CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT PRIMUM PERSONAE HUMANAE DIGNITAS
1700 Personae humanae dignitas in eius radicatur
creatione ad imaginem et similitudinem Dei (articulus primus);
ipsa in sua ad divinam beatitudinem vocatione adimpletur (articulus
secundus). Hominis est ad talem adimpletionem se libere dirigere
(articulus tertius). Persona humana, per suos actus
deliberatos (articulus quartus), ad bonum conformatur vel non
conformatur, quod Deus promisit quodque conscientia testatur moralis
(articulus quintus). Homines se ipsos aedificant et intus
crescunt: e tota sua vita sensibili et spirituali materiam faciunt
sui incrementi (articulus sextus). Cum gratiae adiutorio
crescunt in virtute (articulus septimus), peccatum vitant et,
si illud commiserunt, se, sicut filius prodigus,21 Patris
nostri coelestis misericordiae committunt (articulus octavus).
Sic ad perfectionem accedunt caritatis.
(21) Cf Lc 15,11-31. |