CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
CAPUT SECUNDUM SACRAMENTA SANATIONIS
ARTICULUS 5 UNCTIO INFIRMORUM
1499 « Sacra infirmorum Unctione atque oratione presbyterorum,
Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat
ut eos alleviet et salvet, immo eos hortatur ut sese Christi
passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei conferant ».96
I. Eius in Oeconomia salutis fundamenta
Aegritudo in vita humana 1500
Aegritudo et dolor semper inter gravissima fuerunt problemata quae
vitam afficiunt humanam. In aegritudine, homo suam experitur
impotentiam, suos limites suamque finitatem. Omnis aegritudo
efficere potest ut mortem prospiciamus. 1501
Aegritudo ad angustiam ducere potest, ad recedendum in se ipsum,
quandoque ad desperationem et ad rebellionem contra Deum. Potest
etiam personam maturiorem efficere, eam adiuvare ad discernendum in
vita sua quod essentiale non est, ut ipsa se vertat ad id quod est
essentiale. Saepissime aegritudo quaesitionem provocat Dei, reditum
ad Eum. Aegrotus coram Deo
1502 Homo Veteris Testamenti in aegritudine vivit coram Deo.
Ante Deum de sua lamentatur aegritudine97 et ab Eo, vitae
et mortis Domino, sanationem deprecatur.98 Aegritudo fit
conversionis via,99 et Dei indulgentia initiat
sanationem. 100 Israel experitur, aegritudinem, arcano
modo, cum peccato coniungi et malo, et fidelitatem erga Deum,
secundum Eius Legem, reddere vitam: « Ego enim Dominus sanator tuus
» (Ex 15,26). Propheta introspicit dolorem sensum habere
posse redemptorem pro aliorum peccatis. 101 Denique,
Isaias annuntiat Deum esse pro Sion tempus adducturum, quo omnem
dimittet culpam omnemque aegritudinem sanabit. 102
Christus-medicus 1503 Christi erga
aegrotos compassio pluresque Eius sanationes aegrotorum omnis
generis 103 perspicue significant Deum visitavisse plebem
Suam 104 Regnumque Dei omnino appropinquare. Iesus non
solum sanandi habet potentiam, sed etiam peccata dimittendi:
105 Ipse venit ut integrum sanaret hominem, corpus et animam;
Ipse est medicus quo aegroti indigent. 106 Eius compassio
erga omnes qui patiuntur, eo procedit ut Se cum illis efficiat unum:
eram « infirmus, et visitastis me » (Mt 25,36). Eius
praedilectionis amor pro infirmis, saeculorum decursu, christianorum
sollicitudinem omnino peculiarem excitare non desivit erga omnes
illos qui in suo corpore patiuntur vel anima. Ab eo nisus oriuntur
indefessi ad illos sublevandos. 1504
Saepe Iesus ab aegrotis postulat ut credant. 107 Signis
utitur ad sanandum: saliva et manuum impositione, 108
luto et ablutione. 109 Aegroti Eum tangere quaerunt
110 « quia virtus de Illo exibat et sanabat omnes » (Lc
6,19). Ita, in sacramentis, Christus nos « tangere » pergit ad nos
sanandos. 1505 Christus, tot doloribus
commotus, non solum Se ab aegrotis tangi permittit, sed miserias
nostras facit Suas: « Ipse infirmitates nostras accepit et
aegrotationes portavit » (Mt 8,17). 111 Ipse non
omnes sanavit aegrotos. Eius sanationes signa erant Adventus Regni
Dei. Radicaliorem annuntiabant sanationem: victoriam de peccato et
de morte per Eius Pascha. Christus in cruce omne pondus mali super
Se accepit 112 et sustulit « peccatum mundi » (Io
1,29), cuius aegritudo nonnisi consequentia est. Per Suam passionem
et Mortem in cruce, Christus novum sensum dedit dolori: hic iam nos
Ei configurare Eiusque passioni redemptrici potest coniungere.
« Infirmos curate... » 1506 Christus
discipulos invitat Suos ut Eum sequantur, crucem, et ipsi, sumentes
suam. 113 Eum sequentes, novam aegritudinis et aegrotorum
adquirunt visionem. Iesus illos Suae pauperi et servienti consociat
vitae. Eos Sui compassionis et sanationis ministerii efficit
participes: « Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et
sanabant » (Mc 6,12-13). 1507
Dominus resuscitatus hanc renovat missionem (« In nomine meo [...]
super aegrotos manus imponent et bene habebunt »: Mc
16,17-18) eamque confirmat signis quae Ecclesia Nomen Ipsius
invocans peragit. 114 Haec signa speciatim manifestant
Iesum vere esse « Deum qui salvat ». 115
1508 Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat
charisma 116 ad virtutem manifestandam gratiae
Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium
aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet:
« Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur » (2
Cor 12,9); et dolores tolerandos hunc sensum habere posse: «
Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore
Eius, quod est Ecclesia » (Col 1,24).
1509 « Infirmos curate! » (Mt 10,8). Ecclesia hoc a
Domino munus accepit atque officium exsequendi illud tam per curas
quas ipsa affert aegrotis quam per intercessionis orationem qua ipsa
eosdem comitatur. Ipsa in vivificantem Christi credit praesentiam,
animarum et corporum medici. Haec praesentia est peculiariter activa
per sacramenta, et quidem modo prorsus singulari per Eucharistiam,
panem qui vitam donat aeternam 117 et cuius vinculum cum
corporali sanatione a sancto Paulo innuitur. 118
1510 Ecclesia tamen apostolica proprium cognoscit pro aegrotis
ritum, de quo sanctus Iacobus testatur: « Infirmatur quis in vobis?
Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum
oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et
allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei
» (Iac 5,14-15). Traditio in hoc ritu unum e septem Ecclesiae
agnovit sacramentis. 119
Sacramentum infirmorum 1511 Ecclesia
credit et confitetur, inter septem sacramenta, sacramentum haberi
speciatim destinatum ad eos confortandos qui aegritudine probantur:
Unctionem infirmorum:
« Instituta est autem haec sacra Unctio infirmorum
tamquam vere et proprie sacramentum Novi Testamenti a Christo Domino
nostro, apud Marcum quidem insinuatum, 120 per Iacobum autem
apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum ».
121
1512 In traditione liturgica tam in
Oriente quam in Occidente, inde ab antiquitate, habentur testimonia
de unctionibus infirmorum oleo benedicto peractis. Saeculorum
decursu, infirmorum Unctio, modo magis magisque exclusivo, est illis
collata qui in extremo vitae discrimine versabantur. Propterea nomen
« Extremae Unctionis » receperat. Non obstante hac evolutione,
liturgia nunquam Dominum orare desivit ut aegrotus valetudinem
recuperaret, si id eius saluti esset conveniens. 122
1513 Constitutio apostolica « Sacram Unctionem infirmorum » (30
novembris 1972), Concilium Vaticanum II sequens, 123
instituit ut in posterum, in ritu Romano, hoc servetur quod
sequitur:
« Sacramentum Unctionis infirmorum confertur infirmis
periculose aegrotantibus, eos liniendo in fronte et in manibus oleo
olivarum aut, pro opportunitate, alio oleo e plantis, rite benedicto,
haec verba, una tantum vice, proferendo: "Per istam sanctam Unctionem et
suam piissimam misericordiam adiuvet te Dominus gratia Spiritus Sancti,
ut a peccatis liberatum te salvet atque propitius allevet" ». 124
II. Quis recipit et quis hoc confert sacramentum?
In casu gravis infirmitatis... 1514
Unctio infirmorum « non est sacramentum eorum tantum qui in extremo
vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi
iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis
propter infirmitatem vel senium ». 125
1515 Si aegrotus qui Unctionem recepit, valetudinem recuperat,
potest, si nova accidat gravis aegritudo, iterum hoc recipere
sacramentum. Eadem aegritudine perdurante, hoc sacramentum potest
iterari, si aegritudo gravior efficiatur. Congruum est, infirmorum
recipere Unctionem ante chirurgicam cuiusdam momenti sectionem. Idem
valet pro personis senescentis aetatis quarum fragilitas fit
acutior. « ...advocet presbyteros Ecclesiae »
1516 Solummodo sacerdotes (Episcopi et presbyteri) ministri sunt
Unctionis infirmorum. 126 Obligatio est Pastorum, fideles
de huius sacramenti instruere beneficiis. Fideles hortentur aegrotos
ut sacerdotem advocent ad hoc sacramentum recipiendum. Aegroti se
praeparent ad hoc bonis dispositionibus recipiendum, cum Pastoris
sui adiutorio et totius communitatis ecclesialis, quae invitatur ut
aegrotos, modo prorsus peculiari, suis orationibus suisque fraternis
circumdet curis.
III. Quomodo hoc celebratur sacramentum?
1517 Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est
liturgica et communitaria, 127 sive locum habeat in
familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto
vel pro integro aegrotorum coetu. Valde conveniens est, eam intra
Eucharistiam, memoriale Paschatis Domini, celebrari. Si adiuncta id
suadent, celebrationem sacramenti potest Poenitentiae sacramentum
praecedere et Eucharistiae sacramentum sequi. Eucharistia, quatenus
sacramentum Paschatis Christi, semper ultimum peregrinationis
terrestris deberet esse sacramentum, « viaticum » pro « transitu »
ad vitam aeternam. 1518 Verbum et
sacramentum unitatem efformant inseparabilem. Liturgia verbi, quam
poenitentialis praecedit actus, celebrationem aperit. Christi verba,
Apostolorum testimonium fidem aegroti et communitatis suscitant, ad
petendam a Domino virtutem Spiritus Eius.
1519 Sacramenti celebratio praecipue elementa includit quae
sequuntur: « presbyteri Ecclesiae » 128 manus aegrotis —
silentio — imponunt; super aegrotis in fide orant Ecclesiae;
129 haec est Epiclesis huius sacramenti propria; tunc
unctionem oleo peragunt benedicto, si possibile est, ab Episcopo.
Hae actiones liturgicae indicant, quam gratiam hoc sacramentum
conferat aegrotis.
IV. Effectus celebrationis huius sacramenti
1520 Peculiare Spiritus Sancti donum. Prima huius
sacramenti gratia est confortationis gratia, pacis et vigoris animi
ad difficultates superandas quae propriae sunt status aegritudinis
gravis vel fragilitatis senectutis. Haec gratia est Spiritus Sancti
donum quod fiduciam et fidem renovat in Deum atque contra Maligni
roborat tentationes, tentationem nempe defectionis animi et
angustiae coram morte. 130 Haec Domini assistentia per
virtutem Spiritus Eius aegrotum ducere intendit ad animae
sanationem, sed etiam ad illam corporis, si talis est Dei voluntas.
131 Praeterea, « si peccata operatus fuerit, dimittentur ei »
(Iac 5,15). 132 1521
Cum Christi passione coniunctio, Per huius sacramenti gratiam,
aegrotus virtutem recipit et donum se arctius cum Christi passione
coniungendi: quodammodo consecratur ad fructum ferendum per
configurationem ad redemptricem Salvatoris passionem. Dolor, peccati
originalis sequela, novum recipit sensum: participatio fit salvifici
operis Iesu. 1522 Gratia ecclesialis.
Fideles qui hoc recipiunt sacramentum, « sese Christi passioni et
morti libere sociantes, ad bonum populi Dei » conferunt. 133
Ecclesia, hoc in sanctorum communione celebrans sacramentum, pro
aegroti intercedit bono. E parte sua, aegrotus, per huius sacramenti
gratiam, ad Ecclesiae confert sanctificationem et ad bonum omnium
hominum, pro quibus Ecclesia patitur seseque ad Deum Patrem offert
per Christum. 1523 Ad ultimum
transitum praeparatio. Si sacramentum Unctionis infirmorum
omnibus confertur qui aegritudines et infirmitates patiuntur graves,
potiore ratione illis, qui sunt « in exitu vitae constituti »,
134 ita ut illud etiam « sacramentum exeuntium » sit
appellatum. 135 Infirmorum Unctio nostram perficit
conformationem ad mortem et resurrectionem Christi, sicut Baptismus
illam inceperat. Ipsa sanctas complet unctiones quae totam vitam
signant christianam; illa Baptismi vitam novam in nobis
sigillaverat; illa Confirmationis nos ad huius vitae proelium
roboraverat. Haec ultima unctio finem munit nostrae vitae firmo
praesidio pro ultimis ante ingressum in Domum Patris certaminibus.
136
V. Viaticum, ultimum christiani sacramentum
1524 Illis qui hanc vitam sunt relicturi, Ecclesia offert,
praeter infirmorum Unctionem, Eucharistiam tamquam viaticum.
Communio corporis et sanguinis Christi, recepta hoc momento
transitus ad Patrem, sensum habet et momentum peculiaria. Est semen
vitae aeternae et virtus resurrectionis, secundum Domini verba: «
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam
aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die » (Io
6,54). Eucharistia, Christi mortui et resuscitati sacramentum, tunc
sacramentum transitus est de morte ad vitam, ex hoc mundo ad Patrem.
137 1525 Hoc modo, sicut Baptismi,
Confirmationis et Eucharistiae sacramenta constituunt unitatem quae
« sacramenta initiationis christianae » appellatur, dici potest
Poenitentiam, sanctam Unctionem et Eucharistiam, cum vita christiana
suum attingit finem, constituere, quatenus viaticum praestant, «
sacramenta quae praeparant ad Patriam » seu sacramenta quae
peregrinationem complent.
Compendium 1526 « Infirmatur
quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum,
unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit
infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit,
dimittentur ei » (Iac 5,14-15).
1527 Sacramentum Unctionis infirmorum habet, ut scopum,
gratiam conferre specialem christiano qui difficultates experitur
statui gravis aegritudinis vel senectutis inhaerentes.
1528 Opportunum ad sanctam Unctionem recipiendam tempus certo
iam advenit, cum fidelis in mortis periculo propter aegritudinem vel
senectutem incipit versari. 1529
Quoties christianus in gravem incidit morbum, sanctam Unctionem
recipere potest, itemque cum, post illam receptam, gravescit
aegritudo. 1530 Solummodo
sacerdotes (presbyteri et Episcopi) Unctionis infirmorum possunt
conferre sacramentum; ad illud conferendum oleo utuntur benedicto ab
Episcopo, vel, si necessarium est, ab ipso presbytero celebranti.
1531 Id quod in huius sacramenti celebratione essentiale est,
consistit ex unctione super aegroti frontem et manus (in ritu
Romano) vel super alias corporis partes (in Oriente), quam unctionem
liturgica deprecatio celebrantis comitatur sacerdotis, qui specialem
huius sacramenti postulat gratiam. 1532
Specialis gratia sacramenti Unctionis infirmorum habet tamquam
effectus: — infirmi coniunctionem cum
passione Christi, pro eius et totius Ecclesiae bono; —
solacium, pacem et virtutem ad dolores aegritudinis vel senectutis
christiano modo tolerandos; — remissionem peccatorum, si
aegrotus illam per Poenitentiae sacramentum obtinere nequivit;
— valetudinis restitutionem, si id spirituali est saluti conveniens;
— praeparationem ad transitum in vitam aeternam.
(96) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11:
AAS 57 (1965) 15. (97) Cf
Ps 38. (98) Cf Ps
6,3; Is 38. (99) Cf
Ps 38,5; 39,9.12.
(100) Cf Ps 32,5; 107,20; Mc 2,5-12.
(101) Cf Is 53,11.
(102) Cf Is 33,24.
(103) Cf Mt 4,24.
(104) Cf Lc 7,16.
(105) Cf Mc 2,5-12.
(106) Cf Mc 2,17.
(107) Cf Mc 5,34.36; 9,23.
(108) Cf Mc 7,32-36; 8,22-25.
(109) Cf Io 9,6-15.
(110) Cf Mc 3,10; 6,56.
(111) Cf Is 53,4.
(112) Cf Is 53,4-6.
(113) Cf Mt 10,38.
(114) Cf Act 9,34; 14,3.
(115) Cf Mt 1,21; Act 4,12.
(116) Cf 1 Cor 12,9.28.30.
(117) Cf Io 6,54.58.
(118) Cf 1 Cor 11,30.
(119) Cf Sanctus Innocentius I, Epistula Si instituta
ecclesiastica: DS 216; Concilium Florentinum, Decretum pro
Armenis: DS 1324-1325; Concilium Tridentinum, Sess. 14a,
Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 1-2: DS 1695-1696;
Id., Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canones 1-2: DS
1716-1717. (120) Cf Mc
6,13. (121) Concilium
Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis,
c. 1: DS 1695. Cf Iac 5,14-15.
(122) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento
extremae Unctionis, c. 2: DS 1696.
(123) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
73: AAS 54 (1964) 118-119.
(124) Paulus VI, Const. ap. Sacram Unctionem infirmorum: AAS
65 (1973) Cf CIC 847, § 1.
(125) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
73: AAS 56 (1964) 118-119; cf CIC canones 1004, § 1. 1005. 1007;
CCEO canon 738. (126) Cf
Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae
Unctionis, c. 3: DS 1697; Id., Sess. 14a, Canones de extrema
Unctione, canon 4: DS 1719; CIC canon 1003; CCEO canon 739, § 1.
(127) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
27: AAS 56 (1964) 107.
(128) Cf Iac 5,14.
(129) Cf Iac 5,15.
(130) Cf Heb 2,15.
(131) Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1325.
(132) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de extrema
Unctione, canon 2: DS 1717.
(133) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11:
AAS 57 (1965) 15. (134)
Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae
Unctionis, c. 3: DS 1698.
(135) Ibid. (136)
Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento
extremae Unctionis, Prooemium: DS 1694.
(137) Cf Io 13,1. |