CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
CAPUT QUARTUM CETERAE LITURGICAE CELEBRATIONES
ARTICULUS 1 SACRAMENTALIA 1667
« Sacramentalia praeterea sancta Mater Ecclesia instituit. Quae
sacra sunt signa quibus, in aliquam sacramentorum imitationem,
effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae
impetratione obtinentur. Per ea homines ad praecipuum sacramentorum
effectum suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta
sanctificantur ». 326 Lineamenta
sacramentalium characteristica 1668
Ipsa ab Ecclesia sunt instituta ad sanctificationem quorumdam
Ecclesiae ministeriorum, quorumdam vitae statuum, adiunctorum vitae
christianae valde diversorum, atque etiam usus rerum homini utilium.
Secundum determinationes pastorales Episcoporum etiam respondere
possunt necessitatibus, culturae et historiae populi christiani
cuiusdam regionis vel aetatis propriis. Semper precationem
complectuntur quam saepe signum comitatur concretum, sicut manuum
impositio, signum crucis, aspersio aquae benedictae (quae Baptismum
revocat in memoriam). 1669 A sacerdotio
oriuntur baptismali: omnis baptizatus vocatur ut sit benedictio
327 et benedicat. 328 Hac de causa, laici quibusdam
benedictionibus praesidere possunt; 329 quo magis quaedam
benedictio ad vitam ecclesialem attinet et sacramentalem, eo magis
eiusdem praesidentia ministro reservatur ordinato (Episcopo,
presbyteris vel diaconis). 330
1670 Sacramentalia gratiam Spiritus Sancti ad modum
sacramentorum non conferunt, sed per Ecclesiae orationem praeparant
ad gratiam recipiendam et disponunt ad cooperandum cum illa. «
Fidelibus bene dispositis omnis fere eventus vitae [...]
[sanctificatur] gratia divina manante ex mysterio Paschali
passionis, mortis et resurrectionis Christi, a quo omnia sacramenta
et sacramentalia suam virtutem derivant; nullusque paene rerum
materialium usus honestus ad finem hominem sanctificandi Deumque
laudandi dirigi non » potest. 331
Sacramentalium formae diversae 1671
Inter sacramentalia inveniuntur imprimis benedictiones
(personarum, mensae, rerum, locorum). Omnis benedictio laus est Dei
et oratio ad Eius dona obtinenda. In Christo, christiani a Deo Patre
benedicuntur « in omni benedictione spiritali » (Eph 1,3).
Hac de causa, Ecclesia benedictionem impertit Nomen Iesu invocans et
plerumque sanctum crucis Christi faciens signum.
1672 Quaedam benedictiones scopum habent mansurum: earum
effectus est, personas Deo consecrare et res atque loca ad
usum reservare liturgicum. Inter illas quae personis destinantur —
non confundendae cum ordinatione sacramentali — numerantur
benedictio abbatis et abbatissae monasterii, consecratio virginum et
viduarum, ritus professionis religiosae et benedictiones pro
quibusdam Ecclesiae ministeriis (lectoribus, acolythis, catechistis,
etc.). Sicut exemplum earum quae ad res referuntur, possunt
recenseri dedicatio vel benedictio ecclesiae aut altaris, benedictio
sanctorum oleorum, vasorum et vestium sacrarum, campanarum, etc.
1673 Cum Ecclesia publice et cum auctoritate, Iesu Christi
nomine, petit ut quaedam persona vel res contra Maligni protegatur
influxum et ab eius subtrahatur dominatu, id dicitur exorcismus.
Iesus illum exercuit, 332 et ab Eodem Ecclesia
exorcizandi potestatem habet et munus. 333 Forma
simplici, exorcismus fit in Baptismi celebratione. Sollemnis
exorcismus, « magnus exorcismus » appellatus, non potest fieri nisi
a presbytero cum Episcopi permissione. Hac in re, oportet prudenter
procedere, normas ab Ecclesia stabilitas stricte observando.
334 Exorcismus intendit demonia expellere vel ab influxu
demoniaco liberare et quidem auctoritate spirituali quam Iesus Suae
concredidit Ecclesiae. Valde diversus est casus aegritudinum,
praecipue psychicarum, quarum cura ad scientiam medicam pertinet.
Magni igitur momenti est, antequam exorcismus celebretur, certiorem
fieri, de praesentia Maligni agi et non de quadam aegritudine.
Religiositas popularis 1674 Praeter
liturgiam sacramentalem et sacramentalia, catechesis attendere debet
ad formas pietatis fidelium et religiositatis popularis. Populi
christiani sensus religiosus semper suam invenit expressionem in
variis pietatis formis quae vitam Ecclesiae circumdant
sacramentalem, sicut reliquiarum veneratio, sanctuariorum
visitationes, peregrinationes, processiones, via crucis, religiosae
saltationes, Rosarium, numismata etc. 335
1675 Hae expressiones vitam liturgicam protrahunt Ecclesiae, sed
eam non supplent: « Ita vero, ratione habita temporum liturgicorum,
eadem exercitia ordinentur oportet, ut sacrae liturgiae congruant,
ab ea quodammodo deriventur, ad eam populum manuducant, utpote quae
natura sua iisdem longe antecellat ». 336
1676 Pastoralis discretio necessaria est ad religiositatem
popularem sustinendam et fulciendam, et, si casus id ferat, ad
religiosum purificandum et corrigendum sensum qui his subest
devotionibus et ad efficiendum ut in cognitione mysterii Christi
progressus fiat. Earum exercitium curae et iudicio submittitur
Episcoporum atque generalibus Ecclesiae normis. 337
« Populi religiositas, in suo nucleo, valorum est
complexus qui, cum sapientia christiana, magnis exsistentiae respondet
quaestionibus. Sapientia popularis catholica capacitatem habet synthesis
vitalis; sic, modo creativo, divina et humana simul fert; Christum et
Mariam, spiritum et corpus; communionem et institutionem; personam et
communitatem; fidem et patriam, intelligentiam et affectum. Haec
sapientia christianus est humanismus qui dignitatem radicaliter affirmat
omnis personae humanae tamquam filii Dei, fraternitatem stabilit
fundamentalem, naturam invenire et laborem intelligere docet et rationes
affert ad laetanter et hilariter vivendum, etiam in vita valde dura.
Haec sapientia est etiam pro populo discretionis principium, evangelicus
instinctus quo spontaneo percipit modo quandonam servitium in Ecclesia
praestetur Evangelio, et quandonam illud aliis commodis evacuetur et
suffocetur ». 338
Compendium
1677 Sacramentalia appellantur signa sacra ab Ecclesia
instituta, cuius scopus est homines ad sacramentorum recipiendum
fructum praeparare et diversa vitae sanctificare adiuncta.
1678 Inter sacramentalia, benedictiones locum magni momenti
occupant. Ipsae simul Dei implicant laudem propter Eius opera
Eiusque dona, et Ecclesiae intercessionem ut homines donis Dei uti
possint secundum Evangelii spiritum. 1679
Praeter liturgiam, vita christiana formis variis pietatis popularis
nutritur, quae in diversis radicantur culturis. Ecclesia
religiositatis popularis favet formis, quae instinctum evangelicum
et sapientiam exprimunt humanam quaeque vitam christianam ditant,
simul tamen curans ut per fidei lumen eas illustret.
(326) 9 Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
60: AAS 56 (1964) 116; cf CIC canon 1166; CCEO canon 867.
(327) Cf Gn 12,2.
(328) Cf Lc 6,28; Rom 12,14; 1 Pe 3,9.
(329) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
79: AAS 56 (1964) 120; cf CIC canon 1168.
(330) Cf De Benedictionibus, Praenotanda generalia, 16 et 18,
Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1984) p. 13.14-15.
(331) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
61: AAS 56 (1964) 116-117.
(332) Cf Mc 1,25-26.
(333) Cf Mc 3,15; 6,7.13; 16,17.
(334) Cf CIC canon 1172.
(335) Cf Concilium Nicaenum II, Definitio de sacris imaginibus:
DS 601; Ibid.: DS 603; Concilium Tridentinum, Sess. 25a,
Decretum de invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum, et
sacris imaginibus: DS 1822.
(336) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
13: AAS 56 (1964) 103.
(337) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 54:
AAS 71 (1979) 1321-1322.
(338) III Conferencia General del Episcopado Latinoamericano,
Puebla. La Evangelización en el presente y en el futuro de América
Latina, 448 (Bogotá 1979) p. 131; cf Paulus VI, Adh. ap.
Evangelii nuntiandi, 48: AAS 68 (1976) 37-38. |