CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
1691 « Agnosce, o christiane, dignitatem tuam, et divinae
consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri
conversatione recidere. Memento cuius Capitis et cuius sis corporis
membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum, traslatus
es in Dei lumen et Regnum ».1 1692
Symbolum fidei magnitudinem est professum donorum quae Deus homini
largitus est in Suae creationis opere et adhuc magis per
Redemptionem et sanctificationem. Quod fides confitetur, sacramenta
communicant: christiani per sacramenta quae efficiunt ut ipsi
renascantur, facti sunt « filii Dei » (1 Io 3,1),2
« divinae consortes naturae » (2 Pe 1,4). Christiani, suam
novam dignitatem fide agnoscentes, vocantur ut posthac digne
Evangelio Christi conversentur.3 Per sacramenta et
orationem, gratiam Christi accipiunt et Eius Spiritus dona quae eos
ad hoc efficiunt capaces. 1693 Christus
Iesus semper fecit id quod Patri placebat.4 Semper
in perfecta communione vixit cum Illo. Eodem modo, discipuli Eius
invitantur ad vivendum ante conspectum Patris « qui videt in
abscondito » (Mt 6,6), ut « perfecti, sicut Pater [...]
caelestis perfectus est » (Mt 5,47) efficiantur.
1694 Christiani, Christo per Baptismum incorporati,5
mortui sunt peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu,6
vitam sic Resuscitati participantes.7 Christum sequentes
Eique coniuncti,8 christiani conari possunt imitatores
esse Dei, sicut filii carissimi et ambulare in dilectione,9
suas cogitationes, sua verba suasque actiones sic conformantes, ut
hoc sentiant in se, quod et in Christo Iesu10 Eiusque
sectentur exempla.11 1695
Christiani, « iustificati [...] in nomine Domini Iesu Christi et in
Spiritu Dei nostri » (1 Cor 6,11), sanctificati et vocati
sancti,12 « templum [...] Spiritus Sancti » (1 Cor
6,19) sunt effecti. Hic « Spiritus Filii » eos Patrem docet orare13
et, vita factus eorum, eos agere facit,14 ut fructus
Spiritus ferant15 per actuosam caritatem. Spiritus
Sanctus, peccati sanans vulnera, nos spirituali transformatione
renovat interius,16 Ipse nos illuminat et roborat ut
tamquam « filii lucis » (Eph 5,8) vivamus « in omni bonitate
et iustitia et sanctitate » (Eph 5,9).
1696 Via Christi « ducit ad vitam » (Mt 7,14), contraria
autem via « ducit ad perditionem » (Mt 7,13).17
Evangelica duplicis viae parabola in Ecclesiae catechesi
semper manet praesens. Ipsa decisionum moralium momentum pro nostra
salute significat. « Duae viae sunt, altera vitae et altera mortis,
sed multum interest inter duas vias ».18
1697 In catechesi oportet tota claritate gaudium et exigentias
viae ostendere Christi.19 Catechesis de « novitate vitae
» (Rom 6,4) in Illo erit:
— catechesis de Spiritu Sancto, Magistro interiore vitae secundum
Christum, dulci hospite et amico qui hanc vitam inspirat, ducit,
corrigit et roborat;
— catechesis de gratia, quia gratia salvati sumus et etiam gratia
possunt opera nostra fructum ferre in vitam aeternam;
— catechesis de beatitudinibus, quia Christi via summatim in
beatitudinibus comprehenditur, unico itinere ad aeternam felicitatem
quam cor appetit hominis;
— catechesis de peccato et venia, quia homo, quin se peccatorem
agnoscat, de se ipso cognoscere nequit veritatem, quae ad iuste
operandum est condicio, atque, quin ei offerretur venia, hanc veritatem
tolerare nequiret;
— catechesis de humanis virtutibus, quae faciat ut pulchritudo et
allectatio percipiantur rectarum ad bonum dispositionum;
— catechesis de christianis virtutibus fidei, spei et caritatis,
quae summopere sanctorum inspiratur exemplo;
— catechesis de duplici caritatis praecepto in Decalogo
explicato;
— catechesis ecclesialis, quia vita christiana solum in
multiplici « bonorum spiritualium » commutatione in « communione
sanctorum » crescere, expandi et communicari potest.
1698 Primus et ultimus talis catechesis respectus semper Ipse
erit Iesus Christus qui est « via et veritas et vita » (Io
14,6). Christifideles, in Eum fide respicientes, sperare possunt
Ipsum in eis Suas impleturum esse promissiones, atque Eum amantes
amore quo Ipse illos amavit, opera esse facturos quae eorum
correspondent dignitati:
« Te rogo ut cogites [...] Dominum nostrum Iesum
Christum tuum esse verum Caput, et te unum ex Eius membris. [...] Ipse
tibi est sicut membris caput; omnia Sua, tua sunt: Eius spiritus, cor,
corpus, anima omnesque facultates [...], quibus omnibus tibi utendum est
quasi tibi propria sint ut Deo servias, Deum laudes, ames et glorifices.
Tu autem Ipsi es sicut membrum capiti, quapropter vehementer Ipse optat
omnibus tuis facultatibus uti, quasi Eius sint, ad Patri Suo serviendum
Eumque glorificandum ».20
« Mihi [...] vivere Christus est » (Phil 1,21).
(1) Sanctus Leo Magnus, Sermo 21, 3: CCL 138, 88 (PL 54,
192-193). (2) Cf Io
1,12. (3) Cf Phil
1,27. (4) Cf Io
8,29. (5) Cf Rom
6,5. (6) Cf Rom
6,11. (7) Cf Col
2,12. (8) Cf Io
15,5. (9) Cf Eph
5,1-2. (10) Cf Phil
2,5. (11) Cf Io
13,12-16. (12) Cf 1 Cor
1,2. (13) Cf Gal
4,6. (14) Cf Gal
5,25. (15) Cf Gal
5,22. (16) Cf Eph
4,23. (17) Cf Dt
30,15-20. (18) Didaché,
1, 1: SC 248, 140 (Funk 1, 2).
(19) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 29:
AAS 71 (1979) 1301. (20)
Sanctus Ioannes Eudes, Le Coeur admirable de la Très Sacrée Mère
de Dieu, 1, 5: Oeuvres completes, v. 6 (Paris 1908) p.
113-114. |