CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
CAPUT TERTIUM SACRAMENTA IN SERVITIUM COMMUNIONIS
ARTICULUS 6 SACRAMENTUM ORDINIS
1536 Ordo est sacramentum per quod missio a Christo Ipsius
Apostolis concredita exerceri pergit in Ecclesia usque ad finem
temporum: est igitur ministerii apostolici sacramentum. Tres
implicat gradus: Episcopatum, presbyteratum et diaconatum.
[De institutione et missione ministerii apostolici a Christo cf nn.
874-896. Hic solum agitur de via sacramentali per quam hoc
transmittitur ministerium].
I. Cur hoc sacramenti Ordinis nomen?
1537 Verbum Ordo, in antiquitate Romana, corpora sensu
civili constituta designabat, praesertim corpus eorum qui gubernant.
Ordinatio acceptionem in quemdam designat ordinem. In
Ecclesia corpora habentur constituta, quae Traditio, non sine
fundamentis in sacra Scriptura, 141 inde ab antiquis
temporibus nomine táxeis (graece), ordines appellat:
sic liturgia de ordine Episcoporum loquitur, de ordine
presbyterorum, de ordine diaconorum. Alii etiam coetus
hoc nomen ordinis accipiunt: catechumeni, virgines,
coniugati, viduae... 1538 Acceptio in
quoddam ex his Ecclesiae corporibus fiebat per ritum qui
ordinatio appellabatur, per actum nempe religiosum et liturgicum
qui erat consecratio, benedictio vel sacramentum. Hodie verbum
ordinatio reservatur actui sacramentali qui in Episcoporum,
presbyterorum et diaconorum accipit ordinem et qui meram superat
electionem, designationem, delegationem vel institutionem
a communitate peractas, quia Spiritus Sancti confert donum quod
potestatem sacram 142 exercere sinit, et quod solum
ab Ipso Christo, per Eius Ecclesiam, potest procedere. Ordinatio
etiam consecratio appellatur, quia segregatio est et muneris
collatio ab Ipso Christo pro Eius Ecclesia. Impositio manuum
Episcopi, cum prece consecratoria, signum constituit visibile huius
consecrationis.
II. Sacramentum Ordinis in Oeconomia salutis
Sacerdotium Veteris Foederis 1539
Populus electus a Deo constitutus est tamquam « regnum sacerdotum et
gens sancta » (Ex 19,6). 143 Sed, intra populum
Israel, Deus unam ex duodecim tribubus elegit, illam Levi, pro
servitio liturgico segregatam; 144 Ipse Deus pars est
hereditatis eius. 145 Ritus proprius origines sacerdotii
Veteris Foederis consecravit. 146 Sacerdotes in eo « pro
hominibus constituuntur in his, quae sunt ad Deum, ut offerant dona
et sacrificia pro peccatis ». 147
1540 At hoc sacerdotium, institutum ad verbum Dei annuntiandum
148 et ad communionem cum Deo iterum stabiliendam per
sacrificia et orationem, incapax manet salutem operandi, egens
incessanter sacrificia iterare, quin ad definitivam perveniat
sanctificationem, 149 quam solummodo sacrificium Christi
operaturum erat. 1541 Ecclesiae tamen
liturgia in sacerdotio Aaronis et in levitarum servitio, sicut etiam
in septuaginta « Senum » institutione, 150
praefigurationes perspicit ministerii ordinati Novi Foederis. Sic,
in ritu latino, Ecclesia orat in oratione consecratoria ordinationis
Episcoporum:
« Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, [...] Tu qui
dedisti in Ecclesia Tua normas per verbum gratiae Tuae, qui
praedestinasti ex principio genus iustorum ab Abraham, qui constituisti
principes et sacerdotes, et sanctuarium Tuum sine ministerio non
dereliquisti... ». 151
1542 In presbyterorum ordinatione,
orat Ecclesia:
« Domine, sancte Pater, [...] iam in Priore Testamento
officia sacramentis mysticis instituta creverunt: ut cum Moysen et Aaron
regendo et sanctificando populo praefecisses, ad eorum societatis et
operis adiumentum sequentis ordinis et dignitatis viros eligeres. Sic in
eremo, per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum
propagasti [...]. Sic in filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam
transfudisti ». 152
1543 Et in prece consecratoria pro
diaconorum ordinatione, Ecclesia confitetur:
« Omnipotens Deus, [...] Ecclesiam Tuam [...] in
augmentum templi novi crescere dilatarique largiris, sacris muneribus
trinos gradus ministrorum nomini Tuo servire constituens, sicut iam ab
initio Levi filios elegisti, ad prioris tabernaculi ministerium
explendum ». 153
Unicum Christi sacerdotium
1544 Omnes praefigurationes sacerdotii Veteris Foederis suam
inveniunt adimpletionem in Christo Iesu qui est « unicus [...]
mediator Dei et hominum » (1 Tim 2,5). Melchisedech, «
sacerdos Dei altissimi » (Gn 14,18), a Traditione christiana
consideratur sicut praefiguratio sacerdotii Christi, qui unus est «
pontifex iuxta ordinem Melchisedech » (Heb 5,10; 6,20), «
sanctus, innocens, impollutus » (Heb 7,26), quique « una
[...] oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur »
(Heb 10,14), id est, uno Suae crucis sacrificio.
1545 Sacrificium Christi redemptivum est unicum, semel pro
semper peractum. Et tamen ipsum in Sacrificio eucharistico Ecclesiae
fit praesens. Idem dicendum est de unico Christi sacerdotio: illud
praesens fit per sacerdotium ministeriale quin unicitas sacerdotii
minuatur Christi: « Et ideo solus Christus est verus Sacerdos, alii
autem ministri Eius ». 154 Duae
unius sacerdotii Christi participationes
1546 Christus, Summus Sacerdos et unus mediator, Ecclesiam
fecit regnum sacerdotum Deo et Patri Suo. 155 Tota
credentium communitas, qua talis, est sacerdotalis. Fideles suum
baptismale exercent sacerdotium per suam participationem,
unusquisque secundum suam propriam vocationem, missionis Christi,
Sacerdotis, Prophetae et Regis. Per Baptismi et Confirmationis
sacramenta, fideles « consecrantur in [...] sacerdotium sanctum ».
156 1547 Episcoporum et
presbyterorum sacerdotium ministeriale seu hierarchicum et commune
omnium fidelium sacerdotium, quamquam « unum [...] et alterum suo
peculiari modo de uno Christi sacerdotio participant », 157
differunt tamen essentia, quamquam « ad invicem [...] ordinantur ».
158 Quonam sensu? Dum commune fidelium sacerdotium in rem
deducitur per incrementum gratiae baptismalis, vitae fidei, spei et
caritatis, vitae secundum Spiritum, sacerdotium ministeriale in
servitium est sacerdotii communis, ad incrementum gratiae
baptismalis omnium christianorum refertur. Unum habetur ex mediis
per quae Christus Suam Ecclesiam aedificare et ducere non desinit.
Propterea per proprium transmittitur sacramentum, per Ordinis
sacramentum. In persona Christi-Capitis...
1548 In ecclesiali ministri ordinati servitio, Ipse Christus,
Ecclesiae Suae est praesens, quatenus Caput Sui corporis, Pastor Sui
gregis, Summus sacrificii redemptoris Sacerdos, veritatis Magister.
Hoc est quod Ecclesia exprimit affirmans sacerdotem, virtute
sacramenti Ordinis, in persona Christi Capitis agere:
159
« Idem itaque Sacerdos, Christus Iesus, cuius quidem
sacram personam Eius administer gerit. Hic siquidem, ob consecrationem
quam accepit sacerdotalem, Summo Sacerdoti assimulatur, ac potestate
fruitur operandi virtute ac persona Ipsius Christi ». 160
« Christus autem est fons totius sacerdotii: nam sacerdos
legalis erat figura Ipsius; sacerdos autem novae Legis in persona Ipsius
operatur ». 161
1549 Per ministerium ordinatum,
praesertim Episcoporum et presbyterorum, praesentia Christi, tamquam
Capitis Ecclesiae, in communitate credentium, visibilis fit.
162 Secundum pulchram sancti Ignatii Antiocheni locutionem,
Episcopus est typos tou Patrós, quasi vivens imago Dei
Patris. 163 1550 Haec Christi
praesentia in ministro non sic debet intelligi ac si hic contra
omnes humanas debilitates esset praemunitus, contra spiritum
dominationis, contra errores, etiam contra peccatum. Spiritus Sancti
virtus non omnibus ministri actibus eodem modo suam dat cautionem.
Dum in sacramentis, haec datur cautio, ita ut ipsum ministri
peccatum fructum gratiae impedire nequeat, multi alii habentur actus
in quibus humanum ministri sigillum relinquit vestigia quae non
semper signum sunt fidelitatis erga Evangelium, et quae consequenter
apostolicae Ecclesiae fecunditati nocere possunt.
1551 Hoc sacerdotium est ministeriale. « Munus [...]
illud, quod Dominus Pastoribus populi Sui commisit, verum est
servitium ». 164 Ad Christum et ad homines plene
refertur. Plene a Christo et ab Eius dependet unico sacerdotio, et
pro hominibus et Ecclesiae constitutum est communitate. Sacramentum
Ordinis « sacram potestatem » communicat, quae alia non est ac illa
Christi. Huius auctoritatis exercitium debet igitur secundum
exemplar mensurari Christi, qui propter amorem ultimus et omnium
factus est servus. 165 « Iure itaque Dominus curam gregis
amoris erga Se argumentum esse dixit ». 166
...« nomine totius Ecclesiae » 1552
Sacerdotium ministeriale non solum habet munus repraesentandi
Christum — Ecclesiae Caput — coram fidelium congregatione, agit
etiam totius Ecclesiae nomine, cum Deo orationem praesentat
Ecclesiae 167 et maxime cum eucharisticum offert
Sacrificium. 168 1553 « Nomine
totius Ecclesiae », hoc non significat sacerdotes delegatos esse
communitatis. Ecclesiae oratio et oblatio ab oratione et oblatione
Christi, Capitis eius, sunt inseparabiles. Semper est cultus Christi
in Ecclesia Sua et per ipsam. Tota Ecclesia, corpus Christi, orat et
se offert « per Ipsum et cum Ipso et in Ipso », in unitate Spiritus
Sancti, Deo Patri. Totum corpus, caput et membra, orat et se
offert, et propterea illi qui, in corpore, speciatim eius sunt
ministri, appellantur ministri non solum Christi, sed etiam
Ecclesiae. Quia sacerdotium ministeriale Christum repraesentat,
potest Ecclesiam repraesentare.
III. Tres sacramenti Ordinis gradus
1554 « Ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversis
ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, presbyteri
et diaconi vocantur ». 169 Doctrina catholica, in
liturgia, Magisterio et constanti Ecclesiae explicita praxi,
agnoscit, duos gradus participationis ministerialis exsistere
sacerdotii Christi: Episcopatum et presbyteratum. Diaconatus ad
illos adiuvandos atque ad illis serviendum destinatur. Propterea
verbum sacerdos designat, in usu hodierno, Episcopos et
presbyteros, sed non diaconos. Tamen doctrina catholica docet,
gradus participationis sacerdotalis (Episcopatum et presbyteratum)
et gradum servitii (diaconatum) conferri, hos omnes tres, actu
sacramentali qui « ordinatio » appellatur, id est, sacramento
Ordinis:
« Cuncti revereantur diaconos ut Iesum Christum, sicut et
Episcopum, qui est typus Patris, presbyteros autem ut senatum Dei et
concilium Apostolorum. Sine his Ecclesia non vocatur ». 170
Ordinatio episcopalis – plenitudo
sacramenti Ordinis 1555 « Inter varia
illa ministeria quae inde a primis temporibus in Ecclesia
exercentur, teste traditione, praecipuum locum tenet munus illorum
qui, in Episcopatum constituti, per successionem ab initio
decurrentem, apostolici seminis traduces habent ». 171
1556 Ad suam altam adimplendam missionem, « Apostoli speciali
effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt, et
ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale
tradiderunt, quod usque ad nos in episcopali consecratione
transmissum est ». 172 1557
Concilium Vaticanum II docet « episcopali consecratione
plenitudinem conferri sacramenti Ordinis, quae nimirum et
liturgica Ecclesiae consuetudine et voce sanctorum Patrum summum
sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur ». 173
1558 « Episcopalis autem consecratio, cum munere sanctificandi,
munera quoque confert docendi et regendi [...]. Perspicuum est
manuum impositione et verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti
ita conferri et sacrum characterem ita imprimi, ut Episcopi,
eminenti ac adspectabili modo, Ipsius Christi Magistri, Pastoris et
Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant ». 174
« Episcopi itaque, per Spiritum Sanctum qui datus est eis, veri et
authentici effecti sunt fidei Magistri, Pontifices ac Pastores ».
175 1559 « Membrum Corporis
episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et
hierarchica communione cum Collegii capite atque membris ». 176
Indoles et natura collegiales ordinis episcopalis
manifestantur, inter alia, vetere Ecclesiae praxi quae pro novi
Episcopi consecratione vult ut plures Episcopi participent in sacro.
177 Pro legitima Episcopi ordinatione, hodie specialis
Episcopi Romani requiritur interventus, ratione suae qualitatis
supremi visibilis vinculi communionis Ecclesiarum particularium in
una Ecclesia et sponsoris earum libertatis.
1560 Unusquisque Episcopus, tamquam Christi vicarius, pastorale
habet munus Ecclesiae particularis quae ipsi est concredita, sed
simul pro omnibus Ecclesiis sollicitudinem cum omnibus suis
in Episcopatu fratribus gestat collegialiter: « Quodsi unusquisque
Episcopus portionis tantum gregis sibi commissae sacer Pastor est,
tamen qua legitimus Apostolorum successor ex Dei institutione et
praecepto apostolici muneris Ecclesiae una cum ceteris Episcopis
sponsor fit ». 178 1561
Quidquid nunc dictum est, explicat cur Eucharistia ab Episcopo
celebrata prorsus specialem habeat significationem tamquam
expressionem Ecclesiae circa altare congregatae sub praesidentia
illius qui visibiliter repraesentat Christum, bonum Pastorem et
Caput Ecclesiae Eius. 179
Ordinatio presbyterorum – cooperatorum Episcoporum
1562 « Christus, quem Pater sanctificavit et misit in mundum,
consecrationis missionisque Suae per Apostolos Suos, eorum
successores, videlicet Episcopos participes effecit, qui munus
ministerii sui, vario gradu, variis subiectis in Ecclesia legitime
tradiderunt ». 180 Eorum « munus ministerii, subordinato
gradu, presbyteris traditum est, ut in Ordine presbyteratus
constituti, ad rite explendam missionem apostolicam a Christo
concreditam, ordinis episcopalis essent cooperatores
». 181 1563 « Officium
presbyterorum, utpote ordini episcopali coniunctum, participat
auctoritatem qua Christus Ipse corpus Suum extruit, sanctificat et
regit. Quare sacerdotium presbyterorum initiationis christianae
sacramenta supponit, peculiari tamen illo sacramento confertur, quo
presbyteri, unctione Spiritus Sancti, speciali charactere signantur
et sic Christo Sacerdoti configurantur, ita ut in persona Christi
Capitis agere valeant ». 182 1564
« Presbyteri, quamvis pontificatus apicem non habeant et in
exercenda sua potestate ab Episcopis pendeant, cum eis tamen
sacerdotali honore coniuncti sunt et vi sacramenti Ordinis, ad
imaginem Christi, Summi atque aeterni Sacerdotis, 183 ad
Evangelium praedicandum fidelesque pascendos et ad divinum cultum
celebrandum consecrantur, ut veri sacerdotes Novi Testamenti
». 184 1565 Sacerdotes,
virtute sacramenti Ordinis, universalitatem participant missionis
Apostolis a Christo concreditae. Donum spirituale quod in
ordinatione receperunt, eos praeparat, non ad missionem quamdam
limitatam et restrictam, sed ad missionem salutis amplitudinis
universalis, « usque ad ultimum terrae » (Act 1,8), 185
ita ut sint « animo parati ad Evangelium ubique praedicandum ».
186 1566 « Suum vero munus sacrum
maxime exercent in eucharistico cultu vel synaxi, qua in
persona Christi agentes Eiusque mysterium proclamantes, vota
fidelium sacrificio Capitis ipsorum coniungunt, et unicum
sacrificium Novi Testamenti, Christi scilicet Sese Patri immaculatam
hostiam semel offerentis, in Sacrificio Missae usque ad Adventum
Domini repraesentant et applicant ». 187 Ex hoc unico
sacrificio, totum eorum sacerdotale ministerium suam haurit vim.
188 1567 « Presbyteri, ordinis
episcopalis providi cooperatores eiusque adiutorium et organum, ad
populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium cum suo
Episcopo constituunt, diversis quidem officiis mancipatum. In
singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum
fidenti et magno animo sociantur, quodammodo praesentem reddunt
eiusque munera et sollicitudinem pro parte suscipiunt et cura
cotidiana exercent ». 189 Presbyteri ministerium suum
exercere non possunt nisi dependentes ab Episcopo et in communione
cum ipso. Oboedientiae promissio quam Episcopo in ordinationis
faciunt momento et osculum pacis Episcopi ad finem liturgiae
ordinationis significant, Episcopum eos tamquam suos collaboratores,
suos filios, suos fratres suosque amicos considerare, eosque
vicissim illi amorem debere et oboedientiam.
1568 « Presbyteri, per ordinationem in Ordine presbyteratus
constituti, omnes inter se intima fraternitate sacramentali
nectuntur; specialiter autem in dioecesi cuius servitio sub Episcopo
proprio addicuntur unum presbyterium efformant ». 190
Presbyterii unitas expressionem invenit liturgicam in consuetudine,
secundum quam presbyteri, in ritu ordinationis, post Episcopum, et
ipsi manus imponunt. Ordinatio diaconorum – «
ad ministerium » 1569 « In gradu
inferiori hierarchiae sistunt diaconi, quibus "non ad sacerdotium,
sed ad ministerium" manus imponuntur ». 191 Pro diacono
ordinando, solus Episcopus manus imponit, ita significans diaconum
in muneribus suae « diaconiae » Episcopo speciatim annecti. 192
1570 Diaconi missionem et gratiam Christi, modo speciali,
participant. 193 Ordinis sacramentum eos signat
sigillo (« charactere ») quod nemo delere potest et quod eos
configurat Christo qui factus est « diaconus », id est, omnium
minister. 194 Ad diaconos pertinent, inter alia, Episcopo
et presbyteris in mysteriorum divinorum celebratione assistere,
maxime Eucharistiae, eamque distribuere, Matrimonio assistere idque
benedicere, Evangelium proclamare et praedicare, exsequiis
praesidere atque se diversis caritatis consecrare servitiis.
195 1571 Post Concilium Vaticanum
II, ab Ecclesia latina diaconatus « tamquam proprius ac permanens
gradus hierarchiae » 196 est iterum stabilitus, dum
Ecclesiae Orientales illum semper servaverant. Hic diaconatus
permanens, qui viris coniugatis conferri potest, Ecclesiam
multum ad eius ditavit missionem. Re vera, aptum est et utile, viros
qui in Ecclesia ministerium vere diaconale explent sive in vita
liturgica et pastorali sive in operibus socialibus et caritativis «
per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et
altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam
sacramentalem diaconatus efficacius expleant ». 197
IV. Huius sacramenti celebratio 1572
Celebratio ordinationis Episcopi, presbyterorum vel diaconorum,
propter suum pro vita Ecclesiae particularis momentum, fidelium
postulat concursum quam maximum sit possibile. Die Dominica et in
cathedrali ecclesia potissimum peragetur cum sollemnitate adiunctis
accommodata. Tres ordinationes, Episcopi nempe, presbyteri et
diaconi, idem sequuntur schema. Earum locus intra eucharisticam est
liturgiam. 1573 Ritus essentialis
sacramenti Ordinis, pro tribus gradibus, impositione manuum ab
Episcopo super caput ordinandi peracta constituitur atque prece
consecratoria specifica quae a Deo effusionem postulat Spiritus
Sancti Eiusque dona ministerio, ad quod candidatus ordinatur,
accommodata. 198 1574 Sicut in
omnibus sacramentis, ritus quidam annexi celebrationem circumdant.
In diversis traditionibus liturgicis magnopere variantes, in communi
habent, eos multiplices exprimere gratiae sacramentalis rationes.
Sic, in ritu latino, ritus initiales — ordinandi presentatio et
electio, Episcopi allocutio, ordinandi interrogatorium, sanctorum
litaniae — testantur candidati electionem secundum usum Ecclesiae
esse factam actumque sollemnem praeparant consecrationis, post quam
plures sequuntur ritus ut mysterium adimpletum exprimant et
symbolice perficiant: pro Episcopo et presbytero unctio sancto
chrismate, signum specialis unctionis Spiritus Sancti qui fecundum
eorum reddit ministerium; libri Evangeliorum, anuli, mitrae et
baculi traditio Episcopo tamquam signum eius missionis apostolicae
annuntiandi verbum Dei, eius fidelitatis erga Ecclesiam, Sponsam
Christi, eius muneris pastoris gregis Domini; presbytero traditio
patenae et calicis, oblationis plebis sanctae, 199 ad
quam Deo praesentandam vocatur; traditio libri Evangeliorum diacono
qui missionem iam accepit Evangelium Christi nuntiandi.
V. Quis potest hoc sacramentum conferre?
1575 Christus Apostolos elegit eisque in Sua missione Suaque
auctoritate dedit participationem. Ad dexteram Patris elevatus,
gregem Suum non deserit, sed eum per Apostolos sub continua Sua
custodit protectione et adhuc per hos eosdem dirigit Pastores qui
hodie Eius opus prosequuntur. 200 Christus igitur quosdam
« dat » esse Apostolos, alios autem Pastores. 201 Ipse
per Episcopos agere pergit. 202
1576 Quia sacramentum Ordinis est ministerii apostolici
sacramentum, ad Episcopos, quatenus Apostolorum successores,
pertinet « donum spirituale », 203 « apostolici seminis
traduces » 204 transmittere. Episcopi valide ordinati, id
est, illi qui in successione sunt apostolica, valide tres sacramenti
Ordinis conferunt gradus. 205
VI. Quis potest hoc recipere sacramentum?
1577 « Sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus
». 206 Dominus Iesus viros elegit ad efformandum duodecim
Apostolorum collegium, 207 atque idem fecerunt Apostoli
cum elegerunt collaboratores, 208 qui eis in eorum
succederent munere. 209 Episcoporum collegium cum quo
presbyteri in sacerdotio sunt coniuncti, praesens, usque ad Christi
reditum, reddit et actuale efficit Duodecim collegium. Ecclesia se
agnoscit huius electionis Ipsius Domini vinculo alligatam. Hac de
causa, mulierum ordinatio possibilis non est. 210
1578 Nemo habet ius sacramentum Ordinis recipiendi. Re
vera, nemo sibi hoc sumit munus. Ad illud fit a Deo vocatio.
211 Qui signa vocationis Dei ad ministerium ordinatum
agnoscere putat, suum optatum humiliter submittere debet Ecclesiae
auctoritati, ad quam pertinent responsabilitas et ius aliquem
vocandi ad ordines recipiendos. Sicut omnis gratia, hoc sacramentum
recipi non potest nisi tamquam donum immeritum.
1579 Omnes Ecclesiae latinae ministri ordinati, praeter diaconos
permanentes, modo normali inter fideles viros eliguntur qui ut
coelibes vivunt et voluntatem habent coelibatum servandi «
propter Regnum caelorum » (Mt 19,12). Vocati ut sine
divisione Domino consecrentur et illis quae sunt Eius, 212
se totos Deo et hominibus tradunt. Coelibatus signum est huius novae
vitae in cuius servitium minister consecratur Ecclesiae; laeto
acceptus corde, modo splendenti Regnum annuntiat Dei. 213
1580 In Ecclesiis Orientalibus, inde a saeculis, disciplina
viget diversa: dum Episcopi solum inter coelibes eliguntur, viri
coniugati possunt diaconi et presbyteri ordinari. Haec praxis, a
longo tempore, legitima habetur; hi presbyteri ministerium in suis
communitatibus exercent fructuosum. 214 Ceterum,
coelibatus presbyterorum in Ecclesiis Orientalibus valde est in
honore, et plures presbyteri illum propter Regnum Dei libere
elegerunt. In Oriente, sicut in Occidente, qui sacramentum recepit
Ordinis, non potest iam matrimonium contrahere.
VII. Effectus sacramenti Ordinis
Character indelebilis 1581 Hoc
sacramentum ordinandum Christo per gratiam Spiritus Sancti
configurat specialem, ut sit instrumentum Christi pro Eius Ecclesia.
Per ordinationem recipitur capacitas agendi tamquam Christi legatus,
Capitis Ecclesiae, in Eius triplici munere sacerdotis, prophetae et
regis. 1582 Sicut in Baptismo et
Confirmatione, haec participatio muneris Christi semel pro semper
praebetur. Sacramentum Ordinis confert, et ipsum, characterem
spiritualem indelebilem et iterari non potest nec ad tempus
conferri. 215 1583 Valide
ordinatus potest certe, gravibus de causis, ab obligationibus et
muneribus exonerari ordinationi coniunctis vel prohiberi ne ea
exerceat, 216 sed non potest, sensu stricto, laicus
rursus fieri quia impressus ordinatione character manet semper.
217 Vocatio et missio receptae die eius ordinationis eum
permanenti modo signant. 1584 Quia
Christus est qui ultimo agit et operatur salutem per ministrum
ordinatum, huius indignitas non impedit quominus Christus agat.
218 Sanctus Augustinus id firmiter asserit:
« Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo
computatur; sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit
purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. [...]
Spiritalis enim virtus sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis
pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur ». 219
Gratia Spiritus Sancti
1585 Spiritus Sancti gratia huic sacramento propria est illa
configurationis ad Christum Sacerdotem, Magistrum et Pastorem, cuius
ordinatus constituitur minister. 1586 Pro
Episcopo est imprimis gratia roboris (« Spiritum principalem » seu
Spiritum qui principes constituit, petit oratio consecrationis
Episcopi in ritu latino 220): illa ducendi suam Ecclesiam
eamque defendendi fortiter et prudenter sicut pater et pastor, cum
amore erga omnes gratuito et praedilectione erga pauperes, infirmos
et nos. 221 Haec gratia illum impellit ut Evangelium
omnibus nuntiet, ut gregi suo sit exemplar, ut illum in via
sanctificationis praecedat, se in Eucharistia cum Christo Sacerdote
et Victima unum efficiens, quin timeat pro ovibus suis dare vitam:
« Da, cordis cognitor Pater, super hunc servum Tuum, quem
elegisti ad Episcopatum, pascere gregem sanctum Tuum, et primatum
sacerdotii Tibi exhibere sine reprehensione, servientem noctu et die,
incessanter repropitiari vultum Tuum et offerre dona sanctae Ecclesiae
Tuae, spiritu primatus sacerdotii habere potestatem dimittere peccata
secundum mandatum Tuum, dare sortes secundum praeceptum Tuum, solvere
etiam omnem colligationem secundum potestatem quam dedisti Apostolis,
placere autem Tibi in mansuetudine et mundo corde, offerentem Tibi
odorem suavitatis, per Puerum Tuum Iesum Christum... ». 222
1587 Donum spirituale, quod ordinatio
confert presbyteralis, hac oratione ritui Byzantino propria
exprimitur. Episcopus, manus imponens, dicit inter alia:
« Ipse Domine, etiam et istum quem Tibi presbyteri gradum
subire complacuit, dono Sancti Tui Spiritus adimple, ut inculpate sancto
Tuo altari assistere dignus fiat, Regni Tui Evangelium annuntiare,
veritatis Tuae verbum sanctificare, dona et hostias spirituales Tibi
offerre, populumque Tuum per lavacrum regenerationis innovare; ut et
ipse in secundo magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi Filii Tui
unigeniti Adventu occurrens, rectae administrationis proprii nimirum
sibi ordinis, in multitudine bonitatis Tuae, mercedem accipiat ».
223
1588 Diaconi vero « gratia [...]
sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis
populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio,
inserviunt ». 224 1589 Coram
gratiae et muneris sacerdotalium magnitudine, sancti doctores
urgentem ad conversionem sunt experti vocationem ut tota vita sua
corresponderent Ei, cuius sacramentum illos constituit ministros.
Sic sanctus Gregorius Nazianzenus, tunc admodum iuvenis presbyter,
exclamat:
« Purgari prius oportet, deinde purgare; sapientia
instrui, atque ita demum alios sapientia instruere; lux fieri, et alios
illuminare; ad Deum appropinquare, et ita alios adducere; sanctificari,
et postea sanctificare; cum manibus ducere, cum prudentia consilium dare
». 225 « Scio, cuius ministri sumus, et ubi iacentes, et quo
mittentes. Scio, quae Dei sublimitas, quae humana infirmitas, ac rursum
potentia sit ». 226 [Quis est ergo sacerdos? Est] veritatis
propugnator, « qui cum angelis stabit, cum archangelis glorificabit, ad
supernum altare sacrificia transmittet, cum Christo sacerdotio fungetur,
figmentum instaurabit, imaginem exhibebit, superno mundo opificem aget,
et, ut, quod maius est, dicam, deus erit, aliosque deos efficiet
». 227
Et sanctus Parochus pagi Ars: « Sacerdos opus
Redemptionis hic in terris prosequitur ». [...] « Si quis hic in terris
bene intelligeret sacerdotem, moreretur non ex metu, sed ex amore ».
[...] « Sacerdotium est cordis Iesu amor ». 228
Compendium
1590 Sanctus Paulus suo discipulo Timotheo dicit: «
Admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per
impositionem manuum mearum » (2 Tim 1,6), et: «
si quis Episcopatum appetit, bonum opus desiderat » (1 Tim
3,1). Ad Titum dicebat: « Huius rei gratia reliqui te
Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates
presbyteros, sicut ego tibi disposui » (Tit 1,5).
1591 Tota Ecclesia populus est sacerdotalis. Propter
Baptismum, omnes fideles sacerdotium participant Christi. Haec
participatio « sacerdotium commune fidelium »
appellatur. Super eius fundamento et in eius servitium alia exsistit
missionis Christi participatio, illa ministerii collati sacramento
Ordinis, cuius munus est, nomine et in persona Christi Capitis, in
communitate servire. 1592
Sacerdotium ministeriale essentialiter a sacerdotio fidelium differt
communi propterea quod sacram potestatem in fidelium confert
servitium. Ministri ordinati suum erga populum Dei servitium
exercent per doctrinam (munus docendi), cultum divinum
(munus liturgicum) et per pastoralem gubernationem (munus
regendi). 1593 Inde ab originibus,
ministerium ordinatum in tribus gradibus collatum est et exercitum:
in illo Episcoporum, in illo presbyterorum et in illo diaconorum.
Ministeria per ordinationem collata pro organica Ecclesiae structura
non possunt substitui: sine Episcopo, presbyteris et diaconis de
Ecclesia sermo esse nequit. 229
1594 Episcopus sacramenti Ordinis recipit plenitudinem quae
eum in Collegium inserit episcopale eumque efficit visibile caput
Ecclesiae particularis quae ei concredita est. Episcopi, quatenus
Apostolorum successores et Collegii membra, responsabilitatem
apostolicam participant et missionem totius Ecclesiae sub
auctoritate Romani Pontificis, Successoris sancti Petri.
1595 Presbyteri in dignitate sacerdotali cum Episcopis
coniunguntur simulque ab illis dependent in suorum munerum
pastoralium exercitio; vocati sunt ut providi Episcoporum sint
cooperatores; circa suum Episcopum presbyterium constituunt,
quod cum illo responsabilitatem sustinet Ecclesiae particularis. Ab
Episcopo officium communitatis accipiunt paroecialis vel munus
ecclesiale concretum. 1596 Diaconi
sunt ministri ordinati ad munera servitii Ecclesiae; sacerdotium non
accipiunt ministeriale, sed ordinatio illis confert munera magni
momenti in ministerio verbi, cultus divini, pastoralis gubernationis
et servitii caritatis, quae quidem munera sub auctoritate pastorali
sui Episcopi debent explere. 1597
Sacramentum Ordinis per manuum impositionem confertur quam oratio
sollemnis sequitur consecratoria quae a Deo pro ordinando postulat
gratias Spiritus Sancti ad eius ministerium requisitas. Ordinatio
characterem sacramentalem imprimit indelebilem.
1598 Ecclesia sacramentum Ordinis solummodo baptizatis
confert viris, quorum aptitudines ad ministerii exercitium rite
recognitae sunt. Ad Ecclesiae auctoritatem pertinent responsabilitas
et ius aliquem vocandi ad ordines recipiendos.
1599 In Ecclesia latina, sacramentum Ordinis pro presbyteratu
normali modo nonnisi candidatis confertur qui dispositi sunt ad
coelibatum libere amplectendum et publice suam manifestant
voluntatem eum servandi propter Regni Dei et servitii hominum amorem.
1600 Ad Episcopos pertinet Ordinis sacramentum in tribus
conferre gradibus.
(141) Cf Heb 5,6; 7,11; Ps 110,4.
(142) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
10: AAS 57 (1965) 14.
(143) Cf Is 61,6.
(144) Cf Nm 1,48-53.
(145) Cf Ios 13,33.
(146) Cf Ex 29,1-30; Lv 8.
(147) Cf Heb 5,1.
(148) Cf Mal 2,7-9.
(149) Cf Heb 5,3; 7,27; 10,1-4.
(150) Cf Nm 11,24-25.
(151) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum
et diaconorum, De Ordinatione Episcopi. Prex ordinationis, 47,
editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 24.
(152) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum
et diaconorum, De Ordinatione presbyterorum. Prex ordinationis,
159, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p.
91-92. (153)
Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et
diaconorum, De Ordinatione diaconorum. Prex ordinationis, 207,
editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 121.
(154) Sanctus Thomas Aquinas, Commentarium in epistolam ad
Hebraeos, c. 7, lect. 4: Opera omnia, v. 21 (Parisiis
1876) p. 647. (155) Cf
Apc 1,6; 5,9-10; 1 Pe 2,5.9.
(156) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10:
AAS 57 (1965) 14. (157)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS
57 (1965) 14. (158)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS
57 (1965) 14. (159) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS
57 (1965) 14; Ibid., 28: AAS 57 (1965) 34; Id., Const.
Sacrosanctum Concilium, 33: AAS 56 (1964) 108; Id., Decr.
Christus Dominus, 11: AAS 58 (1966) 677; Id., Decr.
Presbyterorum ordinis, 2: AAS 58 (1966) 992; Ibid., 6:
AAS 58 (1966) 999. (160)
Pius XII, Litt. enc. Mediator Dei: AAS 14 (1947) 548.
(161) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 22,
a. 4, c: Ed. Leon. 11, 260.
(162) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
21: AAS 57 (1965) 24.
(163) Cf Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos,
3, 1: SC 10bis, 96 (Funk 1, 244); Id., Epistula ad Magnesios,
6, 1: SC 10bis, 84 (Funk 1, 234).
(164) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 24:
AAS 57 (1965) 29. (165) Cf
Mc 10,43-45; 1 Pe 5,3.
(166) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De sacerdotio, 2, 4: SC
272, 118 (PG 48, 635); cf Io 21,15-17.
(167) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
33: AAS 56 (1964) 108.
(168) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
10: AAS 57 (1965) 14.
(169) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28:
AAS 57 (1965) 33-34. (170)
Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos, 3, 1:
SC 10bis, 96 (Funk 1, 244).
(171) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20:
AAS 57 (1965) 23. (172)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS
57 (1965) 24. (173)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS
57 (1965) 25. (174)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS
57 (1965) 25. (175)
Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 2: AAS 58
(1966) 674. (176)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS
57 (1965) 26. (177) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS
57 (1965) 26. (178) Pius
XII, Litt. enc. Fidei donum: AAS 49 (1957) 237; cf Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965)
27-28; Id., Decr. Christus Dominus, 4: AAS 58 (1966) 674-675;
Ibid., 36: AAS 58 (1966) 692; Ibid., 37: AAS 58 (1966)
693; Id., Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966) 951-952; Ibid.,
6: AAS 58 (1966) 952-953; Ibid., 38: AAS 58 (1966) 984-986.
(179) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
41: AAS 56 (1964) 111; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 26:
AAS 57 (1965) 31-32. (180)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS
57 (1965) 33. (181)
Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS
58 (1966) 992. (182)
Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS
58 (1966) 992. (183) Cf
Heb 5,1-10; 7,24; 9,11-28.
(184) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28:
AAS 57 (1965) 34. (185)
Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 10: AAS
558 (1966) 1007. (186)
Concilium Vaticanum II, Decr. Optatam totius, 20: AAS 58
(1966) 726. (187)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS
57 (1965) 34. (188) Cf
Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS
58 (1966) 993. (189)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS
57 (1965) 35. (190)
Concilium Vaticanum II. Decr. Presbyterorum ordinis, 8: AAS
58 (1966) 1003. (191)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29: AAS
57 (1965) 36; cf Id., Decr. Christus Dominus, 15: AAS 58
(1966) 679. (192) Cf
Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 8: ed. B.
Botte (Münster i.W. 1989) p. 22-24.
(193) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
41: AAS 57 (1965) 46; Id., Decr. Ad gentes, 16: AAS 58 (1966)
967. (194) Cf Mc
10,45; Lc 22,27; Sanctus Polycarpus Smyrnensis, Epistula
ad Philippenses, 5, 2: SC 10bis 182 (Funk 1, 300).
(195) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
29: AAS 57 (1965) 36; Id., Const. Sacrosanctum Concilium, 35,
4: AAS 56 (1964) 109; Id., Decr. Ad gentes, 16: AAS 58 (1966)
967. (196) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29: AAS 57 (1965)
36. (197) Concilium
Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 16: AAS 58 (1966) 967.
(198) Cf Pius XII, Const. ap. Sacramentum ordinis: DS 3858.
(199) Cf Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi,
presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione presbyterorum.
Traditio panis et vini, 163, editio typica altera (Typis Polyglottis
Vaticanis 1990) p. 95.
(200) Cf Praefatio de Apostolis I: Missale Romanum,
editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 426.
(201) Cf Eph 4,11.
(202) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
21: AAS 57 (1965) 24.
(203) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21:
AAS 57 (1965) 24. (204)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS
57 (1965) 23. (205) Cf
Innocentius III, Professio fidei Waldensibus praescripta: DS
794; Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS
802; CIC canon 1012; CCEO canones 744. 747.
(206) 5 CIC canon 1024.
(207) Cf Mc 3,14-19; Lc 6,12-16.
(208) Cf 1 Tim 3,1-13; 2 Tim 1,6; Tit 1,5-9.
(209) Cf Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 42,
4: SC 167, 168-170 (Funk 1, 152); Ibid., 44,3: SC 167, 172
(Funk 1, 156). (210) Cf
Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 26-27: AAS 80
(1988) 1715-1720; Id., Ep. ap. Ordinatio sacerdotalis: AAS 86
(1994) 545-548; Sacra Congregatio pro Doctrina fidei, Decl. Inter
insigniores: AAS 69 (1977) 98-116; Id., Responsum ad dubium
circa doctrinam in Epist. Ap. « Ordinatio Sacerdotalis » traditam:
AAS 87 (1995) 1114. (211)
Cf Heb 5,4. (212)
Cf 1 Cor 7,32.
(213) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis,
16: AAS 58 (1966) 1015-1016.
(214) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis,
16: AAS 58 (1966) 1015.
(215) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 23a, Doctrina de sacramento
Ordinis, c. 4: DS 1767; Concilium Vaticanum II, Const. dogm.
Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 25; Ibid., 28: AAS 57
(1965) 34; Ibid., 29: AAS 57 (1965) 36; Id., Decr.
Presbyterorum ordinis, 2: 58 (1966) 992.
(216) CIC canones 290-293. 1336, § 1, 3 et 5. 1338, § 2.
(217) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 23a, Canones de sacramento
Ordinis, canon 4: DS 1774.
(218) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis
in genere, canon 12: DS 1612; Concilium Constantiense,
Errores Iohannis Wyclif, 4: DS 1154.
(219) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus,
5, 15: CCL 36, 50 (PL 35, 1422).
(220) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum
et diaconorum, De Ordinatione Episcopi. Prex ordinationis, 47,
editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 24.
(221) Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 13: AAS
58 (1966) 678-679; Ibid., 16: AAS 58 (1966) 680-681.
(222) Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 3: ed.
B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 8-10.
(223) Liturgia Byzantina. 2 oratio chirotoniae presbyteralis:
Eukológion to méga (Roma 1873) p. 136.
(224) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29:
AAS 57 (1965) 36. (225)
Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 71: SC 247, 184 (PG
35, 480). (226) Sanctus
Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 74: SC 247, 186 (PG 35,
481). (227) Sanctus
Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 73: SC 247, 186 (PG 35,
481). (228) B. Nodet,
Le Curé d'Ars. Sa pensée-son coeur (Le Puy 1966) p. 98.
(229) Cf Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos,
3, 1: SC 10bis, 96 (Funk 1, 244). |