationem memorialis Christi, Ipsius vitae,
Mortis, Resurrectionis et intercessionis apud Patrem.
1342 Ab initio, Ecclesia huic Domini mandato fuit fidelis. De
Ecclesia dicitur Hierosolymitana:
« Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et
communicatione, in fractione panis et orationibus. [...] Cotidie quoque
perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem,
sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis » (Act
2,42.46).
1343 Praecipue « in una [...]
sabbatorum », id est, die Dominica, die resurrectionis Iesu,
christiani conveniebant « ad frangendum panem » (Act 20,7).
Ab illo tempore ad nostros usque dies, celebratio Eucharistiae est
perpetuata ita ut hodie eam ubique in Ecclesia cum eadem structura
inveniamus fundamentali. Ipsa centrum permanet vitae Ecclesiae.
1344 Ita populus Dei peregrinans, mysterium Iesu annuntians
Paschale, « donec veniat » (1 Cor 11,26), ab alia ad aliam
celebrationem, « per angustam viam crucis » 317 procedit
ad convivium caeleste, in quo omnes electi ad mensam sedebunt Regni.
IV. Celebratio liturgica Eucharistiae
Missa omnium saeculorum 1345 A
saeculo II, sancti Iustini martyris habemus testimonium circa
lineamenta fundamentalia quibus eucharistica evolvitur celebratio.
Haec ad nostros usque dies pro omnibus magnis liturgicis familiis
permanserunt eadem. Ecce quid ipse circa annum 155 scribat ut
imperatori pagano Antonino Pio (138-161) explicet id quod christiani
peragunt:
« Ac Solis qui dicitur die omnium qui in urbibus aut
agris degunt in eundem locum conventus fit. Et commentaria
Apostolorum aut scripta Prophetarum leguntur, quoad licet per tempus.
Deinde, ubi lector desiit, is qui praeest oratione admonet et incitat ad
haec praeclara imitanda. Postea consurgimus communiter omnes et
preces fundimus » 318 « et pro nobis ipsis [...] et pro aliis
ubique omnibus [...] ut rectam operibus vitam agentes et mandatorum
observatores inveniamur, quo aeternam salutem adsequamur. Invicem
osculo salutamus ubi desiimus precari. Deinde ei qui fratribus
praeest panis affertur et poculum aquae et vini. Quibus ille
acceptis laudem et gloriam Parenti universorum per nomen Filii et
Spiritus Sancti sursum mittit et gratiarum actionem (graece:
eucharistian), pro eo quod nos his donis dignatus sit, prolixe
exsequitur. Postquam preces et gratiarum actionem absolvit, omnis
qui adest populus fauste acclamat dicens Amen. [...]
Postquam vero is qui praeest gratiarum actionem absolvit et omnis
populus fauste acclamavit, qui apud nos dicuntur diaconi panem et vinum
et aquam "eucharistizata" (eucharisteténtos) unicuique praesentium dant
participanda et ad absentes perferunt ». 319
1346 Eucharistiae liturgia secundum
structuram evolvitur fundamentalem quae per saecula usque ad nos
conservata est. In duobus magnis explicatur cardinibus qui unitatem
penitus efformant: — congregatio, liturgia
verbi, cum lectionibus, homilia et universali precatione;
— liturgia eucharistica, cum panis et vini praesentatione,
gratiarum actione consecratoria et communione.
Liturgia verbi et liturgia eucharistica simul efficiunt « unum actum
cultus »; 320 re vera, mensa pro nobis in Eucharistia
praeparata simul est illa Verbi Dei et illa corporis Domini.
321 1347 Nonne ibi ipse motus
habetur convivii Paschalis Iesu resuscitati cum discipulis Suis?
Iter peragens, Ipse eis Scripturas aperiebat, deinde ad mensam cum
eis recumbens: « Accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat
illis » (Lc 24,30). 322
Celebrationis motus 1348 Omnium
conventus. Christiani in eumdem locum pro eucharistica
concurrunt congregatione. In illo principem obtinet locum Ipse
Christus, qui Eucharistiae principalis est agens. Ipse est Summus
Novi Foederis Sacerdos. Ipse invisibiliter omni celebrationi
eucharisticae praeest. Eum repraesentans Episcopus vel presbyter (in
persona Christi Capitis agens) congregationi praesidet, post
lectiones sermonem facit, dona recipit et precationem dicit
eucharisticam. Omnes in celebratione suas activas habent
partes, unusquisque suo modo: lectores, illi qui dona afferunt, illi
qui communionem distribuunt, et totus integer populus, cuius Amen
participationem manifestat. 1349
Liturgia verbi implicat « scripta Prophetarum » seu Antiquum
Testamentum et « commentaria Apostolorum », id est, eorum epistulas
et evangelia; post homiliam quae ad hoc verbum hortatur accipiendum
tamquam id quod ipsum vere est, Verbum Dei, 323 et ad
illud exsequendum, intercessiones sequuntur pro omnibus hominibus,
secundum Apostoli verba: « Obsecro igitur primo omnium fieri
obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro
omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt »
(1 Tim 2,1-2). 1350 Donorum
praesentatio (offertorium): tunc ad altare, quandoque
processione, panis et vinum afferuntur quae a sacerdote, nomine
Christi, in Sacrificio offerentur eucharistico, in quo Eiusdem
corpus et sanguis efficientur. Est idem gestus Christi in ultima
Cena, « panem et calicem accipientis ». « Hanc oblationem Ecclesia
sola puram offert Fabricatori, offerens Ei cum gratiarum actione ex
creatura Eius ». 324 Donorum praesentatio ad altare
gestum Melchisedech assumit et Creatoris dona manibus concredit
Christi. Ipse in Suo sacrificio omnia humana conamina offerendi
sacrificia ad perfectionem ducit. 1351 Ab
initio, christiani offerunt, cum pane et vino pro Eucharistia, sua
dona ut eis impertiantur qui in egestate sunt. Hic collectae
325 mos, semper actualis, ab exemplo inspiratur Christi qui
factus est pauper ut nos divites efficeret: 326
« Qui abundant ac volunt pro arbitrio quisque suo quod
visum est largiuntur, et quod colligitur apud eum qui praeest deponitur,
et ipse subvenit pupillis ac viduis, et iis qui ob morbum aut aliam ob
causam indigent, et iis qui in vinculis sunt, et advenientibus peregre
hospitibus, uno verbo omnium inopum curator est ». 327
1352 Anaphora: cum
eucharistica prece, cum prece nempe actionis gratiarum et
consecrationis, ad cor et culmen pervenimus celebrationis:
in praefatione, Ecclesia, per Christum, in Spiritu Sancto,
gratias Patri agit propter omnia Eius opera, propter creationem,
Redemptionem et sanctificationem. Tota communitas tunc huic laudi
incessanti coniungitur quam caelestis Ecclesia, angeli omnesque
sancti, ter Sancto canunt Deo. 1353 In
epiclesi, ipsa petit a Patre ut Suum mittat Spiritum (vel Suae
benedictionis potentiam 328) super panem et vinum ut, per
Eius virtutem, corpus et sanguis Iesu Christi fiant, et ut illi qui
Eucharistiam participant, unum sint corpus et unus spiritus (quaedam
liturgicae traditiones Epiclesim post anamnesim collocant).
In institutionis narratione, vis verborum et actionis
Christi, et Spiritus Sancti potentia, sub panis et vini speciebus
Eius corpus et sanguinem sacramentaliter efficiunt praesentia, Eius
sacrificium semel pro semper in cruce oblatum.
1354 In anamnesi quae sequitur, Ecclesia passionem,
resurrectionem et reditum Christi Iesu recolit gloriosum; ipsa Patri
oblationem praesentat Filii Eius qui nos cum Eo reconciliat.
In intercessionibus, Ecclesia exprimit Eucharistiam in
communione cum tota Ecclesia caeli et terrae, vivorum et
defunctorum, celebrari et in communione cum Pastoribus Ecclesiae,
cum Papa, cum Episcopo dioeceseos, eius presbyterio et eius
diaconis, et cum Episcopis totius mundi cum eorum Ecclesiis.
1355 In Communione, quam Domini oratio et panis
praecedunt fractio, fideles « panem de caelo » et « calicem
salutarem » accipiunt, corpus et sanguinem Christi qui Se Ipsum
tradidit « pro mundi vita » (Io 6,51).
Quia hic panis et hoc vinum, secundum veterem
expressionem sunt « eucharistizata », 329 « hoc alimentum
apud nos vocatur Eucharistia, cuius nulli alii licet esse
participi nisi qui credat veram esse doctrinam nostram, et illo ad
remissionem peccatorum et ad regenerationem lavacro ablutus fuerit, et
ita vivat ut Christus tradidit ». 330
V. Sacrificium sacramentale: gratiarum actio, memoriale, praesentia
1356 Si christiani inde ab originibus Eucharistiam celebrant, et
quidem sub quadam forma, quae, quoad substantiam, in decursu magnae
diversitatis aetatum et liturgiarum mutata non est, hoc ideo accidit
quia scimus nos mandato Domini vinculari, pridie passionis Eius
praescripto: « Hoc facite in meam commemorationem » (1 Cor
11,24-25). 1357 Hoc Domini adimplemus
mandatum memoriale sacrificii Eius celebrantes. Hoc
facientes, id Patri offerimus quod Ipse nobis donavit: dona Eius
creationis, panem et vinum, per Spiritus Sancti potentiam et Christi
verba, corpus et sanguinem Christi effecta: sic Christus realiter et
arcano modo praesens fit. 1358
Oportet igitur ut Eucharistiam consideremus: —
tamquam actionem gratiarum et laudem Patri; — tamquam
memoriale sacrificale Christi et corporis Eius; —
tamquam Christi praesentiam per virtutem Eius verbi Eiusque
Spiritus. Gratiarum actio et laus Patri
1359 Eucharistia, sacramentum nostrae salutis per Christum in
cruce adimpletae, laudis est etiam sacrificium in gratiarum actionem
propter creationis opus. In Sacrificio eucharistico, tota creatio a
Deo dilecta praesentatur Patri per Christi mortem et resurrectionem.
Per Christum potest Ecclesia sacrificium laudis offerre in gratiarum
actionem propter quidquid boni, pulchri et iusti in creatione et in
genere humano Deus effecit. 1360
Eucharistia est sacrificium actionis gratiarum ad Patrem, benedictio
per quam Ecclesia Deo propter omnia Eius beneficia suam exprimit
gratitudinem, propter omnia quae Ipse per creationem, Redemptionem
et sanctificationem effecit. Eucharistia imprimis « gratiarum
actionem » significat. 1361 Eucharistia
est etiam sacrificium laudis, per quod Ecclesia in totius creationis
nomine gloriam canit Dei. Hoc laudis sacrificium non nisi per
Christum possibile est: Ipse fideles Suae coniungit personae, Suae
laudi et Suae intercessioni, atque ita sacrificium laudis ad Patrem
per Christum et cum Ipso offertur ut accipiatur in
Ipso. Memoriale sacrificale Christi Eiusque
corporis, Ecclesiae 1362 Eucharistia
est memoriale Paschatis Christi, Eius unici sacrificii in actum
deductio et sacramentalis oblatio, in liturgia Ecclesiae quae corpus
est Eius. In omnibus eucharisticis precibus, post institutionis
verba, orationem invenimus quae anamnesis seu memoriale
appellatur. 1363 In sacrae Scripturae
sensu, memoriale recordatio eventuum praeteritorum solummodo
non est, sed proclamatio mirabilium quae Deus pro hominibus
implevit. 331 In liturgica horum eventuum celebratione,
ii quodammodo praesentes fiunt et actuales. Sic Israel suam ex
Aegypto intelligit liberationem: semper ac Pascha celebratur, Exodi
eventus memoriae credentium fiunt praesentes ut ipsi illis suam
conforment vitam. 1364 Memoriale in Novo
Testamento sensum recipit novum. Cum Ecclesia Eucharistiam celebrat,
memor est Christi Paschatis, quod praesens fit: sacrificium quod
Christus semel pro semper obtulit in cruce, semper permanet actuale:
332 « Quoties Sacrificium crucis, quo "Pascha nostrum
immolatus est Christus" (1 Cor 5,7), in altari celebratur,
opus nostrae Redemptionis exercetur ». 333
1365 Quia Eucharistia memoriale Paschatis est Christi, est
etiam sacrificium. Indoles sacrificalis Eucharistiae in ipsis
verbis institutionis manifestatur: « Hoc est corpus meum, quod pro
vobis datur » et « Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo
qui pro vobis funditur » (Lc 22,19-20). In Eucharistia,
Christus hoc ipsum corpus dat quod pro nobis in cruce tradidit,
ipsum sanguinem quem Ille effudit « pro multis [...] in remissionem
peccatorum » (Mt 26,28). 1366
Eucharistia est igitur sacrificium quia Sacrificium crucis
repraesentat (praesens reddit), quia eius est memoriale
et quia eius fructum applicat:
Christus « Deus et Dominus noster, [...] semel Se Ipsum
in ara crucis, morte intercedente, Deo Patri [...] [obtulit], ut
aeternam illis [hominibus] Redemptionem operaretur: quia tamen post
mortem sacerdotium Eius exstinguendum non erat [Heb 7,24.27], in
Coena novissima, "qua nocte tradebatur" [1 Cor 11,23], [...]
dilectae Sponsae Suae Ecclesiae visibile (sicut hominum natura exigit)
[...] [reliquit] sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce
peragendum repraesentaretur eiusque memoria in finem usque saeculi
permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quae a
nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur ». 334
1367 Sacrificium Christi et
Sacrificium Eucharistiae unum sunt sacrificium: « Una
enim eademque est hostia, Idem nunc offerens sacerdotum ministerio,
qui Se Ipsum tunc in cruce obtulit, sola ratione offerendi diversa
»: 335 « Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in
Missa peragitur, Idem Ille Christus continetur et incruente
immolatur, qui in ara crucis "semel Se Ipsum cruente obtulit" [...]
sacrificium istud vere propitiatorium » est. 336
1368 Eucharistia est quoque Ecclesiae sacrificium.
Ecclesia, quae corpus est Christi, oblationem sui Capitis
participat. Cum Eo, ipsa tota offertur. Cum Eius intercessione apud
Patrem pro omnibus hominibus se coniungit. In Eucharistia,
sacrificium Christi fit etiam sacrificium membrorum Eius corporis.
Vita fidelium, eorum laus, eorum dolor, eorum oratio, eorum labor
illis Christi Eiusque totali uniuntur oblationi, et sic novum
acquirunt valorem. Sacrificium Christi super altari praesens omnibus
christianorum generationibus possibilitatem praebet Eius oblationi
se uniendi.
In catacumbis, Ecclesia saepe tamquam mulier in oratione
repraesentatur, brachiis apertis in gestu orantis. Se, sicut Christus
qui brachia extendit in cruce, per Ipsum, cum Ipso et in Ipso offert et
pro omnibus intercedit hominibus.
1369 Ecclesia tota cum oblatione
coniungitur et intercessione Christi. Papa qui Petri
ministerium in Ecclesia sustinet, omni Eucharistiae associatur
celebrationi in qua tamquam unitatis Ecclesiae Universae signum et
minister nominatur. Episcopus loci semper Eucharistiae est
responsabilis, etiam cum presbyter illi praeest; eius nomen
in illa pronuntiatur ut significetur eum Ecclesiae particulari
praeesse, in medio presbyterii et assistentibus diaconis.
Communitas etiam pro omnibus intercedit ministris qui, pro illa et
cum illa, Sacrificium offerunt eucharisticum:
« Valida Eucharistia habeatur illa, quae sub Episcopo
peragitur vel sub eo, cui ipse concesserit ». 337
« Per presbyterorum autem ministerium sacrificium
spirituale fidelium consummatur in unione cum sacrificio Christi, unici
mediatoris, quod per manus eorum, nomine totius Ecclesiae, in
Eucharistia incruente et sacramentaliter offertur, donec Ipse Dominus
veniat ». 338
1370 Christi oblationi coniunguntur
non solum membra quae adhuc hic in terris sunt, sed etiam illa quae
iam sunt in caeli gloria: Ecclesia, in communione cum
beatissima Virgine Maria et eiusdem, sicut etiam omnium sanctorum
omniumque sanctarum, faciens memoriam, Sacrificium offert
eucharisticum. Ecclesia in Eucharistia, cum Maria, est quodammodo
iuxta crucem, oblationi Christi unita et intercessioni.
1371 Sacrificium eucharisticum offertur etiam pro fidelibus
defunctis, « pro defunctis in Christo, nondum ad plenum purgatis
», 339 ut Christi lumen et pacem ingredi possint:
« Ponite [...] hoc corpus ubicumque: nihil vos eius cura
conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei,
ubiubi fueritis ». 340
« Deinde [in anaphora] et pro defunctis sanctis Patribus
et Episcopis, et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt
[oramus]; maximum hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro
quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram iacet
victima. [...] Et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, preces Deo
offerentes, [...] Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus, Deum
amicum hominum cum pro illis tum pro nobis propitiantes ». 341
1372 Sanctus Augustinus in synthesim
mirabiliter hanc redegit doctrinam quae nos incitat ad
participationem semper magis completam in nostri Redemptoris
sacrificio quod in Eucharistia celebramus:
« Tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio
societasque sanctorum, universale sacrificium [...] [offertur] Deo per
Sacerdotem magnum, qui etiam Se Ipsum obtulit in passione pro nobis, ut
tanti Capitis corpus essemus, secundum formam servi. [...] Hoc est
sacrificium christianorum: "Multi unum corpus in Christo" (Rom
12,5). Quod etiam Sacramento altaris fidelibus noto frequentat Ecclesia,
ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur ».
342
Christi praesentia per Eius verbi et
Spiritus Sancti virtutem 1373 «
Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est
ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis » (Rom
8,34), multipliciter est Ecclesiae Suae praesens: 343 in
verbo Suo, in Ecclesiae Suae oratione, « ubi enim sunt duo vel tres
congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum » (Mt
18,20), in pauperibus, aegrotis, captivis, 344 in
sacramentis quorum Ipse est auctor, in Missae Sacrificio et in
persona ministri. Sed « maxime [est praesens] sub
speciebus eucharisticis ». 345
1374 Modus praesentiae Christi sub speciebus eucharisticis est
singularis. Is Eucharistiam super omnibus sacramentis elevat et
propterea illa est « quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium
sacramentorum finis ». 346 In Sanctissimo Eucharistiae
Sacramento continentur vere, realiter et substantialiter
corpus et sanguis una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu
Christi ac proinde totus Christus. 347 « Quae
quidem praesentia "realis" dicitur non per exclusionem, quasi aliae
"reales" non sint, sed per excellentiam, quia est substantialis,
qua nimirum totus atque integer Christus, Deus et homo, fit praesens
». 348 1375 In hoc sacramento,
Christus fit praesens per conversionem panis et vini in
corpus et sanguinem Christi. Patres Ecclesiae fidem Ecclesiae in
verbi Christi et actionis Spiritus Sancti efficacitatem ad hanc
conversionem peragendam asseveraverunt firmiter. Sic sanctus Ioannes
Chrysostomus declarat:
« Non enim homo est, qui facit ut proposita efficiantur
corpus et sanguis Christi, sed Ipse Christus qui pro nobis crucifixus
est. Figuram implens stat sacerdos verba illa proferens: virtus autem et
gratia Dei est. Hoc est corpus meum, inquit. Hoc verbum
transformat ea, quae proposita sunt ». 349
Et sanctus Ambrosius de hac conversione ait:
Persuasi simus « non hoc esse, quod natura formavit, sed
quod benedictio consecravit, maioremque vim esse benedictionis quam
naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur ». 350 «
Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non
potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est
novas rebus dare quam mutare naturas ». 351
1376 Concilium Tridentinum fidem
catholicam in synthesim redigit declarans: « Quoniam autem Christus
Redemptor noster corpus Suum id, quod sub specie panis offerebat,
vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque
nunc denuo sancta haec Synodus declarat: per consecrationem panis et
vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam
corporis Christi Domini nostri, et totius substantiae vini in
substantiam sanguinis Eius. Quae conversio convenienter et proprie a
sancta catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata ».
352 1377 Praesentia eucharistica
Christi a momento incipit consecrationis et perdurat dum species
subsistunt eucharisticae. Christus est totus integer sub unaquaque
specierum et totus integer in earum partibus, ita ut panis fractio
Christum non dividat. 353 1378
Eucharistiae cultus. In Missae liturgia, nostram fidem in
praesentiam realem Christi sub panis et vini speciebus, exprimimus,
inter alia, genua flectentes vel profunde in signum adorationis
Domini nos inclinantes. « Hunc latriae cultum Eucharistiae
sacramento praestandum, Catholica Ecclesia non solum intra, verum
etiam extra Missarum sollemnia exhibuit et exhibet, consecratas
Hostias quam diligentissime adservando, eas sollemni fidelium
venerationi proponendo, in processionibus frequentissimi populi
laetitia circumferendo ». 354 1379
Sancta reservatio (tabernaculum) prius destinabatur ad Eucharistiam
digne servandam ut aegrotis et absentibus posset extra Missam
deferri. Ecclesia, per ulteriorem penetrationem in fidem de reali
Christi praesentia in Eucharistia, effecta est conscia sensus
silentiosae adorationis Christi sub speciebus eucharisticis
praesentis. Hac de causa, tabernaculum collocari debet in loco
ecclesiae peculiariter digno; sic construi debet ut veritas
praesentiae realis Christi in Sanctissimo Sacramento efferatur et
manifestetur. 1380 Valde conveniens est,
Christum, hoc modo singulari, Ecclesiae Suae praesentem manere
voluisse. Quia Christus sub Sua forma visibili relicturus erat Suos,
nobis Suam praesentiam volebat donare sacramentalem; quia Ipse Se in
cruce oblaturus erat ut nos salvaret, volebat nos memoriale habere
amoris quo Ipse nos « in finem dilexit » (Io 13,1), usque ad
vitae Suae donum. Re vera, Ipse, in Sua praesentia eucharistica, in
medio nostri modo manet arcano sicut Is qui nos dilexit et tradidit
Semetipsum pro nobis, 355 et quidem manet sub signis quae
hunc amorem exprimunt et communicant:
« Ecclesiae quidem et mundo valde opus est eucharistico
cultu. Praestolatur nos Iesus hoc in caritatis sacramento. Ne tempori
nostro parcamus ut Eum conveniamus cum adoratione, cum contemplatione
fidei plena et parata graves culpas et crimina mundi compensare.
Adoratio nostra profecto numquam deficiat ». 356
1381 « Verum corpus Christi et verum
sanguinem esse in hoc sacramento, ut ait sanctus Thomas, "non sensu
deprehendi potest, sed sola fide, quae auctoritati divinae
innititur. Unde super illud Lucae 22,19: Hoc est corpus meum quod
pro vobis tradetur, dicit Cyrillus: Non dubites an hoc verum
sit; sed potius suscipe verba Salvatoris in fide; cum enim sit
veritas, non mentitur" »: 357
« Adoro Te devote, latens Deitas, quae sub his
figuris vere latitas; Tibi se cor meum totum subicit quia Te
contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in Te fallitur, sed auditu
solo tute creditur; credo quidquid dixit Dei Filius, verbo
veritatis nihil verius ». 358
VI.
Convivium Paschale 1382 Missa
simul et inseparabiliter sacrificale est memoriale in quo crucis
perpetuatur Sacrificium, et sacrum convivium Communionis corporis et
sanguinis Domini. Sed Sacrificii eucharistici celebratio prorsus
dirigitur ad intimam unionem fidelium cum Christo per Communionem.
Communicare est Ipsum recipere Christum qui Se pro nobis obtulit.
1383 Altare, circa quod Ecclesia in Eucharistiae
celebratione congregatur, duas eiusdem mysterii repraesentat
rationes: altare sacrificii et mensam Domini, et quidem eo magis
quod christianum altare symbolum est Ipsius Christi, praesentis in
medio congregationis fidelium Eius, simul sicut victimae pro nostra
reconciliatione oblatae et sicut cibi caelestis qui nobis Se dat. «
Quid est enim altare Christi nisi forma corporis Christi? », inquit
sanctus Ambrosius, 359 et alibi: « Forma corporis altare
est et corpus Christi est in altari ». 360 Liturgia hanc
sacrificii et Communionis unitatem in pluribus exprimit orationibus.
Sic Ecclesia Romana in sua precatur anaphora:
« Supplices Te rogamus, omnipotens Deus: iube haec
perferri per manus sancti angeli Tui in sublime altare Tuum, in
conspectu divinae maiestatis Tuae; ut, quotquot ex hac altaris
participatione sacrosanctum Filii Tui corpus et sanguinem sumpserimus,
omni benedictione caelesti et gratia repleamur ». 361
« Accipite et comedite omnes »: Communio
1384 Dominus instantem ad nos dirigit invitationem ut Ipsum in
Eucharistiae recipiamus sacramento: « Amen, amen dico vobis: Nisi
manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis Eius sanguinem, non
habetis vitam in vobismetipsis » (Io 6,53).
1385 Ut huic invitationi respondeamus, ad hoc momentum tam
magnum et sanctum nos praeparare debemus. Sanctus Paulus ad
conscientiae hortatur examen: « Quicumque manducaverit panem vel
biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis
Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de
calice bibat; qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et
bibit non diiudicans corpus » (1 Cor 11,27-29). Qui peccati
gravis est conscius, sacramentum Reconciliationis recipere debet
antequam ad Communionem accedat. 1386
Fidelis coram huius sacramenti magnitudine non nisi verba
centurionis humiliter et cum ardenti fide repetere potest: 362
« Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum
dic verbo, et sanabitur anima mea ». 363 Et in divina
liturgia sancti Ioannis Chrysostomi, fideles eodem orant spiritu:
« Fac me hodie communicare in Tua Cena mystica, o Fili
Dei. Quia secretum Tuis non dicam inimicis, neque Tibi osculum dabo
Iudae. Sed, sicut latro, ad Te clamo: Memento mei, Domine, in Regno Tuo
». 364
1387 Fideles, ut se convenienter ad
hoc sacramentum praeparent recipiendum, ieiunium in Ecclesia sua
praescriptum observabunt. 365 Habitus corporalis (gestus,
vestis) respectum, sollemnitatem, laetitiam huius exprimet momenti
in quo Christus hospes fit noster. 1388
Ipsi sensui Eucharistiae conforme est, fideles, si dispositiones
habeant quae requiruntur, 366 Communionem recipere, cum
Missam participant: 367 « Valde commendatur illa
perfectior Missae participatio qua fideles post Communionem
sacerdotis ex eodem Sacrificio corpus Dominicum sumunt ». 368
1389 Ecclesia fidelibus obligationem imponit qua ipsi « tenentur
diebus Dominicis et festis interesse divinae liturgiae », 369
et Eucharistiam, saltem semel in anno, recipere, tempore Paschali si
fieri potest, 370 sacramento Reconciliationis praeparati.
Sed Ecclesia fidelibus vehementer commendat sanctam Eucharistiam
diebus Dominicis et festivis recipere, vel adhuc frequentius,
singulis etiam diebus. 1390 Communio sub
una panis specie, propter praesentiam sacramentalem Christi sub
unaquaque specie, totum fructum gratiae Eucharistiae recipere
permittit. Ob rationes pastorales, haec recipiendi Communionem
forma, tamquam maxime habitualis, est in ritu latino legitime
stabilita. « Formam ratione signi pleniorem habet sacra Communio cum
fit sub utraque specie. In ea enim forma signum eucharistici
convivii perfectius elucet ». 371 Talis forma recipiendi
Communionem est habitualis in ritibus orientalibus.
Communionis fructus 1391 Communio
nostram cum Christo auget unionem. Eucharistiam in Communione
recipere, tamquam praecipuum fructum, unionem affert intimam cum
Christo Iesu. Re vera Dominus dicit: « Qui manducat meam carnem et
bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo » (Io 6,56).
Vita in Christo suum invenit fundamentum in convivio eucharistico: «
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui
manducat me, et ipse vivet propter me » (Io 6,57):
« Cum in festivitatibus [Domini] populus corpus accipit
Filii, alius alii Bonum proclamant Nuntium: arrhabonem vitae datum esse;
sicut cum angelus Mariae [Magdalenae] dixit: 'Surrexit Christus!'. Ecce
etiam nunc vitam et resurrectionem illi conferri qui Christum recipit ».
372
1392 Id quod materiale nutrimentum in
vita producit corporali, Communio modo admirabili in nostra vita
spirituali deducit in rem. Communio carnis Christi resuscitati, «
Spiritu Sancto vivificatae et vivificantis », 373 vitam
gratiae in Baptismo susceptam conservat, auget et renovat. Hoc vitae
christianae augmentum eget Communione eucharistica, nostrae
peregrinationis pane, nutriri usque ad mortis horam, in qua nobis
dabitur tamquam viaticum. 1393
Communio nos a peccato separat. Corpus Christi quod in
Communione recipimus, est « traditus pro nobis », et sanguis quem
bibimus, est « effusus pro multis in remissionem peccatorum ». Hac
de causa, Eucharistia nos Christo unire non potest quin simul nos a
peccatis purificet commissis et a peccatis praeservet futuris:
« Quotiescumque accipimus, mortem Domini adnuntiamus.
374 Si mortem, adnuntiamus remissionem peccatorum. Si,
quotiescumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur,
debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittat. Qui semper
pecco, semper debeo habere medicinam ». 375
1394 Sicut nutrimentum materiale ad
vires amissas inservit restaurandas, Eucharistia caritatem roborat
quae, in vita quotidiana, ad se debilitandam tendit; atque haec
vivificata caritas peccata delet venialia. 376
Christus, Se nobis donans, nostrum iterum vivificat amorem nosque
capaces reddit, nostros inordinatos affectus ad creaturas rumpendi
nosque in Eum radicandi:
« Quoniam ergo Christus pro nobis caritate mortuus est,
cum tempore sacrificii commemorationem Mortis Eius facimus, caritatem
nobis tribui per Adventum Sancti Spiritus postulamus; hoc suppliciter
exorantes, ut per ipsam caritatem qua pro nobis Christus crucifigi
dignatus est, nos quoque gratia Sancti Spiritus accepta, mundum
crucifixum habere et mundo crucifigi possimus; [...] munere caritatis
accepto, moriamur peccato et vivamus Deo ». 377
1395 Eucharistia, per ipsam caritatem
quam in nobis accendit, nos a peccatis mortalibus praeservat
futuris. Quo magis Christi vitam participamus et quo magis in Illius
progredimur amicitia, eo difficilius fit cum Illo per peccatum
mortale abscindere coniunctionem. Eucharistia ad peccatorum
mortalium remissionem non ordinatur. Hoc sacramenti Reconciliationis
proprium est. Eucharistiae est proprium, eorum esse sacramentum qui
in plena Ecclesiae sunt communione. 1396
Corporis mystici unitas: Eucharistia facit Ecclesiam.
Illi qui Eucharistiam recipiunt, arctius Christo coniunguntur.
Propterea, Christus omnes coniungit fideles in unum corpus:
Ecclesiam. Communio hanc incorporationem ad Ecclesiam, iam per
Baptismum deductam in rem, renovat, roborat et profundiorem reddit.
In Baptismo vocati sumus ad unum corpus constituendum. 378
Eucharistia hanc adimplet vocationem: « Calix benedictionis, cui
benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis,
quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? Quoniam
unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane
participamus » (1 Cor 10,16-17):
« Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium
vestrum in Mensa dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad
id quod estis, Amen [Utique, verum est] respondetis, et respondendo
subscribitis. Audis enim, corpus Christi; et respondes, Amen. Esto
membrum corporis Christi, ut verum sit Amen ». 379
1397 Eucharistia erga pauperes
obligat: ad corpus et sanguinem Christi pro nobis tradita in
veritate recipienda, Christum in pauperrimis, fratribus Eius,
debemus agnoscere: 380
« Gustasti sanguinem Dominicum, et neque fratrem ita
agnoscis; [...] nunc autem ipsam etiam mensam dedecoras, dum illum qui
dignatus est illius particeps fieri, ne cibis quidem tuis dignum
existimas. [...]. Ab [...] omnibus [peccatis] te liberavit Deus, teque
tali mensa dignatus est: tu vero nec sic quidem benignior effectus es ».
381
1398 Eucharistia et christianorum
unitas. Coram huius mysterii magnitudine sanctus Augustinus
exclamat: « O sacramentum pietatis! O signum unitatis! O
vinculum caritatis! ». 382 Quo magis dolorosae
percipiuntur Ecclesiae divisiones quae communem disrumpunt
participationem mensae Domini, eo urgentiores sunt orationes ad
Dominum ut dies unitatis completae redeant omnium eorum qui in Eum
credunt. 1399 Ecclesiae Orientales quae
in plena communione cum Ecclesia catholica non sunt, Eucharistia
magno cum amore celebrant. « Illae Ecclesiae, quamvis seiunctae,
vera sacramenta [...] [habent], praecipua vero, vi successionis
apostolicae, sacerdotium et Eucharistiam, quibus arctissima
necessitudine adhuc nobiscum coniunguntur ». 383 Proinde
« quaedam communicatio in sacris, datis opportunis
circumstantiis et approbante auctoritate ecclesiastica, non solum
possibilis est sed etiam suadetur ». 384
1400 Communitates ecclesiales e Reformatione ortae, ab Ecclesia
catholica seiunctae, « praesertim propter sacramentum Ordinis
defectum, genuinam atque integram substantiam mysterii eucharistici
non » servant. 385 Hac de causa, pro Ecclesia catholica,
intercommunio eucharistica cum his communitatibus possibilis non
est. Hae tamen communitates ecclesiales « dum in sancta Cena mortis
et resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi
communione significari profitentur atque gloriosum Eius Adventum
exspectant ». 386 1401 Cum
necessitas gravis urget, secundum Ordinarii iudicium, ministri
catholici possunt sacramenta (Eucharistiam, Paenitentiam, Unctionem
infirmorum) aliis conferre christianis qui in plena communione cum
Ecclesia catholica non sunt, sed qui sua sponte illa petunt: oportet
eos tunc fidem catholicam circa haec sacramenta profiteri et in
dispositionibus inveniri quae requiruntur. 387
VII. Eucharistia – « Futurae gloriae pignus »
1402 In quadam vetere oratione, Ecclesia mysterium acclamat
Eucharistiae: « O sacrum convivium in quo Christus sumitur:
recolitur memoria passionis Eius, mens impletur gratia et futurae
gloriae nobis pignus datur ». 388 Si Eucharistia
memoriale est Paschatis Domini, si per nostram altaris Communionem «
omni benedictione caelesti et gratia » replemur, 389
Eucharistia est quoque gloriae caelestis anticipatio.
1403 In ultima Cena, Ipse Dominus intuitum discipulorum Suorum
ad Paschatis consummationem in Regno Dei direxit: « Dico autem
vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum,
cum illud bibam vobiscum novum in Regno Patris mei » (Mt
26,29). 390 Quoties Ecclesia Eucharistiam celebrat, huius
promissionis est memor et eius intuitus vertitur ad Eum « qui
venturus est » (Apc 1,4). In oratione sua Ipsius implorat
Adventum: « Marana tha » (1 Cor 16,22), « Veni, Domine
Iesu » (Apc 22,20), « Adveniat gratia et praetereat mundus
hic ». 391 1404 Ecclesia scit
iam nunc Dominum in Sua venire Eucharistia, et ibi Eum in medio esse
nostri. Tamen haec praesentia est velata. Hac de causa, Eucharistiam
celebramus « exspectantes beatam spem et Adventum Salvatoris nostri
Iesu Christi », 392 orantes « ut [in Regno Tuo] simul
gloria Tua perenniter satiemur, quando omnem lacrimam absterges ab
oculis nostris, quia Te, sicuti es, Deum nostrum videntes, Tibi
similes erimus cuncta per saecula, et Te sine fine laudabimus ».
393 1405 Huius magnae spei, illius
nempe caelorum novorum et terrae novae in quibus habitabit iustitia,
394 nullum securius habemus pignus neque signum magis
manifestum quam Eucharistiam. Re vera, quoties hoc celebratur
mysterium « opus nostrae Redemptionis exercetur » 395 et
nos « unum panem [...] [frangimus], qui pharmacum immortalitatis
est, antidotum, ne moriamur, sed vivamus semper in Iesu Christo ».
396 Compendium
1406 Iesus dixit: « Ego sum panis vivus, qui de caelo
descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum
[...]. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet
vitam aeternam, [...] in me manet, et ego in illo » (Io
6,51.54.56). 1407 Eucharistia cor et
culmen est vitae Ecclesiae, quia in ea Christus Ecclesiam Suam et
omnia eius membra sacrificio laudis et actionis gratiarum sociat Suo
quod semel pro semper in cruce Suo Patri obtulit; Ipse per hoc
sacrificium gratias salutis super Suum effundit corpus quod est
Ecclesia. 1408 Celebratio
eucharistica semper implicat: proclamationem Verbi Dei, actionem
gratiarum Deo Patri pro omnibus Eius beneficiis, praesertim pro dono
Filii Eius, consecrationem panis et vini et participationem in
convivio liturgico per receptionem corporis et sanguinis Domini.
Haec elementa unum eumdemque actum cultus constituunt.
1409 Eucharistia est Paschatis Christi memoriale: id est,
operis salutis per Christi vitam, mortem et resurrectionem
adimpleti, operis per actionem liturgicam praesentis effecti.
1410 Ipse Christus, aeternus Novi Foederis Summus Sacerdos,
per sacerdotum ministerium agens, Sacrificium offert eucharisticum.
Praeterea Idem Christus realiter sub panis et vini speciebus
praesens est Sacrificii eucharistici oblatio.
1411 Solummodo sacerdotes valide ordinati Eucharistiae
possunt praeesse atque panem et vinum consecrare ut corpus et
sanguis fiant Domini. 1412 Signa
essentialia sacramenti sunt panis tritici et vinum vitis, super quae
Spiritus Sancti invocatur benedictio atque sacerdos verba pronuntiat
consecrationis quae Iesus in ultima dixit Cena: « Hoc est
corpus meum quod pro vobis tradetur. [...] Hic est calix
sanguinis mei ». 1413 Per
consecrationem transsubstantiatio fit panis et vini in Christi
corpus et sanguinem. Sub panis et vini speciebus consecratis, Ipse
Christus, vivus et gloriosus, praesens est vere, realiter et
substantialiter, Eius corpus et sanguis cum Eius anima et divinitate.
397 1414 Eucharistia, quatenus
sacrificium, etiam in reparationem offertur peccatorum tam vivorum
quam defunctorum, et ad beneficia spiritualia vel temporalia a Deo
obtinenda. 1415 Qui Christum in
Communione eucharistica vult recipere, in gratiae statu debet
inveniri. Si quis de peccato mortali a se commisso habet
conscientiam, ad Eucharistiam accedere non debet quin prius
absolutionem in sacramento acceperit Poenitentiae.
1416 Sancta corporis et sanguinis Christi Communio unionem
communicantis auget cum Domino, ei peccata remittit venialia eumque
a peccatis praeservat gravibus. Eo quod caritatis vincula inter
communicantem et Christum roborantur, huius sacramenti receptio
unitatem roborat Ecclesiae, corporis mystici Christi.
1417 Ecclesia fidelibus vehementer commendat ut sanctam
recipiant Communionem, cum Eucharistiae participant celebrationem;
eis huius rei obligationem imponit saltem semel in anno.
1418 Eo quod Ipse Christus in altaris Sacramento praesens
est, Eum cultu adorationis honorare oportet. Sanctissimi Sacramenti
visitatio est « erga Christum Dominum [...] et grati
animi argumentum et amoris pignus et debitae adorationis officium
». 398 1419 Christus, cum
ex hoc mundo ad Patrem transierit, nobis in Eucharistia pignus
praebet gloriae apud Se: participatio sancti Sacrificii nos Ipsius
assimilat cordi, nostras sustinet vires peregrinatione huius vitae
perdurante, nos vitam aeternam facit concupiscere atque nos iam
Ecclesiae unit caelesti, beatissimae Virgini et omnibus sanctis.
(288) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
47: AAS 56 (1964) 113.
(289) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
11: AAS 57 (1965) 15.
(290) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 5:
AAS 58 (1966) 997. (291)
Sacra Congregatio Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, 6:
AAS 59 (1967) 545. (292)
Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 18, 5: SC
100, 610 (PG 7, 1028).
(293) Cf 1 Cor 11,20.
(294) Cf Apc 19,9.
(295) Cf Mt 14,19; 15, 36; Mc 8,6.19.
(296) Cf Mt 26,26; 1 Cor 11,24.
(297) Cf Lc 24,13-35.
(298) Cf Act 2,42.46; 20,7.11.
(299) Cf 1 Cor 10,16-17.
(300) Cf 1 Cor 11,17-34.
(301) Cf Ps 116,13.17.
(302) Cf 1 Pe 2,5.
(303) Cf Mal 1,11.
(304) Cf 1 Cor 10,16-17.
(305) Cf Constitutiones apostolicae, 8, 13, 12: SC 336, 208
(Funk, Didascalia et Constitutiones Apostolorum, 1, 516);
Didaché, 9, 5: SC 248, 178 (Funk, Patres apostolici, 1,
22); Ibid., 10, 6: SC 248, 180 (Funk, Patres apostolici
1, 24). (306) Sanctus
Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC 10bis,
76 (Funk 1, 230). (307) Cf
Ps 104,13-15. (308) Cf
Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 95: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453.
(309) Cf Dt 8,3.
(310) Cf Mt 14,13-21; 15,32-39.
(311) Cf Io 2,11.
(312) Cf Mc 14,25.
(313) Cf Io 13,1-17.
(314) Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae
Sacrificio, c. 1: DS 1740.
(315) Cf Io 6.
(316) Cf Mt 26,17-29; Mc 14,12-25; 1 Cor
11,23-25. (317) Concilium
Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966) 947.
(318) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA 1, 184-186 (PG 6,
429). (319) Sanctus
Iustinus, Apologia, 1, 65: CA 1, 176-180 (PG 6, 428).
(320) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
56: AAS 56 (1964) 115.
(321) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21:
AAS 58 (1966) 827. (322)
Cf Lc 24,13-35.
(323) Cf 1 Thess 2,13.
(324) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 18,
4: SC 100, 606 (PG 7, 1027); cf Mal 1,11.
(325) Cf 1 Cor 16,1.
(326) Cf 2 Cor 8,9.
(327) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA 1, 186-188 (PG 6,
429). (328) Cf Prex
eucharistica I seu Canon Romanus, 90: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 451.
(329) Cf Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 65: CA 1, 180 (PG 6,
428). (330) Sanctus
Iustinus, Apologia, 1, 66: CA 1, 180 (PG 6, 428).
(331) Cf Ex 13,3.
(332) Cf Heb 7,25-27.
(333) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3:
AAS 57 (1965) 6. (334)
Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae
Sacrificio, c. 1: DS 1740.
(335) Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae
Sacrificio, c. 2: DS 1743.
(336) Ibid. (337)
Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos, 8, 1: SC
10bis, 138 (Funk 1, 282).
(338) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2:
AAS 58 (1966) 993. (339)
Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae
Sacrificio, c. 2: DS 1743.
(340) Sanctus Augustinus, Confessiones, 9, 11, 27: CCL 27,
149 (PL 32, 775); verba sanctae Monicae, ante suam mortem, ad
sanctum Augustinum et fratrem eius.
(341) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae,
5, 9-10: SC 126, 158-160 (PG 30, 1116-1117).
(342) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 10, 6: CSEL 401,
456 (PL 41, 284). (343) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS
57 (1965) 53. (344) Cf
Mt 25,31-46. (345)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS
56 (1964) 100-101. (346)
Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 73, a. 3,
c: Ed. Leon. 12, 140.
(347) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss.
Eucharistia, canon 1: DS 1651.
(348) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965)
764. (349) Sanctus Ioannes
Chrysostomus, De proditione Iudae homilia, 1, 6: PG 49, 380.
(350) Sanctus Ambrosius, De mysteriis, 9, 50: CSEL 73, 110
(PL 16, 405). (351)
Ibid., 9, 52: CSEL 73, 112 (PL 16, 407).
(352) Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss.
Eucharistia, c. 4: DS 1642.
(353) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss.
Eucharistia, c. 3: DS 1641.
(354) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965)
769. (355) Cf Gal
2,20. (356) Ioannes Paulus
II, Epist. Dominicae Cenae, 3: AAS 72 (1980) 119; cf
Enchiridion Vaticanum, 7, 177.
(357) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965)
757; cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 75,
a. 1, c: Ed. Leon. 12, 156; Sanctus Cyrillus Alexandrinus,
Commentarius in Lucam, 22, 19: PG 72, 912.
(358) AHMA 50, 589. (359)
Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 7: CSEL 73, 61 (PL 16,
447). (360) Sanctus
Ambrosius, De sacramentis, 4, 7: CSEL 73, 49 (PL 16, 437).
(361) Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 96: Missale
Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p.
453. (362) Cf Mt
8,8. (363) Ritus
Communionis, 133: Missale Romanum, editio typica (Typis
Polyglottis Vaticanis 1970) p. 474.
(364) Liturgia Byzantina. Anaphora Iohannis Chrysostomi, Prex
ante Communionem: F.E. Brightman, Liturgies Eastern and Western
(Oxford 1896) p. 394 (PG 63, 920).
(365) Cf CIC canon 919.
(366) Cf CIC canones 916-917.
(367) Fideles, eadem die, altera tantum vice, ss. Eucharistiam
suscipere possunt. Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici
authentice interpretando, Responsa ad proposita dubia, 1: AAS
76 (1984) 746. (368)
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 55:
AAS 56 (1964) 115. (369)
Concilium Vaticanum II, Decr. Orientalium Ecclesiarum, 15:
AAS 57 (1956) 81. (370) Cf
CIC canon 920. (371)
Institutio generalis Missalis Romani, 240: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 68.
(372) Fanqîth, Breviarium iuxta ritum Ecclesiae Antiochenae
Syrorum, v. 1 (Mossul 1886) p. 237a-b.
(373) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis,
5: AAS 58 (1966) 997.
(374) Cf 1 Cor 11,26.
(375) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 4, 28: CSEL 73,
57-58 (PL 16, 446). (376)
Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia,
c. 2: DS 1638. (377)
Sanctus Fulgentius Ruspensis, Contra gesta Fabiani, 28, 17:
CCL 91A, 813-814 (PL 65, 789).
(378) Cf 1 Cor 12,13.
(379) Sanctus Augustinus, Sermo 272: PL 38, 1247.
(380) Cf Mt 25,40.
(381) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam I ad Corinthios,
homilia 27, 5: PG 61, 230.
(382) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus,
26, 13: CCL 36, 266 (PL 35, 1613); cf Concilium Vaticanum II, Const.
Sacrosanctum Concilium, 47: AAS 56 (1964) 113.
(383) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
15: AAS 57 (1965) 102.
(384) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
15: AAS 57 (1965) 102; cf CIC canon 844, § 3.
(385) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
22: AAS 57 (1965) 106.
(386) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
22: AAS 57 (1965) 106.
(387) Cf CIC canon 844, § 4.
(388) In Sollemnitate ss.mi corporis et sanguinis Christi,
Antiphona ad « Magnificat » in II Vesperis: Liturgia Horarum,
editio typica, v. 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 502.
(389) Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 96: Missale
Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p.
453. (390) Cf Lc
22,18; Mc 14,25.
(391) Didaché, 10, 6: SC 248, 180 (Funk, Patres apostolici,
1, 24). (392) Ritus
Communionis, 126 [Embolismus post « Pater noster »]: Missale
Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p.
472; cf Tit 2,13.
(393) Prex eucharistica III, 116: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 465.
(394) Cf 2 Pe 3,13.
(395) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3:
AAS 57 (1965) 6. (396)
Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC
10bis, 76 (Funk 1, 230).
(397) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss.
Eucharistia, c. 3: DS 1640; Ibid., canon 1: DS 1651.
(398) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965)
771. |