CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
CAPUT QUARTUM CETERAE LITURGICAE CELEBRATIONES
ARTICULUS 2 EXSEQUIAE CHRISTIANAE
1680 Omnia sacramenta, et praesertim illa christianae
initiationis, habent, ut scopum, filii Dei ultimum Pascha, illud
quod, per mortem, eum in Regni vitam intrare facit. Tunc adimpletur
id quod ipse in fide et spe profitebatur: « Exspecto resurrectionem
mortuorum, et vitam venturi saeculi ». 339
I. Christiani ultimum Pascha 1681
Christianus mortis sensus lumine revelatur mysterii Paschalis
mortis et resurrectionis Christi, in quo nostra spes unica considit.
Christianus qui in Christo Iesu moritur, peregrinatur a corpore et
praesens est ad Dominum. 340 1682
Dies mortis pro christiano, in fine eius vitae sacramentalis,
consummationem inaugurat eius novae nativitatis in Baptismo
inceptae, « similitudinem » definitivam ad « imaginem Filii »
unctione Spiritus Sancti collatam et participationem convivii Regni,
quae in Eucharistia anticipabatur, etiamsi ultimae purificationes ei
sint adhuc necessariae ad vestem nuptialem superinduendam.
1683 Ecclesia quae, sicut Mater, christianum, terrestri eius
peregrinatione perdurante, sacramentaliter in suo portavit sinu, eum
comitatur ad finem itineris eius, ut eum tradat « in manus Patris ».
Ipsa Patri offert in Christo filium Eius gratiae, et in terram
deponit, in spe, semen corporis quod in gloria resurget. 341
Haec oblatio plene Sacrificio celebratur eucharistico; benedictiones
quae illud praecedunt vel consequuntur, sunt sacramentalia.
II. Exsequiarum celebratio 1684
Exsequiae christianae sunt liturgica Ecclesiae celebratio. Ecclesiae
ministerium hic intendit tam ut communionem cum defuncto
exprimat efficacem quam ut eiusdem participem efficiat
communitatem pro obsequiis congregatam ipsique aeternam nuntiet
vitam. 1685 Diversi exsequiarum ritus
indolem Paschalem christianae exprimunt mortis atque
condicionibus et traditionibus respondent uniuscuiusque regionis,
etiam in eo quod ad colorem refertur liturgicum. 342
1686 Ordo exsequiarum liturgiae Romanae tres
celebrationis exsequiarum proponit typos, qui tribus locis
correspondent, in quibus ipsae evolvuntur (in domo, ecclesia,
coemeterio), et secundum momentum quod illis tribuunt familia, mores
loci, cultura et pietas popularis. Ceterum modus quo evolvuntur,
omnibus traditionibus liturgicis est communis et quattuor praecipua
continet momenta: 1687 Communitatis
acceptio. Fidei salutatio celebrationem aperit. Defuncto
propinqui verbo accipiuntur « consolationis » (sensu Novi
Testamenti: roboris Spiritus Sancti in spe 343).
Communitas orans quae congregatur, etiam « verba vitae aeternae »
exspectat. Alicuius membri communitatis mors (vel dies
anniversarius, dies septimus vel trigesimus) eventus est qui
efficere debet ut « huius mundi » superentur perspectivae et fideles
ad veras perspectivas trahantur fidei in Christum resuscitatum.
1688 Verbi liturgia, in exsequiis, praeparationem exigit
eo magis accuratam quod communitas tunc praesens fideles includere
potest liturgiae parum assiduos et amicos defuncti qui christiani
non sint. Homilia, speciatim, debet genus elogii funebris secludere
344 et mortis christianae mysterium illuminare Christi
resuscitati luce. 1689 Sacrificium
eucharisticum. Cum celebratio in ecclesia fit, Eucharistia cor
est realitatis Paschalis mortis christianae. 345 Tunc
Ecclesia suam cum defuncto exprimit efficacem communionem: ipsa,
Patri, in Spiritu Sancto, sacrificium offerens mortis et
resurrectionis Christi, supplicat ut filius suus a suis peccatis
eorumque consequentiis purificetur et ad Paschalem mensae Regni
admittatur plenitudinem. 346 Per Eucharistiam sic
celebratam, fidelium communitas, speciatim familia defuncti, discit
in communione vivere cum illo qui « in Domino dormivit »,
communicando Christi corpus, cuius ille membrum est vivum, et deinde
pro illo et cum illo orando. 1690
Valedictio defuncto (in pluribus linguis latinis « adieu », «
addio », « adiós » = ad Deum) est eius « commendatio ad Deum » per
Ecclesiam. Est « extrema [...] valedictio, qua communitas christiana
membrum suum consalutat, antequam corpus efferatur vel sepeliatur ».
347 Traditio Byzantina id exprimit per valedictionis osculum
defuncto:
Hac finali salutatione « cantatur propter ex hac vita
migrationem et amandationem, necnon quoniam adest communio et adunatio,
quatenus mortui nequaquam ab invicem separabimur; omnes enim eamdem
teremus viam et in eodem loco collocabimur, neque separabimur unquam,
nam Christo vivemus, et nunc Christo adunamur, ad Eum progredientes
[...] universi simul fideles cum Christo erimus ». 348
(339) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.
(340) Cf 2 Cor 5,8.
(341) Cf 1 Cor 15,42-44.
(342) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
81: AAS 56 (1964) 120.
(343) Cf 1 Thess 4,18.
(344) Cf Ordo exsequiarum, De primo typo exsequiarum, 41,
Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 21.
(345) Cf Ordo exsequiarum, Praenotanda, 1, Editio typica
(Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 7.
(346) Cf Ordo exsequiarum, De primo typo exsequiarum, 56,
Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 26.
(347) Cf Ordo exsequiarum, Praenotanda, 10, Editio typica
(Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 9.
(348) Sanctus Simeon Thessalonicensis, De ordine sepulturae,
367: PG 155, 685. |