CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT PRIMUM PERSONAE HUMANAE DIGNITAS
ARTICULUS 3 HOMINIS LIBERTAS
1730 Deus hominem creavit rationabilem, ei dignitatem
conferens personae quae capax est suos incipiendi et dominandi
actus. « Voluit enim Deus hominem "relinquere in manu consilii sui"
(Eccli 15,14), ita ut Creatorem suum sponte quaerat et libere
ad plenam et beatam perfectionem Ei inhaerendo perveniat »:49
« Homo vero rationabilis, et secundum hoc similis Deo,
liber in arbitrio factus et suae potestatis ».50
I. Libertas et responsabilitas 1731
Libertas est potestas, in ratione et voluntate radicata, agendi vel
non agendi, hoc vel illud faciendi, actiones deliberatas sic per se
ipsum ponendi. Per liberum arbitrium unusquisque de se ipso
disponit. Libertas est in homine vis incrementi et maturationis in
veritate et bonitate. Libertas suam attingit perfectionem, cum ad
Deum, beatitudinem nostram, ordinatur. 1732
Quamdiu libertas definitive fixa non est in suo ultimo bono, quod
est Deus, possibilitatem implicat inter bonum et malum eligendi,
illam igitur in perfectione crescendi vel deficiendi atque peccandi.
Ipsa actus proprie humanos distinguit. Fons fit laudis vel
vituperationis, meriti vel demeriti. 1733
Quo magis quis bonum facit, eo liberior fit. Vera non habetur
libertas nisi in boni et iustitiae servitium. Inoboedientiae et mali
electio est libertatis abusus et ducit ad servitutem peccati.51
1734 Libertas hominem suorum facit responsabilem actuum
quatenus ipsi voluntarii sunt. Progressus in virtute, boni cognitio
et ascesis dominium augent voluntatis super eius actus.
1735 Imputabilitas et responsabilitas cuiusdam actionis
minui possunt atque adeo supprimi propter ignorantiam,
inadvertentiam, violentiam, metum, consuetudines, affectiones
immoderatas et alias psychicas vel sociales causas.
1736 Omnis actus directe volitus auctori suo imputabilis est:
Sic Dominus post peccatum in paradiso quaerit ab Adam: « Quid hoc
fecisti? » (Gn 3,13). Eodem modo, Cain interrogat.52
Sic etiam propheta Nathan loquitur ad regem David post adulterium
cum uxore Uriae huiusque necem.53
Actio quaedam potest indirecte voluntaria esse, cum ipsa e
negligentia provenit relate ad id quod cognosci vel fieri debuisset,
sicut infortunium ex ignorantia proveniens codicis vehiculorum
transitum regentis. 1737 Effectus quidam,
quin ab agente sit volitus, potest tolerari, exempli gratia extrema
matris ad lectum filii aegrotantis defatigatio. Effectus malus
imputabilis non est, si non est volitus nec ut finis nec ut medium
actionis, sic mors accepta dum cuidam personae versanti in periculo
fertur auxilium. Ut effectus malus sit imputabilis, requiritur ut
ille possit praevideri et ut agens possibilitatem habeat illum
evitandi, exempli gratia in casu homicidii ab eo commissi qui
vehiculum in statu ducit ebrietatis. 1738
Libertas in relationibus inter homines exercetur. Unaquaeque persona
humana, ad imaginem Dei creata, ius habet naturale ut tamquam ens
liberum et responsabile agnoscatur. Omnes unicuique hoc debent
observantiae officium. Ius ad exercitium libertatis exigentia
est inseparabilis a personae humanae dignitate, praesertim in re
morali et religiosa.54 Hoc ius debet civiliter agnosci et
protegi intra boni communis et ordinis publici limites.55
II. Libertas humana in Oeconomia salutis
1739 Libertas et peccatum. Libertas humana finita est et
fallibilis. De facto, homo defecit. Ipse libere peccavit. Amoris Dei
consilium reiiciens, se ipsum decepit; servus factus est peccati.
Haec prima alienatio multas alias genuit. Historia generis humani,
inde a suis originibus, aerumnas testatur et oppressiones e corde
hominis natas, ut consequentiam mali libertatis usus.
1740 Pericula quae libertati minantur. Libertatis
exercitium ius non implicat omnia dicendi et omnia faciendi. Falsa
praesumptio est « notio subiecti huiusmodi libertatis, quod ut
individua persona habetur sibi sufficiens finemque habens
satisfaciendi suis commodis fruitione bonorum terrestrium ».56
Ceterum, condiciones ordinis oeconomici et socialis, politici et
culturalis pro iusto libertatis exercitio requisitae nimis
frequenter ignorantur et violantur. Hi caecitatis et iniustitiae
status vitam moralem onerant et tam fortes quam debiles in
tentationem ducunt contra caritatem peccandi. Homo, se a lege
separans morali, suae propriae libertati infert detrimentum, se
ipsum vinculis alligat, sui similium rumpit fraternitatem et contra
divinam rebellat veritatem. 1741
Liberatio et salus. Christus, per Suam crucem gloriosam, omnium
hominum obtinuit salutem. Ipse eos a peccato redemit, quod eos in
servitute detinebat. « Hac libertate nos Christus liberavit » (Gal
5,1). In Ipso cum veritate, quae nos liberat,57
communionem habemus. Spiritus Sanctus nobis est datus, et sicut
Apostolus docet, « ubi [...] Spiritus Domini, ibi libertas » (2
Cor 3,17). Iam nunc gloriamur libertate filiorum Dei.58
1742 Libertas et gratia. Gratia Christi nullo modo
apparet ut aemulatrix nostrae libertatis, cum haec veritatis et boni
correspondet sensui quem Deus in hominis corde posuit. E contra,
sicut christiana experientia id testatur praesertim in oratione, quo
dociliores impulsibus sumus gratiae, eo magis augentur nostra intima
libertas atque nostra in probationibus securitas, sicut etiam coram
mundi exterioris pressuris et coactionibus. Operatione gratiae,
Spiritus Sanctus nos ad libertatem educat spiritualem, ut nos Sui
operis in Ecclesia et in mundo liberos efficiat collaboratores:
« Omnipotens et misericors Deus, universa nobis
adversantia propitiatus exclude, ut, mente et corpore pariter expediti,
quae Tua sunt liberis mentibus exsequamur ».59
Compendium
1743 « Deus [...] hominem [...] reliquit
[...] in manu consilii sui » (Eccli 15,14) ut
possit libere Creatori adhaerere suo et sic ad perfectam
beatitudinem pervenire.60 1744
Libertas est facultas agendi vel non agendi et sic per se ipsum
actiones deliberatas ponendi. Ipsa perfectionem attingit sui actus,
cum ad Deum, excelsum Bonum, ordinatur.
1745 Libertas actus proprie humanos distinguit. Hominem
reddit responsabilem actuum, quorum ipse voluntarie est auctor. Eius
deliberata operatio ad eum pertinet tamquam propria.
1746 Cuiusdam actionis imputabilitas vel responsabilitas
possunt propter ignorantiam, violentiam, metum et alias psychicas
vel sociales causas minui aut supprimi.
1747 Ius ad exercitium libertatis exigentia est ab hominis
dignitate inseparabilis, praesertim in re religiosa et morali. Sed
exercitium libertatis non implicat praesumptum ius ad omnia facienda
vel ad omnia dicenda. 1748 « Hac
libertate nos Christus liberavit » (Gal 5,1).
(49) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
17: AAS 58 (1966) 1037.
(50) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 4,
3: SC 100, 424 (PG 7, 983).
(51) Cf Rom 6,17.
(52) Cf Gn 4,10.
(53) Cf 2 Sam 12,7-15.
(54) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2:
AAS 58 (1966) 930-931.
(55) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 7:
AAS 58 (1966) 934-935.
(56) Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Libertatis
conscientia, 13: AAS 79 (1987) 559.
(57) Cf Io 8,32.
(58) Cf Rom 8,21.
(59) Dominica XXXII « Per annum », Collecta: Missale
Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p.
371. (60) Cf Concilium
Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 17: AAS 58 (1966)
1037. |