CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT PRIMUM PERSONAE HUMANAE DIGNITAS
ARTICULUS 6 CONSCIENTIA MORALIS 1776 «
In imo conscientiae legem homo detegit, quam ipse sibi non dat, sed
cui oboedire debet, et cuius vox, semper ad bonum amandum et
faciendum ac malum vitandum eum advocans, ubi oportet, auribus
cordis sonat [...]. Nam homo legem in corde suo a Deo inscriptam
habet [...]. Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium
hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius
».69 I.
Iudicium conscientiae 1777 Conscientia
moralis,70 praesens in personae corde, ei iniungit,
tempore opportuno, bonum peragere malumque evitare. Electiones etiam
iudicat concretas, eas approbans quae bonae sunt, illas denuntians
quae sunt malae.71 Veritatis testatur auctoritatem relate
ad Bonum supremum, cuius attractionem persona humana experitur et
cuius praecepta recipit. Homo prudens, cum conscientiam moralem
exaudit, Deum loquentem potest audire. 1778
Conscientia moralis est rationis iudicium quo persona humana
qualitatem moralem actus agnoscit concreti quem illa factura est,
quem efficit vel quem perfecit. Homo in omnibus quae dicit vel
facit, fideliter sequi tenetur quod ipse iustum et rectum esse scit.
Homo, per suae conscientiae iudicium, praescripta Legis divinae
percipit et agnoscit:
Conscientia « est nostri spiritus lex, sed quae nostrum superat
spiritum, quae nobis praescriptiones facit, quae responsabilitatem et
officium, timorem significat et spem. [...] Ipsa est nuntia Illius qui,
in ordine naturae sicut in illo gratiae, nobis per velamentum loquitur,
nos instruit et gubernat. Conscientia est omnium Christi vicariorum
primus ».72
1779 Oportet unumquemque adeo sibimetipsi esse
praesentem ut suae conscientiae vocem audiat et sequatur. Haec
interioritatis exigentia eo magis est necessaria quod vita nobis
saepe adducit periculum ut ab omni reflexione, examine vel reditu in
nos substrahamur:
« Redi ad conscientiam tuam, ipsam interroga. [...] Redite ergo
intro, fratres; et in omnibus quaecumque facitis, intuemini testem Deum
».73
1780 Dignitas personae humanae rectitudinem
conscientiae moralis implicat et exigit. Conscientia moralis
perceptionem complectitur principiorum moralitatis (synderesim),
eorum applicationem in occurrentibus circumstantiis per practicam
rationum et bonorum discretionem et proinde iudicium de actibus
concretis conficiendis vel iam confectis latum. Veritas de bono
morali, declarata in lege rationis, practice et concrete per
prudens iudicium conscientiae agnoscitur. Homo, qui secundum hoc
iudicium eligit, prudens appellatur. 1781 Conscientia
responsabilitatem actuum effectorum permittit assumere. Si homo
malum committit, iustum conscientiae iudicium potest in eo testis
manere de universali veritate boni, simul ac de malitia eius
electionis singularis. Sententia iudicii conscientiae pignus manet
spei et misericordiae. Illa, culpam testans commissam, in memoriam
revocat, veniam esse petendam, bonum adhuc faciendum et virtutem
incessanter gratia Dei colendam:
« In conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit
nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia » (1 Io
3,19-20).
1782 Homo ius habet secundum conscientiam et
libere agendi, ut decisiones morales personaliter assumere possit.
Homo « non est ergo cogendus, ut contra suam conscientiam agat. Sed
neque impediendus est, quominus iuxta suam conscientiam operetur,
praesertim in re religiosa ».74
II. Conscientiae efformatio 1783 Conscientia
certior fieri et iudicium morale illustrari debent. Conscientia bene
efformata recta est et verax. Sua enuntiat iudicia rationem sequens,
secundum verum bonum a Creatoris sapientia volitum. Conscientiae
educatio est necessaria hominibus qui influxibus negativis sunt
subiecti et a peccato tentati ut suum iudicium praeferant proprium
et auctoritate praeditas reiiciant doctrinas. 1784
Conscientiae educatio munus est totius vitae. A prioribus annis,
ipsa puerum suscitat ad cognitionem et praxim interioris legis a
morali conscientia agnitae. Prudens educatio virtutem docet; ipsa a
metu, a caeco sui amore (« egoismo ») et a superbia, a
culpabilitatis exacerbationibus et complacentiae motibus praeservat,
quae ex debilitate et humanis oriuntur culpis, vel ea sanat.
Conscientiae educatio libertatem praestat et pacem cordis gignit.
1785 In conscientiae efformanda, Verbum Dei lux itineris est
nostri; illud in fide et oratione proprium facere oportet atque in
praxim adducere. Debemus quoque nostram examinare conscientiam
respiciendo ad crucem Domini. Dona Spiritus Sancti succurrunt nobis,
qui aliorum testimonio et consiliis adiuvamur atque Ecclesiae
doctrina auctoritate praedita ducimur.75
III. Secundum conscientiam eligere 1786
Conscientia, coram electione morali posita, potest sive iudicium
rectum rationi et Legi divinae conforme ferre sive, e contra,
iudicium erroneum quod ab eis discedit. 1787 Homo
quandoque in condicionibus invenitur quae iudicium morale minus
certum et decisionem efficiunt difficilem. Ipse tamen semper
quaerere debet quod iustum est et bonum, atque voluntatem Dei in
Lege divina expressam discernere. 1788 Ad hoc, homo
conatur facta experientiae et signa temporum per prudentiae
virtutem, per personarum prudentium consilia et per Spiritus Sancti
Eiusque donorum adiutorium interpretari. 1789 In
omnibus casibus quaedam applicantur regulae: — Nunquam licet
malum facere ut ex eo bonum proveniat. — « Regula aurea »: «
Omnia [...], quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos
facite eis » (Mt 7,12).76 — Caritas semper
proximi et eius conscientiae continet observantiam. « Peccantes in
fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum
peccatis » (1 Cor 8,12). « Bonum est non [...] [facere] id,
in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur » (Rom
14,21 vulg.). IV. Iudicium
erroneum 1790 Homo semper certo suae
conscientiae debet oboedire iudicio. Si contra hoc deliberate
ageret, se ipsum damnaret. Sed evenit conscientiam moralem in
ignorantia versari et erronea ferre iudicia de actibus ponendis vel
iam commissis. 1791 Haec ignorantia saepe
responsabilitati personali potest imputari. Hoc evenit, « cum homo
de vero ac bono inquirendo parum curat, et conscientia ex peccati
consuetudine paulatim fere obcaecatur ».77 His in
casibus, persona, mali quod committit, est culpabilis.
1792 Ignorantia Christi et Eius Evangelii, mala exempla ab aliis
praebita, passionum servitus, postulatio male intellectae autonomiae
conscientiae, reiectio auctoritatis Ecclesiae eiusque doctrinae,
defectus conversionis et caritatis origo esse possunt deflexionum
iudicii in modo morali agendi. 1793 Si — e contra —
ignorantia est invincibilis, vel iudicium erroneum sine subiecti
moralis responsabilitate, malum a persona commissum non potest ei
imputari. Ipsum nihilominus manet malum, privatio, deordinatio. Est
ergo necessarium operam dare ut conscientia moralis a suis erroribus
corrigatur. 1794 Conscientia bona et pura illuminatur
fide vera. Nam caritas simul procedit « de corde puro et conscientia
bona et fide non ficta » (1 Tim 1,5):78
« Quo magis ergo conscientia recta praevalet, eo magis personae et
coetus a caeco arbitrio recedunt et normis obiectivis moralitatis
conformari satagunt ».79
Compendium
1795 « Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium
hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius
».80 1796 Conscientia moralis est
iudicium rationis quo persona humana moralem actus concreti agnoscit
qualitatem. 1797 Pro homine qui malum
commiserit, iudicium conscientiae eius pignus manet conversionis et
spei. 1798 Conscientia bene efformata recta est
et verax. Sua enuntiat iudicia rationem sequens, secundum verum
bonum a Creatoris sapientia volitum. Unusquisque media assumere
debet ad suam conscientiam efformandam. 1799
Conscientia, ante electionem moralem posita, potest ferre sive
iudicium rectum rationi et Legi divinae conforme sive, e contra,
iudicium erroneum quod ab eis discedit. 1800
Homo iudicio certo conscientiae suae semper debet oboedire.
1801 Conscientia moralis potest in ignorantia manere vel
erronea ferre iudicia. Hae ignorantiae et hi errores non semper a
culpabilitate sunt exempti. 1802 Verbum Dei
gressibus nostris est lumen. Oportet illud in fide et oratione
proprium facere, et in praxim ducere. Sic conscientia moralis
efformatur.
(69) 5 Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
16: AAS 58 (1966) 1037.
(70) Cf Rom 2,14-16.
(71) Cf Rom 1,32.
(72) Ioannes Henricus Newman, A Letter to the Duke of Norfolk,
5: Certain Difficulties felt by Anglicans in Catholic Teaching,
v. 2 (Westminster 1969) p. 248.
(73) Sanctus Augustinus, In epistulam Ioannis ad Parthos
tractatus 8, 9: PL 35, 2041.
(74) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 3: AAS
58 (1966) 932. (75) Cf
Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 14: AAS 58
(1966) 940. (76) Cf Lc
6,31; Tb 4,15. (77)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 16: AAS
58 (1966) 1037. (78) Cf
1 Tim 3,9; 2 Tim 1,3; 1 Pe 3,21; Act 24,16.
(79) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
16: AAS 58 (1966) 1037.
(80) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
16: AAS 58 (1966) 1037. |