CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT PRIMUM PERSONAE HUMANAE DIGNITAS
ARTICULUS 5 PASSIONUM MORALITAS
1762 Persona humana per suos actus deliberatos ordinatur ad
beatitudinem: passiones vel affectiones quas experitur, illam
possunt ad hanc disponere atque ad hanc conferre.
I. Passiones 1763 Vox « passiones
» ad patrimonium pertinet christianum. Affectiones vel passiones
designant sensibilitatis commotiones vel motus qui ad agendum
inclinant vel ad non agendum in ordine ad id quod ut bonum vel ut
malum sentitur vel fingitur. 1764
Passiones elementa humanae psychologiae sunt naturalia, ipsae
efformant locum transitus et fulciunt vinculum inter vitam
sensibilem et vitam spiritus. Dominus noster cor hominis designat
tamquam fontem unde motus oritur passionum.63
1765 Passiones multae sunt. Passio maxime fundamentalis est amor
attractione boni provocatus. Amor desiderium causat boni absentis et
spem illud obtinendi. Hic motus in fruitione boni possessi et in
gaudio de illo expletur. Mali apprehensio odium, aversionem causat
et metum mali futuri. Hic motus expletur in tristitia mali
praesentis et in ira quae illi opponitur.
1766 « Amare est velle alicui bonum ».64 Omnes aliae
affectiones suum habent fontem in hoc motu originali cordis hominis
in bonum. Nihil aliud amatur nisi bonum.65 « Proinde mala
sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus ».66
II. Passiones et vita moralis 1767
Passiones, in se ipsis, nec bonae sunt nec malae. Moralem non
recipiunt qualificationem nisi quatenus a ratione vel a voluntate
revera pendent. Passiones dicuntur voluntariae « vel ex eo quod a
voluntate imperantur, vel ex eo quod a voluntate non prohibentur ».67
Ad boni moralis vel humani perfectionem pertinet, passiones ratione
regulari.68 1768 Magni animi
sensus neque moralitatem neque sanctitatem decidunt personarum;
receptaculum sunt inexhaustibile imaginum et affectionum in quibus
exprimitur vita moralis. Passiones sunt moraliter bonae cum ad
actionem conferunt bonam, et malae in casu contrario. Recta voluntas
ad bonum et ad beatitudinem sensibiles ordinat motus quos ipsa
assumit; mala voluntas passionibus succumbit deordinatis easque
exacerbat. Commotiones et sensus possunt in virtutes assumi,
vel in vitiis perverti. 1769 In
vita christiana, Ipse Spiritus Sanctus opus perficit Suum, totam
movens personam, eius doloribus, timoribus et tristitiis inclusis,
sicut in Domini agonia apparet et passione. In Christo, humanae
affectiones possunt suam recipere consummationem in caritate et
beatitudine divina. 1770 Perfectio
moralis implicat ut homo ad bonum non solum sua voluntate, sed etiam
suo sensibili appetitu moveatur secundum haec psalmi verba: « Cor
meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum » (Ps 84,3).
Compendium 1771 Vox «
passiones » affectiones designat vel sensus. Per suas
commotiones homo bonum praesentit vel malum suspicatur.
1772 Praecipuae passiones sunt amor et odium, desiderium et
metus, gaudium, tristitia et ira. 1773
In passionibus quatenus sensibilitatis motibus nec bonum habetur
morale nec malum. Sed in illis bonum morale vel malum habetur prout
illae pendent vel non pendent a ratione et a voluntate.
1774 Commotiones et affectiones possunt in virtutes assumi,
vel in vitiis perverti. 1775 Boni
moralis perfectio est hominem ad bonum non solum sua voluntate, sed
etiam suo « corde » moveri.
(63) Cf Mc 7,21. (64)
Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 26, a. 4,
c: Ed. Leon. 6, 190. (65)
Cf Sanctus Augustinus, De Trinitate, 8, 3, 4: CCL 50, 271-272
(PL 42, 949). (66) Sanctus
Augustinus, De civitate Dei, 14, 7: CSEL 402, 13 (PL 41,
410). (67) 5 Sanctus
Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 24, a. 1, c: Ed.
Leon. 6, 179. (68) Cf
Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 24, a. 3,
c: Ed. Leon. 6, 181. |